zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

VUCARIENSIS*

In Nigeria, dismembrato territorio dioecesis Ialingoënsis, dioecesis Vucariensis conditur.

_________________________________________

Cum mirabilia sapientiae et scientiae Dei atque mysterii in Christo Iesu absconditi minime detur nobis agnoscere, qui est instar fodinae abundantis, plurimos thesaurorum sinus habentis, ubi quantumcumque alte quis fodit, eorum finem vel terminum numquam inveniet, immo, in quolibet sinu novae novarum divitiarum venae reperit (cfr s. Ioannes a Cruce, Canticum spirituale, 36-37), apostolatus officium omni studio decet nos in Ecclesia sic adimplere, ut misericordiae dominicae Evangeliique muneris christifidelibus opportune provideatur profectus. Tantae Apostolicae ergo Nostrae sollicitudinis partes interponentes, per quae dioecesium regimini opportune consulatur, mentem Nostram nunc ad necessitates Ecclesiae quae est in Nigeria convertimus, postulationibus Nobis relatis benigne concedentes, ut, ecclesiasticae circumscriptionis Ialingoënsis quodam dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis.

Proinde, catholicae Ecclesiae in Nigeria spectantes incrementa, eiusdem cordi habentes utilitatem, suadente Dicasterio pro Evangelizatione, prosperis praehabitis sententiis quorum interest reque mature perpensa, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas censuimus libentesque decrevimus excipiendas.

Igitur, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, a dioecesi Ialingoënsi territorium regionis civilis v.d. Taraba State distrahi statuimus atque ex hoc territorio novam dioecesim, Vucariensem nuncupandam, erigimus ac constituimus. Huius novae dioecesis sedem in urbe Vucaria decernimus templumque ibi exstans, Deo in honorem Beatae Mariae Virginis dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus. Novam insuper dioecesim Vucariensem statuimus Metropolitanae Ecclesiae Iosensis suffraganeam eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subiectum. Acta et documenta omnia, quae ad novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia pertineant, a Curia Ialingoënsi ad Curiam Vucariensem quam citius transmittantur et in apto archivo, ad normam iuris, asserventur. 

Cetera vero quae ad Seminarii dioecesani erectionem necnon candidatorum ad sacerdotium institutionem, ad Consilii Presbyteralis, Collegii Consultorum et Consilii a Rebus Oeconomicis constitutionem, ad bonorum administrationem et Administratoris dioecesani sede vacante electionem pertinent, secundum normas Codicis Iuris Canonici aliaque ecclesiasticarum legum praescripta temperentur. Simul ac Vucariensis dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso censeantur dioecesi illi adscripti sacerdotes, in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio legitimum habent domicilium. 

Ad haec omnia perficienda Nuntium Apostolicum in Nigeria, Venerabilem Fratrem Antonium Vidonem Filipazzi, Archiepiscopum titulo Sutrinum, deputamus vel, eo a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis pro eo ibi gerentem, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Dicasterium pro Evangelizatione, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.

Hanc, denique, Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, Laterani, die XIV mensis Decembris, anno Domini bismillesimo vicesimo secundo, Pontificatus Nostri decimo.

Petrus card. Parolin
Secretarius Status

Aloisius Antonius card. Tagle
 Pro-Praefectus Dicasterii pro Evangelizatione

 


Villemus Millea, Proton. Apost.
Caesar Burgazzi, Proton. Apost

 

 _________________________________________

AAS, vol. CXV, anno 2023, n.3, pp. 265-266