Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

QUETTENSIS*

PRAEFECTURA APOSTOLICA QUETTENSIS AD GRADUM VICARIATUS APOSTOLICI EVEHITUR, EODEM SERVATO NOMINE.

 

Singulari quidem studio Nos omnia provehentes quae ad opus evangelizationis per terrarum orbem, fovendum proficere videntur, ita haud minime in Pakistania futurum putavimus si aptiorem dispositionem ecclesialium rerum provideremus. Perpensis itaque sententiis et iudiciis omnibus quorum interest, atque suadente Congregatione pro Gentium Evangelizatione, Nos, de auctoritatis Nostrae Apostolicae plenitudine, Praefecturam Apostolicam Quettensem, eodem servato nomine, ad gradum Vicariatus Apostolici evehimus atque omnia et singula iura et privilegia ad huiusmodi Vicariatus Apostolici statum pertinentia concedimus. Istius dicionis curam Congregationi Missionariorum Oblatorum B.M.V. Immaculatae concredimus. Haec insuper omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Domino Adolfo Tito Yllana, Archiepiscopo titulo Ecclesiae Montis Corbini atque in memorata Natione Apostolico Nuntio, onere imposito authenticum exemplar actus peractae exsecutionis ad Congregationem, quam diximus, remittendi. Hanc denique Nostram Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus haudquaquam obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Aprilis, anno Domini bismillesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IVAN card. DIAS
Congr. pro Gentium Evang. Praef.



Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Leonardus Erriquens, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 5, pp. 268

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana