FRANCISCUS EPISCOPUS
Servus Servorum Dei
ad perpetuam rei memoriam
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MAFINGENSIS*
Nova dioecesis constituitur in Tanzania, Mafingensis appellanda
_________________________________________
Peculiari gaudio perfusa sollemnitate Nativitatis Domini Nostri Iesu Christi propinquante, Nos laetantes omni cum diligentia et cura Nostrum officium, quantum situm est in Nobis, explicare properamus, ut singulari sua efficacitate omnia loca cunctosque populos vitale nuntium evangelicum recreet. Nos igitur, res disponentes ut hoc facilius commodiusque eveniat, de consilio Dicasterii pro Evangelizatione, quorum interest audita consentanea sententia, haec statuimus et decernimus.
Novam dioecesim condimus Mafingensem appellandam, quae a territorio dioecesis Iringaënsis abstrahimus. Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Mbeyaënsis suffraganeam facimus atque iurisdictioni Dicasterii pro Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Mafinga vocatur, et ibidem templum Assumptioni Beatae Mariae Virginis dicatum ad statum Cathedralis Ecclesiae attolimus. Simul ac Mafingensis dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Cetera secundum leges canonicas temperentur.
Haec omnia ad expedienda Legatum Pontificium in Tanzania deputamus vel, eo absente, negotiorum Sanctae Sedis ibi gestorem, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Dicasterium pro Evangelizatione diligenter mittantur.
Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, Laterani, die altero et vicesimo mensis Decembris, anno Domini bismillesimo vicesimo tertio, Pontificatus Nostri undecimo.
Petrus card. Parolin |
Aloisius Antonius Card. Tagle |
|
_________________________________________
AAS, vol. CXVI, 5 gennaio 2024, n. 1, pp. 6-7.
Copyright © Dicasterium pro Communicatione