Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

NIGROMONTANA*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
NIGROMONTANA APPELLANDA.

 

 

Pastorali Nostra navitate Deum piene glorificare volumus atque omnes fideles adhortari ad salutare Eius opus, quod in Christo perfecit, altiore usque modo accipiendum. Hoc consilio permoti singularem nunc vertimus mentem ad fideles in Brasilia degentes, quos precibus comitamur divina adiumenta a Domino nostro iis efflagitantes. Eorum denique spiritales perspicientes necessitates, libentes annuere cupimus petitioni Venerabilis Fratris Dadei Grings, Archiepiscopi Metropolitae Portalegrensis in Brasilia, qui, audita Conferentia Episcoporum Brasiliensi, ab Apostolica Sede enixe postulavit ut, ecclesiasticae circumscriptionis sibi concreditae dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis. Praehabito denique favorabili voto Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis atque in Brasilia Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis, quae sequuntur, de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, decernimus. Ab archidioecesi Portalegrensi in Brasilia territorium distrahimus, prout in praesens lege civili circumscribitur, municipiorum vulgo nuncupatorum: Montenegro, Alto Feliz, Barão, Bom Princıpio, Bom Retiro do Sul, Brochier, Capela de Santana, Colinas, Estrela, Fazenda Vila Nova, Feliz, Harmonia, Linha Nova, Maratà, Pareci Novo, Paverama, Poço das Antas, Portão, Roca Sales, Salvador do Sul, São José do Hortêncio, São José do Sul, São Pedro da Serra, São Sebastião do Caì, São Vendelino, Tabaì, Taquari, Teutônia, Triunfo, Tupandi, Vale Real et Westfàlia, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim, Nigromontanam appellandam, erigimus ac constituimus. Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe v.d. « Montenegro » statuimus templumque ibidem exstans paroeciale, Deo in honorem S. Ioannis Baptistae dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Nigromontanam Metropolitanae Ecclesiae Portalegrensi in Brasilia suffraganeam facimus eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subicimus. Simul ac Nigromontanae dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Ad haec tandem explenda, quae per has Litteras statuimus, praefatum Nuntium Apostolicum vel, ipso a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis in Brasilia gestorem, deputamus, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Congregationem pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die altero mensis Iulii, anno Domini bismillesimo octavo, Pontificatus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES B. card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. C (2008), n. 9, pp. 590-591

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana