Index   Back Top Print

[ LA ]

BENEDICTVS XVI

EPISTULA DATA
RADULFO EDUARDO S.R.E. CARDINALI VELA CHIRIBOGA
ARCHIEPISCOPO EMERITO QUITENSI

 

Venerabili Fratri Nostro
Radulfo Eduardo S.R.E. Cardinali Vela Chiriboga
Archiepiscopo emerito Quitensi

Quadringentesimus septuagesimus quintus recolitur annus ex quo tempore Cuschensis prima Peruviae et Americae Meridianae dioecesis condita est. Ad illa profecto loca Evangelii nuntius quondam allatus est Dominique salutaria beneficia gentibus illis praeberi coepta sunt, sollertibus operantibus missionariis, qui, in homines studio incensi, Salvatoris iis praebuerunt saluberrima verba. Sic ecclesiastica feliciter exstiterunt paulatim instituta, ad dilectorum inibi incolarum commoditatem destinata.

Eodem tempore ibidem Congressus Eucharisticus Marianus Internationalis celebratur, ut sacrosanctum Christi corpus convenienter adoretur et uberius obtineant fideles caelestia dona. Ex eucharistico enim sacramento, salienti quasi e fonte spiritalis salubritas beneficiorumque Domini copia affatim manant ac defluunt. Ii autem qui ad caeleste convivium accedunt, supernis praesidiis roborantur, fere Deipara ipsa ductrice. "Ad hoc enim Sanctissimum Sacramentum Maria nos perducere potest, quandoquidem ipsi cum eo arta est necessitudo" (Litt. enc. Ecclesia de Eucharistia , 53).

Ipsa igitur divina suffragante gratia, diebus XXIV-XXVIII mensis Octobris Cuschensi in Ecclesia sollemnis erit illius Sedis institutionis commemoratio et Congressus Eucharistici Mariani Internationalis celebratio, ut ecclesialis haec communitas, inde fere sumens vim, uberiores fructus fundat ac laetiores dies pacis prosperitatisque communi de labore experiatur.

Quocirca Venerabilis Fratris Ioannis Antonii Ugarte Pérez, Archiepiscopi Cuschensis postulatis libenter subvenientes, ut ritus ille elatius evolvatur et luculentius, ad te, Venerabilis Frater Noster, cogitationem convertimus et ipse idoneus occurris qui eventui illi intersis personamque inibi Nostram geras. Itaque permagna moti affectione, te, Venerabilis Frater Noster, Missum extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad celebrationem quam supra diximus agendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, cum quamvis longo spatio separemur adsimus spiritu praesentes. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias cupimus, quae, benigna intercedente Beata Virgine Maria, sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum.

Ex Aedibus Vaticanis, die III mensis Octobris, anno MMXII Pontificatus Nostri octavo.

 

BENEDICTUS PP. XVI

 

© Copyright 2012 - Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana