Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERAE DECRETALES

QUIBUS BEATAE CATHARINAE TEKAKWITHA
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

« Beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me » (Mt 5, 11).

Beata Catharina Tekakwitha, vulgo « Kateri » appellata, virgo Indiana ex tribu Mohawks, quae partem habebat in magno foedere Iroquensi, hac de Evangelii sententia admodum vivit.

Illa nata est in loco Ossernenon, hodie vulgo Auriesville dicto, in civitate Novi Eboraci, una nempe ex Civitatibus Foederatis Americae Septentrionalis, e patre ad tribum Mohawks pertinenti, ex matre autem ad Algonquian. Cum quattuor annos nata esset, tribus eius variolarum pestilentia est afflicta quae cognatos eius interfecit, faciem ipsius deformavit visumque eius obscuravit. Ne, cum ambularet, obvia offenderet, bracchia prae se tenere oportuit. Quamobrem impositum ei est cognomen Tekakwitha quod lingua Indiana significat « repellere obiectum a fronte obstans ». Quandoquidem sola fuit, quidam patruus eius suscepit eam et ipsa, etiamsi in ambitu iniquo, in fide christiana, a matre accepta, eo alacrius perseveravit ut, viginti annos nata, sacramentum baptismi recepisset a missionario Societatis Iesu, nomine baptismali Catharinae imposito. Animo tenero praedita, diligenter attendit patientes et aegrotantes atque spiritum paenitentiae eo alacrius colebat ut passiones Christi modo magis conscio participaret. Dereliquit quoque populares suos ut impedimenta et calumnias fugeret et advenit ad Missionem Sancti Francisci Xaverii ad campum vulgo de la Medeleine, prope urbem Montis Regalis in Canada. Hoc in loco Beata vitam quietam agebat. Laborabat in tugurio necnon sacellum in oppido frequentabat non solum ad celebrationes liturgicas participandas sed ad Sanctissimum Sacramentum adorandum. Votum suum virginitatis confirmavit quandoquidem Christum suum unicum consideravit coniugem. Potentia denique motus amissa, Eucharisticum Viaticum a missionaribus in fine recepit. Catharina Tekakwitha, « Lilium Iroquensium », ut vocatur, pie et sanctitatis nota exspiravit die XVII mensis Aprilis anno MDCLXXX in oppido Canadensi nomine Sault.

Beatae honores caelitum sunt Catharinae tributi a beato Ioanne Paulo II die XXII mensis Iunii anno MCMLXXX. Canonizationi prospiciens, Postulatio Causae praeposuit iudicio Congregationis de Causis Sanctorum miram quandam, quae asserebatur, sanationem pueri aetatem VI annorum agentis qui, die XI mensis Februarii anno MMVI, eo graviter sibi nocuit ut acri fascite sarcofaga laboraret quae vultum, caput, collum et thoracem contexerunt; immo magis patiebatur ob sepsim, thrombophlebitem femoralem dexteram necnon cardiocirculatoriam instabilitatem. His in angustiis, non solum parentes, sed etiam Indi Americani « nationis Lummi », cum quibus familia pueri, nomine Iacobi, consanguinea fuit, intercessionem Beatae Catharinae invocaverunt. Omnes, sive iuvenes sive senes, se aestimaverunt unam familiam magnam esse, circumstantes aegrotantem eiusque caros cum amore et in oratione pro eius sanatione congregati. Debitae venerationis fuerunt etiam reliquiae Beatae quas attulerunt ad puerum de vita, ut videbatur, exeuntem. Immo enimvero die IV mensis Martii anno MMVI puer ex morbo rapide et inexplicabiliter convalescere incepit. Qua de sanatione Inquisitio dioecesana acta est apud Curiam ecclesiasticam Seattlensem a die XX mensis Septembris anno MMVII ad diem XV mensis Maii anno MMVIII, quam subsecuta est Inquisitio additicia apud eandem Curiam a die XXVIII mensis Augusti anno MMVIII ad diem XXVI mensis Iunii anno MMIX. Iuridica utriusque Inquisitionis validitas recognita est a Congregatione de Causis Sanctorum per Decretum die XII mensis Februarii anno MMX editum. Dicasterii Collegium Medicorum in sessione diei XV mensis Septembris anni MMXI sanationem rapidam, completam, duraturam et inexplicabilem secundum scientiam medicam hodiernam fuisse affirmavit. Die viii mensis Novembris anno MMXI Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum factus est. Patres Cardinales et Episcopi, die XIII mensis Decembris anno MMXI in Sessione Ordinaria congregati, posito dubio an de miraculo divinitus patrato constaret, responsum affirmativum dederunt. Ideo Nos Ipsi decrevimus Congregationem de Causis Sanctorum edere Decretum super miro die XXVII mensis Iunii eiusdem anni. Quamobrem Nos, in Consistorio die XVIII mensis Februarii anno MMXII habito, statuimus ut Canonizationis ritus die XXI mensis Octobris anno MMXII Romae celebraretur, cui sollemni ritui Nos Ipsi in Basilica Vaticana Sancti Petri praesedimus.

Hodie igitur hanc formulam inter Sacra protulinmus:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Iacobum Berthieu, Petrum Calungsod, Ioannem Baptistam Piamarta, Mariam a Monte Carmelo Sallés y Barangueras, Mariam Annam Cope, Catharinam Tekakwitha et Annam Schäffer Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus

Datum Romae, apud S. Petrum, die uno et vicesimo mensis Octobris, anno Domini bis millesimo duodecimo, Pontificatus Nostri octavo.

EGO BENEDICTUS
Catholicae Ecclesiae Episcopus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. CVI (2014), n. 11, pp. 927-929.


Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana