Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

FARIDABADENSIS SYRO-MALABARENSIUM*

IN INDIA NOVA EPARCHIA FARIDABADENSIS
SYRO-MALABARENSIUM CONDITUR


Ad aptius consulendum spirituali bono atque regimini Christifidelium Syro-Malabarensium degentium in regione septemtrionali Indiae, quae comprehendit urbem principem Delhiensem necnon civitates Haryana, Punjab, Himachal Pradesh, Jammu Kashmir et provincias Gautambuddhanagar ac Ghaziabad ad civitatem Uttar Pradesh pertinentes, opportunum est visum pro iisdem Eparchiam condere. Audito igitur Venerabili Fratre Nostro S.R.E. Cardinale Praefecto Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, suprema Apostolica auctoritate constituimus Eparchiam Faridabadensem Syro-Malabarensium cum omnibus iuribus atque obligationibus, cuius sedem ponimus in urbe Faridabad. Eius autem constitutio et administratio ad normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur.

Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto mensis Martii, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri septimo.

 

Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Di Felice, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CIV (2012), n. 5, p. 403.

 

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana