FRANCISCI
SUMMI PONTIFICIS
ADHORTATIO APOSTOLICA
LAUDATE DEUM
OMNIBUS HOMINIBUS BONAE VOLUNTATIS
DE CAELI STATUS DISCRIMINE
1. “Laudate Deum pro omnibus eius creaturis”. Quod monitum suam per vitam, suos per cantus, suos per actus servandum suasit sanctus Franciscus Assisiensis. Hac ratione ipse quod Bibliorum psalmi proposuerant revocavit idemque Iesu proclivitatem in eius Patris creaturas iterum ostendit: «Considerate lilia agri quomodo crescunt: non laborant neque nent. Dico autem vobis quoniam nec Salomon in omni gloria sua coopertus est sicut unum ex istis» (Mt 6, 28-29). «Nonne quinque passeres veneunt dipundio? Et unus ex illis non est in oblivione coram Deo» (Lc 12, 6). Nonne hanc pietatem Iesu miramur in eos omnes in itinere nostro nos comitantes?
2. Octo iam transierunt anni, ex quo Litterae encyclicae Laudato si’ prodierunt, cum omnibus vobis, fratres ac sorores in patienti nostro terrarum orbe, anxias nostras sollicitudines participare voluimus de nostrae domus communis cura. At decurrente tempore, animadvertimus nos non satis agere, quoniam terrarum orbis recipiens labitur ac fortasse ruinae limina est aditurus. Hunc praeter exitum, dubitari non potest quin mutati caeli status effectus magis magisque complurium hominum familiarumque pessumdet vitam. Cuius ex sanitate, opere, copiarum usu, domiciliis, coactis migrationibus aliisque adiunctis percipimus consectaria.
3. De sociali quaestione universali agitur, quae humanae vitae dignitati arcte coniungitur. Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Episcopi socialem nostrae sollicitudinis de caeli status mutatione sensum optime significaverunt, qui tractationem oecologicam tantum praetergreditur, quandoquidem «nostra alterius cura itemque nostra terrae cura penitus nectuntur. Caeli status immutatio maximum est certamen societati universalique communitati aggrediendum. Caeli status immutationis effectus debiliores homines sive in patria sive in mundo afficiunt». [1] Paucis verbis Episcopi, qui Synodo pro Amazonia interfuerunt, idem etiam dixerunt: «Incursus in naturam ad populorum vitam recidunt». [2] Ad graviter asseverandum non de minoris ponderis vel ideologica agi quaestione, sed de calamitate, quae omnibus damnum infert, Africae Episcopi declaraverunt caeli status mutationem «vehemens exemplum structuralis peccati» [3] extollere.
4. Ex cogitationibus ac notitiis, quas de postremis his octo annis colligere possumus, licet Nobis, ut planius significemus et compleamus quod nuper affirmavimus. Qua de causa, et quoniam condicio magis magisque instat, has paginas vobiscum communicare voluimus.
1. Universale caeli status discrimen
5. Renuantur licet, tegantur, dissimulentur vel minuantur, caeli status mutationum signa tamen in propatulo sunt, usque clariora. Nemo ignorare potest novissimis annis extremos eventus nos inspexisse, haud pauca insueti calidi temporis intervalla, siccitatem aliosque gemitus terrae, qui nonnulla tantum morbi cuiusdam silentis nos omnes afficientis indicia sunt certa. Non omnes calamitates universali caeli status quidem mutationi adscribi possunt. Attamen explorari potest nonnullas caeli status mutationes ab homine illatas probabilitatem extremorum eventuum frequentiorum vehementiorumque haud parum augere. Scimus enim, quotiescumque aëris globalis temperies dimidii gradus centigradi praetergreditur limen, augescere quoque vim atque frequentiam hinc procellarum et alluvionum, illinc gravium siccitatum, extremi caloris quibusdam in locis, copiosarum nivium in aliis. [4] Cum hactenus aliquotiens in anno extremi caloris undae occurrerint, quid si aëris globalis temperies limen sesquigradus centigradi transiret, cui proximi sumus? Hae caloris undae multo erunt frequentiores ac vehementiores. Si quidem duo gradus excederentur, Groënlandiae et Terrae Antarticae glaciales planities omnino liquescerent, [5] quaedam immania et gravissima omnibus afferentes damna.
Reluctatio et confusio
6. Postremis his annis haud defuerunt qui hanc considerationem extenuaverint: quaedam ad scientiam dubitanter attinentia afferunt, sicuti quod terra refrigerationem et calefactionem per intervalla temporis semper experta est et semper experietur; alterorum magni ponderis indiciorum mentionem facere neglegunt, quod scilicet insolentem nunc spectamus calefactionis properationem, quae tali evenit celeritate, ut una sufficiat generatio – non autem saecula vel millennia – ad eam animadvertendam. Auctam maris altitudinem ac molium glaciatarum solutionem quilibet in vitae suae tempore percipere potest et compluribus gentibus horum eventuum causa intra paucos annos haud dubie domus erunt amovendae.
7. Ad irridendos eos qui de universali calefactione loquuntur, adhibetur quod saepe extrema etiam frigora occurrunt. Obliviscimur haec aliaque extraordinaria indicia eandem causam aliis rationibus referre, universalem nempe eversionem e planetae calefactione. Siccitas et eluviones, lacuum exsiccatio ac gentes maris motibus vel inundationibus aversae eandem plus minusve ducunt originem. Ceterum si de re loquimur universali, eam nobis non licet cum eventibus transeuntibus mutabilibusque confundere, qui magna ex parte localibus indiciis explicantur.
8. Notitiarum defectus efficit, ut de caeli statu magnae coniecturae ad longa temporis intervalla attinentes – agitur saltem de decenniis – eaedem habeantur ac praevisiones meteorologicae, quae nonnullas hebdomadas summum complecti possunt. Cum de caeli status mutatione loquimur, rem universalem spectamus – constantibus additis localibus variationibus – quae complura decennia producitur.
9. Rem simpliciter expedire conantes, ii non desinunt qui pauperes insimulent quod plures filios habeant ac quaestionem solvere student Nationum minus provectarum mutilando feminas. Culpa, ut fieri solet, in pauperes recidere videtur, sed reapse parva ditior portio populi totius mundi magis polluit quam quinquagena centesima pars pauperior atque emissiones pro capite ditiorum Nationum multo superiores evadunt quam pauperiorum. [6] Quomodo oblivisci possumus Africam, quae plus dimidiam partem continet pauperiorum mundi, emissionum temporis acti minimam partem afferre?
10. Saepenumero dicitur quoque conatus ad caeli status mutationem mitigandam, usum combustibilis fossilis contrahendo ac mundioris energiae genera augendo, copiam operum minuturos esse. Innumeri autem homines opus revera amittunt propter caeli status mutationum effectus: aucta enim maris altitudo, siccitas aliique complures eventus terrarum orbem percutientes plures homines affligunt. At contra, transitus ad genera energiae renovabilis, si bene geratur, aeque ac omnes conatus se conformandi ad caeli status mutationis damna copiam operum in diversis inducere possunt. Hac de causa oportet, ut politici et operum susceptores de hac re extemplo agant.
Causae ab hominibus inductae
11. De humana – seu anthropica – origine caeli status mutationis amplius dubitare non licet. Videamus causas. Gasiorum calefacientium in aëre densitas, unde globalis calor oritur, stabilis usque ad saeculum XIX mansit, infra trecentas partes ex decies centenis milibus quantitatis in spatio. At medio illo saeculo, progrediente industria, emissiones increscere coeperunt. Postremis quinquaginta annis augmentum perquam celerius factum est, ut speculatorium de Mauna Loa testatur, quod ab anno MCMLVIII anhydridem carbonicam cotidie metitur. Quae, dum Litteras encyclicas Laudato si’ scribebamus, summum in historia attigit quadringentium partium ex decies centenis milibus et mense Iunio anno MMXXIII ad fastigium quadringentium et viginti trium partium ex decies centenis milibus pervenit. [7] Plus quadragenae binae centesimae partes nitidarum emissionum summae post annum MCMXC sunt factae. [8]
12. Simul animandvertimus postremis quinquaginta annis aëris temperiem insueta increbruisse celeritate, perquam nova prae superioribus duobus milibus annis. Hoc tempore calefactionis cursus fuit decima quinta pars gradus centigradi in singulis decenniis, duplum scilicet prae postremis centum et quinquaginta annis. Ab anno MDCCCL usque ad hodierna tempora globalis aëris temperies progressa est fere unum gradum centigradum post unam decimam partem, quod in polorum plagis amplificari constat. Hoc ex progressu, decem tantummodo annis limitem globalem, qui maximus auspicatur, sesquigradus centigradi attingetur. [9] Augmen non modo in summa terra evenit, verum etiam in diversorum chiliometrorum altitudinem in aëre, in summa oceanorum et immo in ingentibus profunditatis metris. Quod marium acorem etiam auxit et oxygenum extenuavit. Moles glaciatae perpetuae se contrahunt, nivis tegumentum imminuitur atque maris altitudo iugiter augescit. [10]
13. Coniunctio horum eventuum ad caeli statum globalem attinentium cum emissionum gasiorum calefacientium in aëre properato augmento, potissimum a saeculo XX medio, celari non potest. Permagna caeli status peritorum pars hunc nexum asseverat atque minima tantum eorum pars talem evidentiam negare nititur. Maximarum potestatum oeconomicarum infeliciter caeli status discrimen parum curat, quae ex pretio temporeque quam minimo maximum fructum consequi student.
14. Has ad definitiones cogimur, quae perspicue patere videntur, aliquas propter spernentes et irrationales opiniones, quae intra ipsam catholicam Ecclesiam reperimus. At dubitare iam non possumus quin insolitae celeritatis tam periculosarum immutationum causa quiddam sit quod negari non potest, magni scilicet progressus, qui cum effrenato hominum opere super natura novissimis duobus saeculis nectuntur. Elementa naturae calefactionem praecipue inducentia, sicut vulcanorum eruptiones atque alia, explanare non sufficiunt quantitatem ac celeritatem postremis temporibus mutationum. [11] Incrementum mediae temperiei super facie terrae absque effectu gasiorum calefacientium intellegi non potest.
Damna ac discrimina
15. Significationes quaedam huius caeli status discriminis, oceanorum scilicet globalis aëris temperiei auctus, eorundem arcor et oxygeni imminutio, innumeros saltem per annos irreparabiles iam sunt: oceanorum enim aquae a thermicam inertiam habent atque saecula requiruntur, ut temperatura ac salsedo ad normam redigantur, quod serios ducit exitus quoad plurium specierum conservationem. Ex pluribus hoc indicium est alias huius mundi creaturas cessavisse nos comitari factasque nostras esse victimas.
16. Idem est in processu, qui ad continentium glaciatarum molium ducit imminutionem. Polorum dissolutio centenis annis inverti non potest. Quod ad caeli temperiem attinet, quaedam perdiu manent, praeter eventus qui eadem effecerunt. Qua de causa, immanitates a nobis illatae iam sistere non possumus. Vix tempus datur, ut graviora etiam damna vitentur.
17. Nonnulla terrifica examina saepenumero sine ratione videntur vel haud satis in argumentis innisa. Hoc inducat non oportet quin persuademur ad novitatem quandam nos revera pervenire posse. Modicae novitates immutationes magni ponderis, inopinatas ac, propter inertiae adiuncta, fortasse irreparabiles afferre possunt. Quod ad catervariam copiam eventuum pervenit concitandam. Hoc in casu sero iam est, quoniam nullus conatus processum sistere potest inchoatum. Illinc regredi non possumus. Asseverare certo nec possumus ecquando in hodiernis condicionibus hoc accidet. At certe fieri potest, eventibus prae oculis habitis iam nunc occurrentibus ac temperiem caeli afficientibus, sicut, exempli gratia, glacialium molium imminutione, oceanorum fluxus commutationibus, pluvialium tropicorum silvarum recisione, humi perpetuo glaciatae dissolutione in Siberia. [12]
18. Proinde, latior urget prospectus, qui concedat nobis, ut non modo miris profectus stupeamus, sed etiam reliquos effectus attendamus, qui abhinc saeculo ne cogitari quidem poterant. Nihil aliud a nobis requiritur nisi officii quaedam conscientia de hereditate quam venturis relinquemus de hoc mundo transituri.
19. Addere tandem possumus universalem pestilentiam, quam virus coronarium XIX attulit, artam confirmasse interesse necessitudinem humanae vitae cum aliorum animantium vita necnon cum rerum natura. Potissimum autem confirmavit ea, quae in quavis terrarum plaga accidunt, ad universum orbem redundare. Hoc nos duas persuasiones confirmare concedit, quas usque ad taedium iteramus: “omnia conexa sunt” ac “nemo solus servatur”.
2. Increscens propositum technocraticum
20. In Litteris encyclicis Laudato si’ brevem conspectum praebuimus propositi tecnhocratici, cui hodiernus rerum naturae depravationis processus innititur. De modo agitur «hominis vitam actionemque intellegendi qui aberravit atque rebus contradicit usque ad eas corrumpendas». [13] Id denique ex cogitando constat «ac si realitas, bonum et veritas sponte emanent ipsa ex technologiae et oeconomiae potentia». [14] Ergo scilicet «ab hoc facile transitur ad notionem incrementi sine finibus aut limitibus, quae tam excitavit peritos doctrinae oeconomicae, rei nummariae et technologiae». [15]
21. Recentioribus annis hanc corroborare potuimus sententiam, novum simul eiusdem propositi contemplantes incrementum. Facticia intellegentia recentioresque technologicae progressiones notioni finibus haud conclusi hominis innituntur, cuius facultates ac vires technologiae gratia in infinitum extendi possent. Technocraticum propositum igitur se ipso immaniter vescitur.
22. Naturales opes technologiae necessariae, sicuti lithium, silicium ac multae aliae, minime vero infinitae sunt, sed summa quaestio doctrina est, quae insanam subserit sollicitudinem quamlibet praeter cogitationem potestatis humanae augendae, quae rem inhumanam habet meram opem ipsi obsequentem. Omnis substantia aestimandum laudandumque et curandum desinit esse donum et servum efficitur, victima humanae mentis eiusdemque facultatum libidinis cuiusvis.
23. Formidamus quidem percipientes facultatum technologiae incrementum praebere «iis, qui cognitionem detinent ac praesertim ea utendi dominatum oeconomicum, […] permagnum dominationem […] super totum humanum genus superque mundum universum. Homines numquam tale imperium super se ipsi habuerunt, atque nulla cautio datur eos bene illud adhibituros, in primis si consideratur quomodo illo utantur. […] Cuius est cuiusque in manus potest incidere tantum imperium? Perniciosum est periculum ne illud ad parvam humani generis partem pertinere possit». [16]
De potestastis nostra usurpatione retractanda
24. Non omne potestatis incrementum humani generis est progressio. Ad hoc sufficit “admirandas” considerare technologias, quae ad populos decimandos, ad pyrobolos atomicos displodendos, ad gentium nationes exstinguendas usurpatae sunt. Rerum gestarum tempora occurrerunt, cum admiratio progressionis praepedivit, ne horrificos eiusdem conspiceremus effectus. Quod vero semper aditur discrimen, quia «immensum technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad responsalitatem, bona et conscientiam attinet. […] nudus est et expositus coram sua ipsa potestate quae usque crescit, nulla habens elementa ad eam continendam. Ei praesto esse possunt quaedam leves machinationes, tamen asserere possumus eum non habere prorsus solidam ethicam, culturam ac spiritalitatem quae revera ei praebeant limitem eumque intra clarum sui ipsius dominatum contineant». [17] Non miratur quod tam magna potestas in huiusmodi manibus vitam obterere possit, dum ratio technocratici propositi nos occaecat neque nunc humani generis gravem hanc sinit inspicere quaestionem.
25. Contra technocraticum hoc propositum, mundum circumstantem asserimus rem non esse abutendam, effrenate usurpandam, infinito appetendam; nec quidem dicere possumus naturam meram “scaenam” esse, ubi vitam nostram excolamus et animi consilia, quia ita «includimur in ea, participamus eam atque ea imbuimur», [18] ut sit «mundus non extrinsecus, sed intrinsecus […] contemplandus». [19]
26. Hoc persuasionem excludit extraneum quemdam esse hominem, aliquid externum ambitui naturae modo nocendo compos. Pars vero eiusdem naturae considerandus est. Hominis vita, intellegentia et libertas in naturam includuntur, quae mundum nostrum locupletat, eiusdemque internas vires atque aequilibrium participant.
