Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SALICENSIS*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR DIOECESIS SALICENSIS

 

Valde sollicitus de maiore spirituali bono Christifidelium, Venerabilis Frater Paulus Cardoso da Silva, O. Carm., Episcopus Petrolinensis, audita Conferentia Nationali Episcoporum Brasiliae, ab hac Apostolica Sede petivit ut, distracto territorio a circumscriptione ecclesiastica praesertim sua, nova conderetur dioecesis. Post favens votum Venerabilis Fratris Laurentii Baldisseri, Archiepiscopi titulo Diocletianensis et in memorata Natione Apostolici Nuntii, de consilio Congregationis pro Episcopis admotae postulationi animarum saluti valde profuturae libenter concedendum Nos putavimus. Summa igitur Apostolica Nostra potestate sequentia decernimus. A dioecesi Petrolinensi separamus territorium, prout praesens civili lege circumscribitur, municipiorum: Salgueiro, Araripina, Bodocò, Cedro, Exu, Granito, Ipubi, Moreilȃndia, Ouricuri, Parnamirim, Serrita, Terra Nova, Trindade et Verdejante; a dioecesi autem Florestensi seiungimus territorium Cabrobò; atque ex ita distractis duobus territoriis novam constituimus dioecesim Salicensem. Sic conditae dioecesis Salicensis sedem in urbe Salgueiro ponimus, templumque paroeciale ibi situm, Deo in honorem Sancti Antonii dicatum, ad gradum ac dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus, in qua quidem Canonicorum Capitulum, ad iuris normam, iubemus institui. Praeterea novam dioecesim Salicensem suffraganeam facimus metropolitanae Sedi Olindensi et Recifensi eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem metropolitanae Sedis subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Haec omnia perficienda committimus Venerabili Fratri Laurentio Baldisseri, quem diximus, vel, ipso absente, illi qui curat negotia Sanctae Sedis in Brasilia, eisdem tribuentes necessarias et opportunas facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito Congregationi pro Episcopis authenticum exemplar actus peractae exsecutionis, cum primum fas erit, mittendi. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo sexto mensis Iunii, anno Domini bis millesimo decimo, Pontificatus Nostri sexto.

THARCISIUS card. BERTONE
Secretarius Status

IOANNES BAPTISTA card. RE
Congr. pro Episcopis Praef.

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CII (2010), n. 9, pp. 528-529

 

© Copyright 2010 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana