Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

RUTANA*

IN BURUNDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS RUTANA.

 

Ad aptius provehendam aeternam salutem Dominici gregis in Burundia eiusque regimini efficacius consulendum petitum est nuper ut eadem in Natione nova constitueretur dioecesis. Quapropter Venerabiles Fratres Nostri S.R.E. Cardinales atque Praesules, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione sunt praepositi, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Pauli Richardi Gallagher, Archiepiscopi titulo Hodelmensis atque in Burundia Apostolici Nuntii, admotam postulationem censuerunt esse accipiendam. Nos igitur, Qui gravissimo fungimur munere supremi Pastoris universae catholicae Ecclesiae, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesibus Bururiensi et Ruyigiensi separamus territorium civilium regionum, quae patrio sermone nuncupantur Rutana, Kayogoro et Muhwea; ex eoque novam condimus dioecesim Rutanam, quam metropolitanae Ecclesiae Kitegae¨nsi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus Episcopi sedem poni in urbe Rutana atque templum ibidem exstans, Deo in honorem sancti Ioseph dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum Venerabilis Frater Paulus Richardus Gallagher, quem diximus, quique, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda. Hanc quidem Apostolicam Nostram Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo septimo mensis Ianuarii, anno Domini bis millesimo nono, Pontifı`catus Nostri quarto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Brennus Chestle, Protonot. Apost.



*A.A.S., vol. CI (2009), n. 2, pp. 81-82

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana