Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IVANO S.R.E. CARDINALI DIAS,
CONGREGATIONIS PRO GENTIUM
EVANGELIZATIONE PRAEFECTO

 

Venerabili Fratri Nostro
IVANO S.R.E. Cardinali DIAS
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Centenaria recolitur iam memoria ex quo tempore ad septemtrionalem Ganae locum Evangelii nuntius allatus est Dominique salutaria beneficia gentibus illis subministrari coepta sunt, sollertibus operantibus missionariis, scilicet Patribus Albis, qui ex Burkina Fasana regione procedentes, die XXIII mensis Aprilis anno MCMVI primum Navrongi sanctam Missam celebrarunt.

Admodum ideo decet et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum homines ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita, pristinis illis instantibus exemplis, permovendi.

Miserenti igitur favente Domino, evenientis mensis Aprilis XXIII die Navrongi sollemnis erit a primaeva illa evangelizatione centenaria anniversaria commemoratio concludenda, concurrentibus quoque fidelibus circumcirca commorantibus, ut agri hi dominici, inde fere sumentes vim, uberiores fructus fundant et laetiores spiritales commoditates in dies experiantur.

Quocirca ut ritus hic magnificentius efficaciusque evolvatur, Ganensium Episcoporum Conferentiae postulatis libenter occurrentes, mittere aliquem eminentem Praesulem statuimus, qui partes Nostras sustineat et Personam agat. Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus, qui, Evangelii inter Nationes diffundendi curator, prorsus idoneus occurris ad ministerium hoc praestandum et luculenter explendum. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis mentem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum nuntiatrix gratiarum.

Ex Aedibus Vaticanis, die V mensis Aprilis, anno MMVII, Pontificatus Nostri altero.

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2007 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana