Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

IMMACULATAE CONCEPTIONIS PRUDENTOPOLITANAE UCRAINORUM*

IN BRASILIA NOVA CONDITUR EPARCHIA
IMMACULATAE CONCEPTIONIS PRUDENTOPOLITANAE UCRAINORUM

 

Quo aptius spirituali bono atque regimini Christifidelium Ucrainorum Byzantini ritus in Brasilia degentium consuleretur, visum est pro iisdem Eparchiam novam condere. Nos igitur in Apostolorum Principis cathedra constituti, audito consilio Venerabilis Fratris Nostri S.R.E. Cardinalis Praefecti Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus, re mature perpensa, summa Apostolica auctoritate condimus Eparchiam Immaculatae Conceptionis Prudentopolitanae Ucrainorum cunctis cum iuribus et obligationibus talium Ecclesiarum propriis; cuius Sedem eparchialem in urbe Prudentopoli ponimus in templo Communitatis loci Vila Iguaçu eamque suffraganeam facimus Sedi Metropolitanae Sancti Ioannis Baptistae Curitibensi Ucrainorum. Sive quidem spatium territoriale sive multitudo Christifidelium, sacerdotum religiosorum atque religiosarum inter Archieparchiam Metropolitanam et novam Eparchiam dimidiato numero distributa sunt. Insuper Patronam ac titularem novae Eparchiae declaramus Immaculatam Conceptionem. Eius autem constitutio et administratio ad normas Codicis Canonum Ecclesiarum Orientalium fient. Quae vero iussimus ad effectum rite adducantur, deque absoluto negotio sueta documenta exarentur et ad Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur. Hanc denique Apostolicam Constitutionem nunc et in posterum ratam esse volumus, contrariis rebus nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die decimo secundo mensis Maii, anno Domini bis millesimo decimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

Petrus Parolin
Secretarius Status

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.
Franciscus Bruno, Protonot. Apost.

 


*AAS, vol. CVI (2014), n. 8, pp. 614-615.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana