zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

CONSTITUTIONES APOSTOLICAE

 I

LULIANGENSIS*

Nova dioecesis constituitur in Sinis, Luliangensis appellanda.

FRANCISCUS EPISCOPUS

Servus Servorum
Dei ad perpetuam rei memoriam

_________________________________________

Quod manifestatum est in carne et praedicatum est gentibus, Verbum glorificantes Dei, singularem nunc vertimus attentionem ad Ecclesiam quae est in Sinis. Fidelium enim istius Nationis spiritalem progressionem cum animi Nostri gaudio considerantes, de nova cogitamus dioecesi ibi instituenda. Idcirco quorum interest cognita sententia, de consilio Dicasterii pro Evangelizatione et Secretariae Status, plenitudine Apostolicae Nostrae potestatis, territorium dioecesis olim Feniamensis exaequantes cum finibus urbis regionis capitis Lüliang nuncupatae, novam dioecesim constituimus Luliangensem appellandam, cuius limites amplectuntur haec loca: regionem Lishi dictam, territoria Wenshui, Jiaocheng, Xingxian, Linxian, Liulin, Shilou, Lanxian, Fangshan, Zhongyang, Jiaokou, atque urbes eorundemque loca Xiaoyi ac Fenyang.

Novae ecclesialis communitatis sedem in urbe Feniamensi statuimus templumque ibidem exstans, Deo in honorem Sacro Cordi Iesu dicatum, ad gradum evehimus templi Cathedralis, cunctis consentaneis concessis iuribus et privilegiis. Dioecesim Luliangensem Metropolitanae Ecclesiae Taeiüenensis suffraganeam facimus atque iurisdictioni Dicasterii pro Evangelizatione subicimus. Cetera vero secundum canonicas leges temperentur. Optamus vero ut cuncti huius dioecesis fideles novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem erga Christi Ecclesiam et Evangelium demonstrent atque fidei alacritate in hodiernis adiunctis emineant.

Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.

Datum Romae, Laterani, die undetricesimo mensis Octobris, anno Domini bismillesimo vicesimo quarto, Pontificatus Nostri duodecimo.

 

Petrus Card. Parolin  Aloisius Antonius Card. Tagle
Secretarius Status   Pro-Praefectus Dicasterii pro Evangelizatione

 

  Villemus Millea, Proton. Apost.
  Paulus Lucas Braida, Proton. Apost.

_______________________

AAS, vol. CXVII, 7 Februarii 2025, n. 2, pp. 87-88.