Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
XAVERIO S.R.E. CARDINALI LOZANO BARRAGÁN

PRAESIDI PONTIFICII CONSILII PRO VALETUDINIS ADMINISTRIS

 

Venerabili Fratri Nostro
Xaverio S.R.E. Cardinali Lozano Barragán
Praesidi Pontificii Consilii pro Valetudinis Administris

Mente sane animoque attento prosequimur atque ex longinquo salutare cupimus universos in terrarum orbe aegrotantes ceterosque ad sollicitam horum fratrum curam adhibendam hortari. Adveniente vero memoria Beatae Mariae Virginis Lapurdensis, qua celebrabitur XIV Dies Universalis pro Aegrotantibus, hanc arripimus opportunitatem ut praecipuam Nostram iis confirmemus necessitudinem.

Cum quidem noverimus hoc anno celebritates has in Australia fieri, videlicet in urbe Adelaidensi, volumus illuc quendam Patrem Purpuratum mittere Nostras gerentem vices. Tu vero, Venerabilis Frater Noster, qui multos iam per annos maxime in animo habes aegrotantium in mundo sortem atque optime praees Pontificio Consilio pro Valetudinis Administris, prorsus idoneus Nobis videris ad hanc legationem explendam.

Cum autem peculiare argumentum huius congressionis sit mentis aegrotatio, praecipuam caritatem manifestare volumus omnibus in orbe terrarum variis mentis infirmitatibus affectis eorumque familiaribus ceterisque hos fratres sororesque patienter et amanter assistentibus. Tu ergo, Venerabilis Frater Noster, sensus Nostros iis transmittas eosque certiores facias volumus de Nostra coram Domino pro eorum necessitatibus oratione. Simulque Nostro nomine universos christianos atque Nationum et religionum moderatores humanissime hortaberis ut dignitatem cuiusque horum fratrum agnoscere et fovere studeant.

Die igitur XI proximi mensis Februarii liturgicis celebrationibus Nostro nomine Adelaidopoli praesidebis Nostramque benignam omnibus significabis salutationem. Congregatos illic christifideles invitabis ad constantem devotionem erga beatissimam Virginem Mariam, quae Salus est infirmorum, ut ipsa a Divino Filio uberrimas imploret gratias, praesertim in tribulatione patientiam et eximiam erga omnes caritatem.

Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, quam cunctis in venusto cathedrali templo sancto Francisco Xaverio dicato congregatis omnibusque huius XIV Diei Universalis pro Aegrotantibus participibus peramanter transmittendam curabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die VI mensis Ianuarii, anno MMVI, Pontificatus Nostri primo.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2006 - Libreria Editrice Vaticana

    



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana