Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
SALVATORI S.R.E. CARDINALI DE GIORGI
 ARCHIEPISCOPO EMERITO PANORMITANO

 

Venerabili Fratri Nostro
SALVATORI S.R.E. Cardinali DE GIORGI
Archiepiscopo emerito Panormitano

Ad omnem laudem insigne se exhibet Sarsinatense concathedrale templum, cuius primaevam aetatem et antiquitatem praeclaram omnino iuvat revocare. Mille namque excesserunt anni ex quo tempore sacra haec aedes dedicata est, magnam vim fidelium saeculorum decursu susceptura. Nemo profecto est qui huius urbis litterarum Latinarum documenta itemque huius templi non noverit praestantiam, quandoquidem primum ibidem humaniora studia floruerunt, post christianum nomen magis ac magis vigere coepit.

Sacrae ideo talis aedis placet repetere memoriam et illius temporis testimonia, cum christiana mens omnes complectebatur in omnibusque rebus luculenter explicabatur, ut homines quoque qui nunc sunt, superiora haec probanda excipientes, transituris posthabitis rebus, aetema persequantur ac supemis beneficiis penitus afficiantur.

Has igitur propter rationes, libentes et laetantes resciimus convenienti cum sollemnitate millenariam recordationem iri celebratum. Itaque postulatis properanter concedentes Venerabilis Fratris Antonii Lanfranchi, Episcopi Caesenatensis-Sarsinatensis, ut commemoratio haec magnificentius perageretur, mittere statuimus eximium aliquem Praesulem qui partes Nostras tueretur Nostramque simul mentem significaret.

Ad te autem, Venerabilis Frater Noster, sine cunctatione decurrimus, qui consentaneus visus es ad huiusmodi officium suscipiendum ac sustinendum. Idcirco te Missum Extraordinarium Nostrum, renuntiamus ad millenariam illam commemorationem, quam supra diximus, die XXXI mensis Maii agendam, sollemnitate ipsa eveniente Pentecostes. Exoptamus porro ut extollatur non modo venusta haec aedes, verum et fides ipsa fidelium roboretur. Bona Nostra ideo verba significans Nostramque cohortationem, nomine Nostro et auctoritate Benedictionem Apostolicam universis adstantibus impertias largiter volumus, quae, intercedentibus Beata Maria Virgine et Sancto Vicino, sit supernorum donorum nuntia et insigne animorum renovationis documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die II mensis Aprilis, anno MMIX, Pontificatus Nostri quarto.

 

BENEDICTVS PP. XVI

 

© Copyright 2009 - Libreria Editrice Vaticana

  



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana