Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GAUANA*

IN BURKINA FASO NOVA CONDITUR DIOECESIS GAUANA

 

Cum petitum esset nuper ut in Burkina Faso dioecesis Diebuguensis ita divideretur ut nova dioecesis constitueretur ad aptius provehendam aeternam salutem Christifidelium ibidem degentium eorumque regimini efficacius consulendum, Congregatio pro Gentium Evangelizatione, omnibus mature perpensis habitoque pariter faventi voto Venerabilis Fratris Viti Rallo, Archiepiscopi titulo Albensis atque in memorata Natione Apostolici Nuntii, admotae postulationi, animarum bono profuturae, censuit esse concedendum. Nos igitur, Successor beati Petri et universalis Pater, talem sententiam ratam habentes, summa Apostolica potestate haec decernimus. A dioecesi Diebuguensi separamus territorium Provinciarum civilium Poni et Noumbiel; ex iisque distractis locis novam condimus dioecesim Gauanam, quam metropolitanae Ecclesiae Bobodiulassensi suffraganeam facimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione subicimus. Praeterea iubemus episcopalem sedem poni in civitate « Gaoua » atque templum ibidem exstans, Sacro Cordi dicatum, ad dignitatem Cathedralis ecclesiae evehimus; cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Quae praescripsimus perducet ad exitum praedictus Venerabilis Frater Vitus Rallo, qui, re acta, curabit documenta exaranda sincerisque exemplis Congregationi pro Gentium Evangelizatione mittenda.

Hanc denique Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tricesimo mensis Novembris, anno Domini bis millesimo undecimo, Pontificatus Nostri septimo.

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 

Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.
Nicolaus E.-M. D. Thevenin, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 2, pp. 84-85.

 

 

© Copyright 2011 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana