Index   Back Top Print

[ DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

BENEDICTI XVI
SUMMI PONTIFICIS

LITTERAE APOSTOLICAE

LAETARE, COLONIA URBS

VENERABILI FRATRI NOSTRO
IOACHIMO S.R.E. CARDINALI MEISNER,
ARCHIEPISCOPO COLONIENSI,
CUNCTISQUE EX TOTO ORBE TERRARUM PARTICIPIBUS
 CONGRESSUS SCIENTIFICI INTERNATIONALIS
DCC ANNIS ELAPSIS AB OBITU BEATI IOANNIS DUNS SCOTI

 

Laetare, Colonia urbs, quae doctissimum ac pientissimum virum Ioannem Duns Scotum intra tua moenia quondam recepisti, qui die VIII mensis Novembris anno MCCCVIII e vivis discessit et ad caelestem patriam est profectus, eiusque magna admiratione ac veneratione sacras servas exuvias.

Quem porro Venerabiles Servi Dei Paulus VI et Ioannes Paulus II, Decessores Nostri, amplissimis verbis exaltarunt, illum Nos quoque nunc merita laude circumdare volumus eiusque patrocinia invocare.

Iure quidem meritoque septimum nunc ab eius pio transitu centenarium celebratur. Ac dum hac felici occasione in diversis mundi partibus in honorem beati Ioannis Duns Scoti acroases integraque opera publici iuris fiunt necnon conventus aguntur, inter quos sollemnis paratur ille Coloniensis, qui diebus V-IX proximi mensis Novembris evolvetur, muneris Nostri officium esse putamus hoc in ambitu quaedam dicere de tam eximio viro, qui bene meritus est de doctrina Ecclesiae et de scientia hominum amplianda.

Ipse enim, pietatem cum intellectuali investigatione coniungens, iuxta illam suam precem: "Primum rerum Principium mihi ea credere, sapere ac proferre concedat, quae ipsius placeant maiestati et ad eius contemplationem elevent mentes nostras" (1), subtilissimo ingenio arcana veritatis tam naturalis quam revelatae ita profunde penetravit ac exinde talis generis doctrinam deprompsit, ut "Doctor Ordinis", "Doctor Subtilis" et "Doctor Marianus" appellatus sit ac dux Scholae Franciscanae necnon lux et exemplar totius populi christiani evaserit.

Animos itaque doctorum virorum et omnium credentium ac non credentium convertere desideramus ad viam ac rationem quam Scotus secutus est in statuenda concordia inter fidem et rationem, in definienda tali modo natura theologiae, ut iugiter extulerit actionem, operationem, praxim, amorem, potius quam puram speculationem; quo in opere exsequendo ductus fuit Magisterio Ecclesiae ac sano sensu critico circa incrementum notitiae veritatis, atque persuasum sibi habebat scientiam tantum valere quantum ipsa in praxim deduceretur.

In fide catholica confirmatus, veritates fidei lumine naturalis rationis conatus est intellegere, illustrare et defendere. Quapropter nihil reliqui fecit quominus veritates omnes, et naturales et supernaturales, quae ex uno eodemque Fonte promanant, in consonantiam deduceret.

Prope Sacram Scripturam divinitus inspiratam, Ecclesiae auctoritas ponitur. Ipse videtur sequi sancti Augustini effatum: "Evangelio non crederem, nisi Ecclesiae credidissem" (2). Nam auctoritatem supremam Successoris beati Petri Doctor noster in peculiarem lucem haud raro ponit. Secundum sententiam eius "licet Papa non possit dispensare contra ius naturae vel divinum (quia sua potestas est utroque illo iure inferior), tamen cum sit Successor Petri, Principis Apostolorum, habet eandem potestatem quam et Petrus" (3).

Itaque Ecclesia Catholica quae tamquam Caput invisibile habet ipsum Christum, qui in beato Petro ac Successoribus eius suos Vicarios reliquit, a Spiritu veritatis directa, est authenticus custos depositi revelati et regula fidei. Ecclesia est firmum et stabile criterium canonicitatis Sacrae Scripturae. Ipsa enim "decrevit qui sunt libri habendi in auctoritatem in canone Bibliae" (4).

Alibi respondet quod "eo Spiritu expositae sunt Scripturae, quo conditae, et ita supponendum est quod Ecclesia catholica eo Spiritu exposuit quo tradita est nobis fides, Spiritu scilicet veritatis edocta" (5).

Postquam ex ratione theologica variis argumentis probaverat ipsum factum praeservationis Beatae Virginis Mariae a peccato originali, omnino paratus erat hanc sententiam reicere, si constaret quod repugnaret auctoritati Ecclesiae, dicendo: "Si auctoritati Ecclesiae vel auctoritati Scripturae non repugnet, videtur probabile, quod excellentius est, attribuere Mariae" (6).

Primatus voluntatis in lucem ponit Deum ante omnia esse caritatem. Hanc caritatem, hunc amorem, Duns Scotus prae oculis habet cum theologiam vult reducere ad unum habitum, ad theologiam practicam. Ad eius mentem, cum Deus sit "formaliter dilectio et formaliter caritas" (7), bonitatis suae et amoris radios liberalissime communicat extra se (8). Revera, ex amore Deus "elegit nos ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate, qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum" (Eph 1,3-4).

Tamquam fidelis assecla sancti Francisci Assisiensis, beatus Ioannes assidue contemplatus est et praedicavit Filii Dei incarnationem et passionem salvificam. At caritas seu amor Christi ostenditur peculiari modo non solum in Calvariae loco, sed etiam in sanctissimo Eucharistiae sacramento, absque quo "periret omnis devotio in Ecclesia, nec exhiberetur actus latriae Deo nisi propter reverentiam huius" (9). Porro, hoc sacramentum est sacramentum unitatis et amoris, quo inducimur ut amemus ad invicem, et ut amemus Deum tamquam bonum commune et condiligendum ab aliis.

Et quemadmodum hic amor, haec caritas, fuit initium omnium, ita etiam in amore, in caritate tantum erit nostra beatitudo: "volitio sive dilectio est simpliciter vita aeterna, beata et perfecta" (10).

Cum vero Nos ab initio officii Nostri caritatem ante omnia praedicavimus, quae Deus ipse est, laetanter cernimus huius Beati doctrinam singularem locum huic praebere veritati, eandemque nostris temporibus censemus maxime pervestigandam et docendam. Quapropter perlibenter obsecundantes precibus Venerabilis Fratris Nostri Ioachimi S.R.E. Cardinalis Meisner, Archiepiscopi Coloniensis, damus hanc Epistulam Apostolicam qua beatum Ioannem Duns Scotum cupimus honorare eiusque Nobis caelestem intercessionem efflagitare. Denique iis, qui quolibet modo in hoc internationali congressu aliisve de hoc S. Francisci eximio filio inceptis promovendis intersunt, Apostolicam Nostram Benedictionem imo ex corde elargimur.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die XXVIII mensis Octobris, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

BENEDICTUS PP. XVI


(1) DUNS SCOTUS, Tractatus de primo Principio, c. 1 (ed. MULLER M., Friburgi Brisgoviae, 1941, 1).

(2) Idem, Ordinatio I d.5 n.26 (ed. Vat. IV 24-25).

(3) Idem, Rep. IV d.33 q.2 n. 19 (ed. VIVES XXIV 439 a.)

(4) Idem, Ordinatio I d.5 n. 26 (ed. Vat. IV 25).

(5) Ibid., IV d.11 q.3 n. 15 (ed. Vat. IX 181).

(6) Ibid., III d.3 n. 34 (ed. VIVES XIX 167 b).

(7) Ibid., I d.17 n. 173 (ed. Vat. V 221-222).

(8) Cfr idem, Tractatus de primo Principio, c.4 (ed. MULLER M., 127).

(9) Idem, Rep. IV d.8 q.1 n.3 (ed. VIVES XXIV 9-10).

(10) Ibid., IV d.49 q.2 n. 21 (ed VIVES XXIV 630a).

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana