Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
IOSEPHO S.R.E. CARDINALI BERTELLO
PRAESIDI PRAEFECTURAE CIVITATIS VATICANAE
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD CELEBRATIONES MILLESIMI ANNIVERSARII
FUNDATIONIS SACRI EREMI CAMALDULENSIUM

 

Venerabili Fratri Nostro
Iosepho S.R.E. Cardinali Bertello
Praesidi Praefecturae Civitatis Vaticanae

Sanctus Romualdus, monachorum Camaldulensium pater, vitam et disciplinam eremiticam appetens, plures annos Italiam peragravit, monasteria aedificans atque vitam evangelicam inter monachos indefesse promovens. Itaque anno MXII Sacrum fundavit Eremum Arretina in regione, qui praecipua ibidem sedes exstitit motus eremitici et monastici quique non solum spiritali sed etiam humanae valde favit progressioni. Testimonium monachorum fidei usque ad hoc tempus magnopere excellit atque credentes impellit ut altiore usque modo Christum cognoscere, amare imitarique studeant.

Quandoquidem ergo millesimus occurrit anniversarius dies a fundatione istius eremi, diligenter virtutes et vitae rationem a sancto Romualdo propositas et hoc loco tot per saecula exercitatas consideramus, quae etiam fidelibus aetatis nostrae prodesse possunt. Nos istius generis evangelicum iter fovere volentes, mense Martio huius anni magno cum animi delectamento spiritalique laetitia Romae ecclesiam sanctorum Andreae et Gregorii ad Clivum Scauri invisimus, sollemni Vesperarum praefuimus celebrationi atque cum monachis Camaldulensibus fraterne sumus collocuti.

Memorati anniversarii diei data occasione Reverendus Dominus Alexander Barban, O.S.B. Cam., Prior Generalis Congregationis Camaldulensis, nomine totius religiosae familiae humanissime rogavit ut Nos quendam insignem Purpuratum designaremus qui celebrationibus in honorem sancti Romualdi Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, praestantissimus Italiae filius, munus Praesidis Praefecturae Civitatis Vaticanae diligenter exerces.

Te igitur hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum nominamus ad celebrationes millesimi anniversarii fundationis Sacri Eremi Camaldulensium, quae ibidem die XIX proximi mensis Iunii, in festo die videlicet sancti Romualdi, sollemni ritu agentur. De eminenti hoc Ecclesiae viro loquens eiusque assidua operositate et pondere, omnes huius eventus participes adhortaberis ut precibus, meditatione nec non pastoralium necessitatum consideratione renovatis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi eiusque Evangelii demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant.

Cunctos fideles ibi congregatos, potissimum fratres sororesque Camaldulenses, sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos, Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendes benevolentiam.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur Tibique, sancto Romualdo intercedente, iam nunc Benedictionem Apostolicam libentes impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationum participibus rite transmittas volumus.

Ex Aedibus Vaticanis, die X mensis Maii, anno MMXII, Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana