FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MOLÓCUÈ SUPERIORIS*
Nova dioecesis constituitur in Mozambico, Molócuè Superioris appellanda.
_________________________________________
In Christo, novissimo Adam, omnes veritates suum inveniunt fontem atque attingunt fastigium. Nam Dominus Iesus in revelatione mysterii Patris Eiusque amoris hominem ipsi homini plene manifestat eique altissimam eius vocationem patefacit (cfr Gaudium et spes, 22).
Huius conscii, Nos laetanter Nostrum officium explicare properamus, ut singulari sua efficacitate omnia loca cunctosque populos Evangelii gaudium recreet ac illuminet. Nos igitur, res disponentes ut hoc facilius commodiusque eveniat, de consilio Dicasterii pro Evangelizatione, quorum interest audita consentanea sententia, haec statuimus et decernimus. Novam dioecesim condimus Molócuè Superioris appellandam, a dioecesibus Guruensi et Quelimanensi abstrahendo territoria, quae includunt regionis civilis quinque municipia “Pebane”, “Gilé”, “Mocubela”, “Mulevala”, “Alto Molócuè” nuncupata.
Hanc dioecesim Metropolitanae Ecclesiae Nampulensis suffraganeam facimus atque iurisdictioni Dicasterii pro Evangelizatione subicimus. Episcopalem porro sedem in urbe ponimus, quae Alto Molócuè vocatur, et ibidem templum Dominae, Reginae Mundi, dicatum ad statum Cathedralis Ecclesiae attolimus. Simul ac dioecesis Molócuè Superioris erectio ad effectum deducta fuerit eo ipso sacerdotes dioecesi illi adscripti censeantur in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant vel incardinentur in cuius territorio legitimum habent domicilium. Cetera secundum leges canonicas temperentur. Haec omnia ad expedienda Legatum Pontificium in Mozambico deputamus vel, eo absente, negotiorum Sanctae Sedis ibi gestorem, facta videlicet facultate quempiam alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum subdelegandi. Re tandem ad finem perducta, documenta apparentur, quorum sincera exempla ad Dicasterium pro Evangelizatione diligenter mittantur.
Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, Laterani, die vicesimo tertio mensis Ianuarii, anno Domini bismillesimo vicesimo quinto, Pontificatus Nostri duodecimo.
| Petrus Card. Parolin | Aloisius Antonius Card. Tagle |
| Secretarius Status | Pro-Praefectus Dicasterii pro Evangelizatione |
| Villemus Millea, Proton. Apost. | |
| Paulus Lucas Braida, Proton. Apost. |
_______________________
AAS, vol. CXVII, 7 Februarii 2025, n. 2, pp. 89-90.
Copyright © Dicasterium pro Communicatione