FRANCISCUS EPISCOPUS
Servus Servorum
Dei ad perpetuam rei memoriam
CONSTITUTIO APOSTOLICA
CANINDEYUENSIS*
In Paraguaia, dismembrato territorio dioecesis Urbis Orientalis, dioecesis Canindeyuensis conditur.
_________________________________________
Alteri alterius onera portantes, vivamus Spiritu et Spiritu ambulemus, existimantes nos nihil esse et opus nostrum ita probantes, ut unusquisque in semetipso tantum gloriationem habeat et non in altero (cfr Gal 5, 25 - 6, 4), bonum operantes ad omnes et apostolatus officium omni studio in Ecclesia adimplentes, ut misericordiae dominicae Evangeliique muneris omnibus opportune provideatur profectus. Tantae Apostolicae ergo Nostrae sollicitudinis partes interponentes, per quas dioecesium regimini consulatur, mentem Nostram nunc ad necessitates Ecclesiae quae est in Paraguaia convertimus, postulationibus a Venerabili Fratri Henrico Villelmo Steckling, O.M.I, tunc Episcopo Urbis Orientalis, audita Conferentia Episcoporum Paraguaiae, Nobis relatis benigne concedentes, ut, ecclesiasticae circumscriptionis Urbis Orientalis quodam dismembrato territorio, nova exinde erigeretur dioecesis.
Nosmet Ipsi, prospero Venerabilis Fratris Elisei Ariotti, Archiepiscopi titulo Vibianensis et tunc Apostolici Nuntii in Paraguaia, voto secundisque praehabitis sententiis quorum interest reque mature perpensa, de consilio Dicasterii pro Episcopis, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas censuimus libentesque excipiendas decrevimus.
Igitur, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, a dioecesis Urbis Orientalis territorium regionis civilis v.d. Canindeyú finibus in praesens circumscriptum distrahi statuimus atque ex hoc territorio novam dioecesim, Canindeyuensem nuncupandam, erigimus ac constituimus. Huius novae dioecesis sedem in urbe v.d. Katueté decernimus templumque ibi exstans, Deo in honorem Sacratissimi Cordis Iesu dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae Cathedralis evehimus. Novam insuper dioecesim Canindeyuensem statuimus Metropolitanae Ecclesiae Ss.mae Assumptionis suffraganeam eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subiectum. Acta et documenta omnia, quae ad novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia pertineant, a Curia Urbis Orientalis ad Curiam Canindeyuensem quam citius transmittantur et in apto archivo, ad normam iuris, asserventur.
Mandamus, insuper, ut dignae Praesulis sustentationi atque congruo conditae dioecesis patrimonio Curiae emolumentis provideatur, fidelium oblationibus et portione ei obveniente ex divisione, ad normam can. 122 Codicis Iuris Canonici facienda, bonorum, quae hactenus ad Mensam vulgo Mitra Urbis Orientalis pertinuerunt. Cetera vero ad Seminarii erectionem necnon candidatorum ad sacerdotium institutionem, ad Consilii Presbyteralis, Collegii Consultorum et Consilii a Rebus Oeconomicis constitutionem atque ad bonorum administrationem pertinentia secundum normas Codicis Iuris Canonici aliaque ecclesiasticarum legum praescripta temperentur. Simul ac Canindeyuensis dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso censeantur dioecesi illi adscripti sacerdotes, in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio legitimum habent domicilium.
Ad haec omnia perficienda Nuntium Apostolicum in Paraguaia, Venerabilem Fratrem Vincentium Turturro, Archiepiscopum titulo Rebellensem, deputamus vel, eo a sede absente, negotiorum Sanctae Sedis pro eo ibi gerentem, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Dicasterium pro Episcopis, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.
Deum quaesumus populo novae istius dioecesis suo unicum crucis amorem concedere, ut omnibus, quicumque eius regulam secuti fuerint, pax super illos et misericordia.
Hanc, denique, Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, Laterani, die decimo mensis Februarii, anno Domini bismillesimo vicesimo quarto, Pontificatus Nostri undecimo.
| Petrus Card. Parolin | Robertus Franciscus Card. Prevost, O.S.A. |
| Secretarius Status | Praefectus Dicasterii pro Episcopis |
| Franciscus Piva, Proton. Apost. | |
| Villemus Millea, Proton. Apost. |
_______________________
AAS, vol. CXVI, 1 Martii 2024, n. 3, pp. 311-313.
Copyright © Dicasterium pro Communicatione