Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANNEELS,
ARCHIEPISCOPO MECHLINIENSI-BRUXELLENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
GODEFRIDO S.R.E. CARDINALI DANNEELS
Archiepiscopo Mechliniensi-Bruxellensi

Complura per orbem terrarum religiosa documenta superesse satis novimus, quae fidelium pietatem ac praesertim Beatae Mariae Virginis sollicitudinem palam ostendunt, unde superna adiumenta in fideles universos profluunt. Ita enim, ecclesialis communitas populi sermone patrio dicti Valenciennes, in Gallia, et cum ipsa omnes fideles dioecesis Cameracensis laetanti ferventi gratoque animo promptos se exhibent ad millennium sollemniter colendum, ex tempore quo, prout in eorum annalibus traditum est, miranda res accidit, cum nempe populus ille, Beatissima Virgine Maria intercedente, gravi pestilentia est ereptus. In memoriam quidem huius successus christifideles purpureo vallo populum circumdederunt, uti liberationis sibi collatae signum, quem circum quotannis piam suscipiunt peregrinationem, Deiparae Virginis simulacrum ferentes eandemque sub titulo Dominae Nostrae dictae du Saint-Cordon invocantes.

Decet igitur et admodum oportet ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Hae enim celebrationes copiam dabunt et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum etiam animos ad ferventiorem religionis sensum, firmiorem fidem certioraque proposita permovendi.

His perpensis rationibus, Venerabilis Frater Franciscus Garnier, Archiepiscopus Cameracensis, a Nobis postulavit ut ad personam Nostram illic gerendam sacer Praesul constitueretur, qui Nomine Nostro ritibus praeesset celebritatibusque. Quapropter hisce datis Litteris Te, Venerabilis Frater Noster, cuius iam pridem cognovimus doctrinae integritatem, solidumque percepimus studium cunctos fideles ad tam suavissimam Matrem propius usque adducendi, Missum extraordinarium destinamus ac renuntiamus, ut quarto decimo die proximi mensis Septembris in dioecesi Cameracensi Nostro nomine et auctoritate sollemnibus illis sacris praesideas et omne genus celebrationibus quae in tanto ecclesiali eventu peragentur. Partes ergo Nostras ibidem convenienter ages Nostramque significabis salutationem et per spiritum praesentiam. Et in hac sacra exsequenda missione christianum populum ad pleniorem in Virginem Immaculatam pietatem adhortaberis, suavitatem benignitatemque ipsius patefaciendo, ita ut humilitatem fidemque ancillae Domini respicientes, graviore titulo beatam dicant eam omnes generationes (cfr Lc 1, 48).

Benevolentiam insuper Nostram aperte declarabis, dum pariter munifico Domino preces fundimus ut caelestibus muneribus omnes illic adstantes cumulet et Sanctissima Dei nostraque Mater veluti fulgidum exstet sidus, istum dominicum gregem illuminans eiusque fidem adaugens. Missionem hanc dum fidenti animo Tibi committimus, omnem Nostram propensam erga Te voluntatem testamur et iam nunc Nostris Te comitamur precibus.

Nostram tandem Apostolicam Benedictionem sacris Presulibus, universo clero, fideli populo et cunctis huius sollemnis commemorationis participibus deferas largiter velimus, quae sit caelestium gratiarum nuntia et felicioris aevi certum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Iulii, anno MMVIII, Pontificatus Nostri quarto.

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2008 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana