BENEDICTVS XVI
EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI GLEMP
ARCHIEPISCOPO OLIM METROPOLITAE VARSAVIENSI,
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES MILLESIMI ANNIVERSARII MARTYRII
SANCTI BRUNONIS DE QUERFURT
Venerabili Fratri Nostro
IOSEPHO S.R.E. Cardinali GLEMP
Archiepiscopo olim Metropolitae Varsaviensi
Poloniae Primati
Nobili e Germanica familia anno CMLXXIV natus, sanctus Bruno de Querfurt cappellani munus imperatoris Ottonis III exercuit. Deinde Romae Ordinem Sancti Benedicti est ingressus nomen Bonifacium sumens. Aliquod tempus in eremo sancti Romualdi prope Ravennam vixit. A Decessore Nostro Silvestro II, rec. mem., in Prussiam missus ut Evangelium nuntiaret, Magdeburgi Episcopus est consecratus. Anno MIX pro Christo sanguinem effudit dum missionalem exercebat navitatem inter gentes quae hodiernae Poloniae regionem septentrionalem - orientalem incolebant. Testimonium eius fidei usque ad hoc tempus magno excellit pondere atque omnes credentes impellit ut melius Christum cognoscere et amare studeant.
Quandoquidem millesimus praeterit anniversarius dies a morte huius assidui monasticae disciplinae fautoris, praeclari missionarii et salutiferae veritatis praedicatoris, merito multa suscipiuntur incepta ut eius virtutes et vitae ratio, quae etiam fidelibus aetatis nostrae prodesse possunt, magis comprehendantur et divulgentur. Hic illustris Germaniae filius, Poloniae regis Boleslai Chrobry amicus, scriptis suis primorum Poloniae martyrum gloriam propagavit eorumque patriam defendit. Quamobrem hodie Patronus altioris etiam amicitiae inter Germaniam et Poloniam iure meritoque considerari potest.
Animi Nostri cum delectamento nuper novimus Episcopos Poloniae, una cum fidelibus, praeclarum hunc episcopum et martyrem sollemniter celebraturos esse. Hac data occasione Venerabilis Frater Iosephus Michalik, Archiepiscopus Metropolita Premisliensis Latinorum atque Conferentiae Episcoporum Poloniae Praeses, nomine totius Conferentiae humanissime rogavit ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui proximo mense Iunio his celebrationibus Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi Nos adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus Poloniae filius, olim in regione navitatis sancti Brunonis operatus es, dum videlicet Ecclesiae Varmiensi eximie praefuisti. Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationes millesimi anniversarii martyrii sancti Brunonis de Querfurt, quae inter dies XIX et XXI proximi mensis Iunii in urbe Łomżensi et in Liccanensis dioecesis urbe v.d. Giżycko sollemni ritu agentur. De eminenti hoc Ecclesiae viro loquens eiusque assidua operositate et pondere, omnes celebrationum participes adhortaberis ut precibus, meditatione nec non pastoralium necessitatum consideratione renovatis viribus novoque studio peculiarem dilectionem in Christum et Evangelium demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant. Cunctos Poloniae Pastores ibi congregatos ceterosque adstantes sacros Praesules sacerdotes religiosos viros mulieresque et christifideles laicos Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.
Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur Tibique, sancto Brunone intercedente, Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.
Ex Aedibus Vaticanis, die IV mensis Februarii, anno MMIX, Pontificatus Nostri quarto.
BENEDICTUS PP. XVI
© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana