BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
KATSINENSIS-ALENSIS*
IN NIGERIA NOVA CONDITUR DIOECESIS KATSINENSIS-ALENSIS
Fidem intuentes christifıdelium Nigerianorum, libenti animo percepimus postulatum, ad aeternam hominum salutem ac Dominici gregis regimini facilius et efficacius consulendum, ut dioecesis Makurdensis in Nigeria divideretur. Quamobrem, praehabito favorabili voto quorum interest, audita sententia Congregationis pro Gentium Evangelizatione, Nos de plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis quae sequuntur decernimus: a dioecesi Makurdensi seiungimus civiles regiones vulgo dictas « Local Government Areas », id est Katsina-Ala, Logo et Ukam, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim constituimus Katsinensem-Alensem appellandam, iisdem circumscriptam finibus quibus praefatae civiles regiones ad praesens terminantur.
Huius novae dicionis sedem in urbe vulgo appellata Katsina-Ala statuimus ac templum ibidem Deo dicatum in honorem sancti Gerardi Majella ad gradum dignitatemque ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam hanc dioecesanam communitatem suffraganeam constituimus Ecclesiae Metropolitanae Abugensis. Cetera ad normam iuris canonici expediantur.
Ad haec Nostra mandata exsequenda destinamus Venerabilem Fratrem Augustinum Kasujja, Archiepiscopum titulo Caesariensem in Numidia atque Nuntium Apostolicum in Nigeria, omnes necessarias et opportunas ei tribuentes facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo agitur quemlibet ministrum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere iniuncto ad memoratam Congregationem authenticum exemplar actus eiusdem peractae exsecutionis remittendi.
Hanc denique Constitutionem Nostram tam nunc quam in posterum ratam esse iubemus, contrariis quibuslibet minime obsistentibus.
Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die undetricesimo mensis Decembris, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.
Tharsicius card. Bertone
Secretarius Status
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.
*A.A.S., vol. CV (2013), n. 2, pp. 127-128.
© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana