FRANCISCUS EPISCOPUS
Servus Servorum
Dei ad perpetuam rei memoriam
CONSTITUTIO APOSTOLICA
MINDATINA*
In Myanmar, dismembratis quibusdam territoriis dioecesis Hakhanensis, dioecesis Mindatina conditur.
_________________________________________
Caritate Christi perfruamur, nihil hoc maius habentes, et nobis sit maximum et singulare tormentum ab hac discedere caritate (cfr s. Ioannes Chrysostomus, Homilia 2), atque haeredes facti verae resurrectionis omni studio exerceamus operando quod credimus, confitentes Iesum, ut nostra mens in fide solidetur. Quae apostolici ministerii et spiritualis conversationis sub oculis habentes, apostolicae ergo Nostrae sollicitudinis partes interponimus, per quae dioecesium regimini opportune consulatur, ac fidentes mentem Nostram ad necessitates Ecclesiae quae est in Myanmar convertimus, postulationibus Nobis relatis benigne concedentes, ut, ecclesiasticae circumscriptionis Hakhanensis quibusdam dismembratis territoriis, nova exinde dioecesis erigatur.
Proinde, prosperis catholicae Ecclesiae et in diffundendo Evangelio caventes incrementis, suadente Dicasterio pro Evangelizatione propensoque omnium quorum interest praehabito voto reque mature perpensa, preces ad Nos admotas animarum saluti valde profuturas censuimus libentesque decrevimus excipiendas.
Proinde, Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine, dioecesim Hakhanensem ita statuimus dividendam, ut territorium in praesens finibus circumscriptum civilium regionum vulgo Mindat et Magwem a dicta dioecesi distrahatur, atque ex ita distracto territorio novam dioecesim, Mindatinam nuncupandam, erigimus ac constituimus. Huius novae dioecesis sedem in urbe v.d. Mindat decernimus templumque ibi exstans in honorem Sacratissimi Cordis Iesu dicatum, ad gradum et dignitatem ecclesiae cathedralis evehimus. Novam insuper dioecesim Mindatinam statuimus Metropolitanae Ecclesiae Mandalayensis suffraganeam eiusque Episcopum metropolitico iuri Archiepiscopi pro tempore eiusdem Ecclesiae Metropolitanae subiectum. Acta et documenta omnia, quae ad novam dioecesim eiusque clericos, fideles et bona temporalia pertineant, a Curia Hakhanensi ad Mindatinam quam citius transmittantur et in apto archivo asserventur, ad normam iuris.
Cetera vero secundum normas Codicis Iuris Canonici aliaque ecclesiasticarum legum praescripta temperentur. Simul ac Mindatina dioecesis erectio ad effectum deducta fuerit, eo ipso censeantur dioecesi illi adscripti sacerdotes, in cuius territorio ecclesiasticum officium detinent; ceteri vero sacerdotes Seminariique tirones dioecesi illi incardinati maneant vel incardinentur, in cuius territorio legitimum habent domicilium.
Ad haec omnia perficienda negotiorum Sanctae Sedis pro Nuntio Apostolico in Myanmar gerentem deputamus, necessarias et opportunas iisdem tribuentes facultates etiam subdelegandi, ad effectum de quo agitur, quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, onere imposito ad Dicasterium pro Evangelizatione, cum primum fas erit, authenticum exemplar actus peractae exsecutionis remittendi.
Hanc, denique, Constitutionem Nostram iugiter ratam esse volumus, contrariis quibuslibet rebus non obstantibus.
Datum Romae, Laterani, die XXV mensis Ianuarii, in festo Conversionis s. Pauli apostoli, anno Domini bismillesimo vicesimo quinto, Pontificatus Nostri duodecimo.
| Petrus Card. Parolin | Aloisius Antonius Card. Tagle |
| Secretarius Status | Pro-Praefectus Dicasterii pro Evangelizatione |
| Villemus Millea, Proton. Apost. | |
| Paulus Lucas Braida, Proton. Apost. |
_______________________
AAS, vol. CXVII, 7 Februarii 2025, n. 2, pp. 91-92.
Copyright © Dicasterium pro Communicatione