27. Proinde, sanus ambitus naturae ex hominis cum eodem arcta consuetudine oritur, sicut apud indigenas fit culturas et apud diversas terrarum orbis regiones per saecula factum est. Humani coetus saepius ambitum naturae «creaverunt», [20] quem nulla allata eversione nullove adducto discrimine pluries quodammodo effinxerunt. Valde autem fons hodie est sollicitudinis quod technocraticum propositum sanam hanc et congruentem necessitudinem consumpserit. Quae tamen noxia ac funesta ratio apte superabitur non hominem denegando, sed arctam cooperationem naturalium systematum «cum systematibus socialibus» fovendo. [21]
28. Humanae potestatis quaestio, eiusdem videlicet significationis et limitum studium, omnibus est remetienda. Nostra enim potestas intra pauca decem annorum spatia est immodice aucta. In technologicis instrumentis valde mireque progressi sumus, eodem autem tempore nos maxime perniciosos factos esse haud percipimus, qui multorum vitam nostramque existentiam periclitari possumus. Renovari hodie potest Vladimiri Solov’ëv dissimulatio illa: «Saeculum hoc tam fuit profectu princeps, ut contigeret ei fortuna esse postremum». [22] Mentis acie et honestate opus est, ut tempestive agnoscamus potestatem nostram et, quam genuimus, progressionem a nobismet desciscere. [23]
De aculeo morum
29. Senescentes in exercitio potestatis mores mercaturae arte et corruptis nuntiis dissimulantur, commodis videlicet artificiis in manibus maioribus opibus fruentium, quibus publica existimatio moveatur. Horum artificiorum ope, cum de proposito quodam ineundo cogitatur conspicua cum rerum naturae vastatione et elatis pollutionis effectibus, incolae loci inanibus decipiuntur sermonibus de incremento, quo regio fruitura esset, vel de opportunitatibus oeconomiae operisque et humani provectus, quo eorum filii gauderent. Eorum autem interesse non videtur quid horum hominum sit futurum, cum eis palam non dicatur illius propositi causa superfuturam esse terram vastatam, condiciones vitae ac prosperitati multo adversiores, regionem squalore obsitam, inhabitabiliorem, vita convictusque ac spei gaudio despoliatam, praeter damnum globale multis aliis denique nocens.
30. De vana pecuniae admiratione sufficiat cogitare pro faecis nuclearibus in situ deponendis receptae. Domus ex illis nummis empta in sepulcrum immutata est morborum qui ingruerunt causa. Neque effrenata mentis excogitatione, sed experientia rei admoti loquimur. Dici hoc exemplum forsitan possit extremum, quod autem damnum “minus” non licet nuncupare, cum ipsa multorum damnorum, quae tolerabilia habentur, summa ad praesentia nostra ducat adiuncta.
31. Res non est tantum cum scientia physica vel biologia, sed cum oeconomia quoque et cum modo nostro eiusdem putandae. Ratio enim maximi lucri de minima impensa, mentis sagacitate profectusque specie ac fallacibus promissionibus simulata, quamvis sinceram domus communis curam et quodvis studium derelictos societatis fovendi irritat. Recentioribus annis animadvertere possumus pauperes ipsos quandoque, coram tantorum fallacium prophetarum promissis stupore atque admiratione affectos, deceptione capi mundi, qui pro eis non exstruitur.
32. Erroneae augentur opiniones de “potestate ex merito”, quam dicuntur, quae “merita” humana potestas facta est, cui omnia subicienda sunt, dominatus locupletioribus condicionibus fortuna fruentium. Debita sane habita existimatione laboris, incrementi uniuscuiusque facultatum ac laudandae sollertiae, nisi tamen vera quaeratur opportunitatum aequitas, potestas ex merito velabrum facile fit, quod paucorum magnatum privilegia amplius corroborat. In hac perversa ratione, quid eorum interest domum communem corrumpi, si in tuto se esse confidunt sub oeconomicarum opum coniecto scuto, quae de ingenio et laboribus suis adepti sunt?
33. In foro conscientiae autem, et coram filiis qui pretium pendent damnorum ex eorum facinoribus, haec ponitur quaestio sensu referta: quid sibi vult transitus meus super hanc terram? quid sibi vult denique opus et labor meus?
3. Infirmitas rei politicae internationalis
34. Dum «historia demonstrat se iterare […] omnis generatio assumere debeat contentiones et adeptiones superiorum generationum easque extollere ad usque altiores fines. Est iter. Bonum, sicut etiam amor, iustitia et solidarietas, non attinguntur semel in perpetuum; sunt cotidie assequenda». [24] Ad firmum e diuturnum progressum obtinendum liceat Nobis instare, ut «multilateralibus inter Status pactionibus faveatur». [25]
35. Multilateralismum non oportet confundere cum auctoritate mundiali in una persona coagmentata vel in circulo electorum ingentissima potestate praeditorum: «Cum quadam de possibili forma mundialis auctoritatis, iure temperatae, sermo fit, non necessario personalis auctoritas cogitari debet». [26] Sermonis Nostri praecipuum sunt «efficaciores mundiales institutiones [...] auctoritate praeditae, unde mundiali bono communi, fami exstinguendae et miseriae atque humanis iuribus praecipuis tuendis subveniatur». [27] Hae quidem certa auctoritate praeditae sint oportet, ut propositis necessariis quibusdam consummandis “subveniant”. Multilateralismus sic seritur e varietate rei politicae adiunctorum vel ex paucorum commoditate haud pendens et firma efficacia pollens.
36. Querendum est quod globalia discrimina dissipentur, licet opportunitates fieri possint mutationes salutares afferendi. [28] Quod reapse evenit in rei pecuniariae discrimine annorum MMVII-MMVIII et postea iteratum est in pestilentia viri coronarii XIX. Nam, «certae agendi rationes, quae deinde in terrarum orbe inductae sunt, videntur ad maiorem dirigi individualismum, maiorem dissolutionem, maiorem libertatem pro veris potentibus, qui semper reperiunt viam ut indemnes evadant». [29]
De novo multilateralismo informando
37. Veterem multilateralismum potius quam salvum facere, urgere hodierno tempore videtur eum reformare et ad lumen novorum adiunctorum globalium refovere. Vos invitamus ad recognoscendum quod «tot coetus et institutiones civilis societatis reficere iuvant Communitatis internationalis debilitates, eius coordinationis deficientiam in complicatis condicionibus, diligentiam carentem quod ad hominum praecipua iura attinet». [30] In his processus Ottavae contra usum, creationem et instructionem pyrobolorum subterraneorum exemplum est quomodo societas civilis eiusque instituta proba efficiant commercia demonstrans, quae Nationes Unitae haud consequuntur. Hac via principium subsidiarietatis etiam ad necessitudinem globalem-localem applicatur.
38. In medii temporis prospectu globalizatio voluntariis commerciis culturalibus, mutuae maiori cognitioni et populorum integrationis rationibus favet, quae ad multilateralismum “ab imo” ducent et non modo a circulo primorum electorum statutum. Instantiae ab imo ubique per orbem emergentes, ubi homines dediti ex varissimis Nationibus mutuo se adiuvant et vicissim prosequuntur, potestates urgere possunt. Quod sperandum est fieri quoad caeli status pertinet discrimen. Proinde, confirmamus: «si cives politicae potestati – nationali, regionali et municipali – non invigilant, ne fieri quidem potest ut ambitali detrimento obsistatur». [31]
39. Cultura postmoderna novos erga eos qui debiliores sunt et minus potestate praediti sensus genuit. Cum assiduitate id coniungitur, qua in Litteris encyclicis Fratres omnes primatum humanae personae eiusdemque dignitatis tutelam praeter quaevis adiuncta asseveravimus. Haec alius modus sunt ad multilateralismum invitandi, ut verae humani generis resolvantur quaestiones, praesertim dignitatis hominum ita exquisita observantia, ut cogitatio de moribus locorum adiunctorumve praestet utilitati.
40. Quaestionis non est artem politicam substituere, quia ceterum potestates emergentes magis magisque in dies ingentes fiunt et vim porro habent validos effectus consequendi in difficultatibus quibusdam enodandis, veluti aliquae ex iis pestilentiae tempore ostenderunt. Quod sane responsiones ad questiones ex qualibet, etiam parva, civitate venire possunt, hoc denique ducit ad agnoscendum multilateralismum veluti viam necessariam.
41. Antiqua doctrina legationum obeundarum, quae ipsa laborat, pondus et necessitatem sui perseveranter ostendit. Exemplar disciplinae multilateralis nondum creare valuit novae mundi congruens; si autem sese instaurare poterit, partem praecipuam ei agenda est in consiliis ineundis, cum etiam saeculorum experientia nullomodo reieci possit.
42. Multipolaris adeo simulque contortus fit mundus, ut ad efficacem cooperationem diversa quaedam ratio oporteat. Non sufficit de aequitate potestatis cogitare, sed etiam de necessitate novis provocationibus respondendi atque rependendi rationibus globalibus urgentia quae ad ambitum naturae, publicam sanitatem, culturam et societatem pertinent, praesertim ad primorum iurium humanorum rudimentorum iuriumque socialium et domus communis curae observantiam firmandam. Agitur de universalibus et efficacibus normis statuendis ad hanc protectionem mundialem « praestandam ».
43. Haec omnia postulant ut modi agendi innoventur ad consilia capienda eaque rata habenda, cum qui diversis abhinc decenniis statuti sunt minime sufficiant neque pollere videantur. In hac re necessaria sunt spatia sermocinationis, consultationis, arbitratus, contentionum compositionis, inspectionis et summatim maior quaedam « democratizatio » orbis globalis, ut varietates adiunctorum exprimi et includi possint. Nihil proderit institutis favere, quae, iuribus omnium neglectis, potestatem fortiorium tuentur.
Conferentiae de caeli statu: progressus et errores
44. A decennibus legati plus quam CXC Civitatum certis intervallis temporum ad deliberandum de status caeli quaestione congregantur. Conferentia anno MCMXCII Flumine Ianuarii habita institutionem sanxit Conventionis Generalis Nationum Unitarum de Status Caeli Mutatione (UNFCCC), quae vigere incepit cum Nationes anno MCMXCIV subscribentes necessarias foederis decreverunt confirmationes. Quae Nationes quotannis in Conferentiam Partium (COP), veluti summum institutum arbitrale, congregantur. Quaedam earum omnino infeliciter cesserunt, sicut quae Haviniae anno MMIX occurrit; aliae autem multum profecerunt, velut COP3 Kyoti anno MCMXCVII habita. Cuius pretiosus Protocollus propositum statuit totius gasium thermocepticorum emissionis imminuendae ad 5% pro anno MCMXC. Tempus statutum erat annus MMXII, cui manifeste obtemperatum non est.
45. Omnes partes praeterea enisae sunt, ut proposita accommodationis perficerent ad status caeli iam actae mutationis effectus contrahendos. Auxilium quoddam pecuniarium insuper decretum est, ut horum consiliorum inter procrescentes Nationes pretium solveret. Protocollus profecto ab anno MMV vigescit.
46. Deinde ratio quaedam pro amissionibus et damnis e status caeli mutationibus allatis proposita est, quae Nationes opulentiores agnoscit veluti primi auctores et vastationes in nationibus infirmioribus resarcire studet. Amplius non agitur de harum nationum “accommodationi” pecunia suppeditanda, sed de damnorum iam acceptorum compensatione. Quam rem varii coetus COP in maximi momenti disceptationem vocaverunt.
47. Coetus COP21 Lutetiae Parisiorum anno MMXV habitus nova ingens occasio fuit, cum pactionem generaverit, quae cunctos fecit participes. Hic videri sane potest veluti initium novum, perpensa amissa adeptione propositorum superiore tempore statutorum. Pactio a die IV mensis Novembris anno MMXVI vigere incepit. Quae quamvis obliget, non omnia tamen quae opus sunt habet stricte munus et quaedam lato arbitrio locum concedunt. Ceterum, quod pertinet etiam ad elusas obligationes, veras non irrogat sanctiones atque valida desunt instrumenta ad earundem observantiam praestandam. Formas insuper facilioris accommodationis pro Nationibus procrescentibus non praevidet.
48. Pactio Lutetiae Parisiorum magni momenti propositum praebet in temporis diuturnitate: incrementum scilicet mediarum globalium aëris temperierum infra duos gradus centigrados prae aevo industriali cohibere, inito consilio saltem descendendi sub sesquigradum centigradum. Normas autem procedendi in inspectionibus non statuit neque generales rationes instruxit ad conferenda variarum Nationum consilia. Hoc vero difficiliorem efficit aequam aestimationem (quoad quantitatem) exitus rerum.
49. Aliquas post Conferentias exiguis vero cum exitibus et fallaciam Coetus COP25 Matriti anno MMXIX habiti, sperabatur ut haec inertia in Coetu COP26 Glasguae anno MMXXI agendo retrocederet. Exitus denique Lutetiae Parisiorum pactio iterum instauravit, quam quidem vinculorum angustiae atque effectus pandemiae in controversiam vocaverant. Insuper adhortationes abundaverunt, unde haud verisimiliter exspectari poterat prosperus rerum proventus. Considerationes ad celerem et efficacem spondendam quandam transitionem in novas et salubriores species energiae progredi non potuerunt.
50. Coetui COP27 in urbe Sharm El Sheikh anno MMXXII habito inde ab initio adiuncta invasionis Ucrainae minata sunt, quae grave discrimen et oeconomicum et energeticum genuit. Usus carbonis auctus est et omnes sibi rei suppeditationem providere voluerunt. Nationes procrescentes aditum ad energiam et opportunitatem progressionis veluti urgentem necessitatem existimaverunt. Recognitum est plane fossilia comburentia octogenam centesimam partem energiae totius orbis terrarum adhuc suppeditare itidemque usus eorum perseveranter augeri.
51. Aegyptiana Pactio debilitatis stipulatorum ulterius fuit exemplum. Asseverari potest eam progressum quoddam saltem genuisse in ratione statuta ad pecuniam suppeditandam pro amissionibus et damnis confirmanda in Nationibus caeli status vastationibus magis affectis. Hoc novam quandam vocem et maiorem participationem Nationibus procrescentibus praebere videbatur. Hac quoque autem in re multa restiterunt incerta, praesertim onera certa Nationum, quibus pecunia conferenda est.
52. Hodie adhuc affirmare possumus «pactiones minus attentae sunt ad effectum adductae, quia inspectionis, periodicae recognitionis ac promissi non impleti sanctionis rationes non sunt institutae. Principia praescripta efficaces celeresque modos ad rem gerendam adhuc requirunt». [32] Insuper, «internationales pactiones multum progredi non possunt propter Nationum voluntates quae universo omnium bono propria commoda nationalia anteferunt. Ii qui consectaria patientur quae Nos dissimulare studemus, hanc amissam conscientiam responsalitatemque recordabuntur». [33]
5. Quid de Coetu COP XXVIII Dubaii exspectatur?
53. Apud Phylarchiam Arabicam Unitam proxima Conferentia Partium (contractioribus verbis: COPXXVIII) agetur. Haec Sinus Persici Civitas est, quae ingenti energiae fossilis copiae exportatione insignitur, etiam si multum pecuniae posuerit ad energias renovabiles adhibendas. Interea, petrolei gasiique societates novis usurpatis propositis proventus amplius dilatare appetunt. Si quis hanc Conferentiam neglegere vellet, sibi ipsi noceret, cum hoc sibi vult universum humanum genus, potissimum vero pauperrimos, ad deterrimos caeli status mutationis effectus exponere.
54. Si hominum facultatibus confidimus modicas eorum utilitates praetergrediendi ac grandia cogitandi, facere non possumus quin somniemus Coetum COPXXVIII transitum ad novas energias expedite properare posse promptis susceptis oneribus, quae perpetuo inspici valeant. Conferentia haec vicissitudinis occasionem aperire potest, qua probetur res omnes ab anno MCMXCII gestas serias opportunasque fuisse, quod nisi ita sit, maxima esset frustratio et in discrimen adduceret omnia quae forte attigerimus bona.
55. Quamvis innumerae initae sint stipulationes ac foedera, emissiones globales subinde creverunt. Quas quidem asseverari omnino potest his sine pactionibus magis etiam creturas esse, sed aliis in quaestionibus de ambitu naturae, ubi voluntas adfuit, graviores quidam fructus collecti sunt, sicut in casu ozonii tegminis praesidio. Necessarius autem transitus ad salubres energias, sicut eolicam et solarem, dimissis comburentibus fossilibus, haud satis celeriter procedit. Quapropter, quae geruntur tantummodo ut oblectamentum accipi periclitantur.
56. Mos praetergrediendus est nobis naturae rerum quaestionibus videri indulgentes et simul non audere veras gravesque aggredi conversiones. Scimus quidem, hac ratione procedentes, paucis annis, limitem, qui maximus auspicatur, nos excessuros sesquigradus centigradi ac brevi tres gradus attingere posse, magno cum periculo ad limen irredux perveniendi. Quod etiamsi minime attingeretur, nefasta essent consectaria atque quaedam festinanter suscipere oporteret, immbanibus sumptibus oeconomicisque et socialibus admodum gravibus atque intolerabilibus effectibus additis. Quae nunc adhibebimus sumptus sane secumferunt, eo graviora tamen erunt quanto magis cunctabimur.
57. Hoc summi esse momenti opinamur: «quaerere solummodo remedium technicum omni ambitus negotio quod apparet significat res in realitate coniunctas segregare et veras altioresque systematis mundialis quaestiones occultare» [34]. Verum est accomodationis conatus opus esse prae malis brevi tempore amplius non regredientibus ac nonnullos quoque actus progressusque technologicos ad gasia sorbenda vel capienda concedere de se bene sperare posse; periculum autem adimus sistendi in ratione refectionis, sarturae, vinculi filorum ope, dum detrimentum subter progreditur, quod enutrimus perseverantes. Quamlibet futuram quaestionem arbitrari novis artis actibus solutam iri sceleratum est pragmatismum, nivis pilae perinde effectum protrusurum.
58. Finem imponamus tandem vesanae illi illusioni, quaestionem ostendenti quasi ad naturae ambitum tantum pertineret, “viridem”, suavi amoenitate refertam, quae vero oeconomicae commoditates saepe aspernunt. Admittamus tandem aliquando de humana agi socialique lata et in varios gradus diducta quaestione. Quam idcirco omnes ad participandam vocantur. Ad se saepe oculos convertunt in Conferentiis de caeli statu facinora coetuum, qui reprehenduntur “per extrema agentes”. Quae revera vacuum replent societatis cunctae, quam vero salubriter “instare” oporteret, quia cogitatio filiorum sortem pignori poni ad quamquam attinet familiam.
59. Si sincere interest ut Coetus COPXXIII fiat memoria dignus nosque qua homines honore honestet atque nobilitet, tum modo sperare possumus energiae transitus species obstringentes, quae his tribus insigniantur: efficientia, obligatione, facilitate inspectionis. Hoc sibi habet propositum, ut novus processus incohetur, qui tripliciter denotetur: ut scilicet severitate informetur, vehementia atque officioso molimine omnium sustineatur. Quod factum non est in hactenus suscepto itinere, sed tantummodo per hunc processum fides redintegrari poterit artis politicae internationalis, quia hac sola via amplius imminui poterunt anhydrides carbonica et mala vitari graviora.
60. Spem habemus, ut participes periti sint, qui de bono communi et futurae sorte filiorum magis cogitare valeant, quam commodis alicuius Civitatis vel negotii; rei politicae gravitatem ostendant, non vero eius verecundiam. Primoribus hanc percontationem iterare audemus: «Cur hodie potestas servatur, quae memoria tenebitur propter eius agendi inhabilitatem, instante illud faciendi properatione necessitateque?» [35].
6. Spirituales rationes
61. Fidelibus catholicis memorare volumus rationes, quae ex eorum fide manant. Fratres sororesque aliarum religionum cohortamur, ut idem faciant, cum germanam fidem non modo hominum cordi vim addere comperiamus, sed totam vitam commutare, propria proposita transformare, cum aliis necessitudinem ac vincula cum universa creata collustrare.
Sub fidei lumen
62. Biblia narrant: «Viditque Deus cuncta, quae fecit, et ecce erant valde bona» ( Gn 1,31). Eius est «terra et omnia, quae in ea sunt» ( Dt 10,14). Idcirco nobis Ipse dicit: «Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est, et vos advenae et coloni mei estis» ( Lv 25, 23). Quapropter «coram terra, quae Dei est, responsabilitas postulat ut homo, intellectu praeditus, observet naturae leges nec non subtiles inter huius mundi res aequalibitates» [36].
63. Ceterum, «universum totum, suis multiplicibus vinculis clarius inexhaustas Dei divitias exhibet»; ideo, ut prudenter agamus, «rerum varietatem ipsarum in multiplicibus implicationibus percipere debemus» [37]. Hoc in prudentiae itinere permagni nostra interest complures species extingui et ex caeli status tot animantia periclitari.
64. Iesus «invitare ad pulchritudinem, in mundo praesentem spectandam poterat, quandoquidem ipse subinde naturae proximus erat, quam magno affectu obstupefactus respiciebat. Cum quaeque terrae suae loca lustraret, pulchritudinem a Patre suo contemplabatur, et discipulos invitabat in rebus ad divinum nuntium agnoscendum». [38]
65. Pariter, «huius mundi creaturae non iam ostenduntur sicut mera naturae realitas, quia Resuscitatus arcane eas involvit easque ad plenitudinis statum dirigit. Ipsi campi flores et aves quae stupens suos per oculos est contemplatus, nunc Eius lucida praesentia replentur» [39]. Si «universum in Deo evolvitur, qui illud totum replet. Ideo mysterium contemplandum residet in folio, in semita, in rore, in vultu pauperis» [40]. Caritatem infinitam canit mundus: quin eum curemus?
In communione officiique conscientia iter facere
66. Deus cum omnibus creaturis nos coniunxit. Atqui technocraticum propositum ab omnibus, quae circumplectuntur ac decipiunt nos, ita secludere nos potest, ut obliviscamur mundum totum “contactus locum” esse [41].
67. Iudaica et christiana notio de mundo peculiarem praecipuamque hominis dignitatem confitetur mirum inter omnium creatorum concentum, at hodie agnoscere cogimur tantum “anthropocentrismum locatum” asseverari posse, agnoscere scilicet humanam vitam neque intellegi neque sustineri ceteris absque creaturis. Etenim «nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit» [42].
68. Hoc igitur non producit nostra voluntas, sed altera fons in imis nostrorum omnium radicibus sita, quia «tam stricte cum universo mundo nos iunxit Deus, ut omnes homines sicut aegritudo solum aridum corripiat alicuiusque speciei exstinctio veluti detruncatio luctuose existimetur». [43] Sic notio evanescit hominis suis legibus utentis, omnipotentis atque interminati ac de humana natura recogitamus, ut nos ipsos humilius una et locupletius intellegamus.
69. Singulos adhortamur ad hoc iter reconciliationis cum mundo hospitium nobis praebente comitandum et ad eum beneficio proprio opere afficiendum, cum navitas nostra dignitati personae et summis institutis interveniat. Negare attamen non possumus sinceros nos esse oportere et concedere non modo singulorum hominum conatus, sed supremas potissimum nationalis internationalisque rei politicae deliberationes quaestionem esse efficacius expedituras.
70. Omnia nihilominus ad universitatem conferunt et incrementum decimae unius gradus partis temperaturae universalis vitare sufficere iam potest, ut multi laboribus arceantur. Quantitas vero non est quod imprimis valet, at recordari neque immutationes stabiles adesse, culturae immutationibus vivendique modi ac mentis societatis maturitate non praeeuntibus, neque culturae immutationes, interioris hominis absente immutatione.
71. Familiarum nisus ad pollutionem imminuendam, rerum profusionem contrahendam, ad prudentius consumendum sensum novum generant. Singulorum, familiarum communitatumque morum commutatio sollicitudinem auget de muneribus non adimpletis ab officiis politicis necnon indignationem coram primorum neglegentia. Animadvertendum ergo, etiamsi hoc nihil magni momenti quoad quantitatem numero producit, prodest tamen processus conversionis a fundamentis societatis perficere.
72. Si consideramus emissiones venenatas pro capite in Foederatis Civitatibus Americae Septentrionalis duplo maiores esse quam illas pro capite in Sinis et fere septuplo maiores quam emissiones medias pauperrimarum Civitatum, [44] asseverare possumus diffusam temerariae conversationis vitae Occidentis exemplari informatae reformationem effectum inchoaturum esse longum. Proinde, necessariis decretis politicis consiliis, mutuam curam paulatim aggredimur.
73. «Laudate Deum» hae litterae inscribuntur. Maximum enim est sibi periculum homo partes Dei suscipere volens.
Romae, Laterani, die quarto mensis Octobris, memoria S. Francisci Assisiensis, anno Domini bismillesimo vicesimo tertio, Pontificatus Nostri undecimo.
FRANCISCUS
[1] Conferentia Episcoporum Catholicorum Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis, Global Climate Change Backgroud, 2019.
[2] Synodus peculiaris pro Amazonia, Documentum finale, 26 Octobris 2019, 10: AAS 11 (2019), 1744.
[3] Symposium Conferentiarum Episcopalium Africae et Madagascariae (SCEAM), African climates dialogues communiqué, Nairobiae, 17 Octobris 2011.
[4] Cfr Coetus inter Civitatum Rectores de Caeli Status Immutatione (CCRCSI), Climate Change 2021, The Physical Science Basis, B.2.2: https://report.ipcc.ch/ar6/wg1/IPCC_AR6_WGI_FullReport.pdf, p. 15.
[5] Cfr Id., Climate Change 2023, Synthesis Report, Summary for Policymakers, B.3.2: https://www.ipcc.ch/report/ar6/syr/downloads/report/IPCC_AR6_SYR_SPM.pdf, p. 18.
[6] Cfr Nationum Unitarum de Rerum Natura Proposita, Emission Gap Report 2022. The Closing Window. Climate Crisis Calls for Rapid Transformation of Societies, 2.3.1: https://www.unep.org/resources/emissions-gap-report-2022, pp. 7-9.
[7] Cfr Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis Oceanorum et Caeli Administratio, Universalis Inspectionis Officina, Officinae pro Rerum Natura Investiganda, Trends in Atmospheric Carbon Dioxide: https://gml.noaa.gov/ccgg/trends/global.html
[8] Cfr CCRCSI, Climate Change 2023. Synthesis Report, Summary for Policymakers, A.1.3: https://www.ipcc.ch/report/ar6/syr/downloads/report/IPCC_AR6_SYR_SPM.pdf, p. 4.
[9] Cfr ibid., B.5.3: p. 20.
[10] Elementa sunt ex fere 34.000 inquisitionibus collecta: cfr CCRCSI, Climate Change 2023. Synthesis Report: https://www.ipcc.ch/report/ar6/syr/downloads/report/IPCC_AR6_SYR_FullVolume.pdf, pp. 46 e 69.
[11] Cfr CCRCSI, Climate Change 2023. Synthesis Report, Summary for Policymakers, A.1.2: https://www.ipcc.ch/report/ar6/syr/downloads/report/IPCC_AR6_SYR_SPM.pdf.pdf, p. 4.
[12] Cfr ibid.
[13] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 101: AAS 107 (2015), 887.
[14] Ibid., 105: AAS 107 (2015), 889.
[15] Ibid., 106: AAS 107 (2015), 890.
[16] Ibid., 104: AAS 107 (2015), 888-889.
[17] Ibid., 105: AAS 107 (2015), 889.
[18] Ibid., 139: AAS 107 (2015), 903.
[19] Ibid., 220: AAS 107 (2015), 934.
[20] Cfr S. Sörlin – P. Warde, Making the Environment Historical. An Introduction, in Iidem (ed.), Nature’s End: History and the Environment, Basingstochii - Novi Eboraci 2009, 1-23.
[21] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 139: AAS 107 (2015), 903.
[22] Cfr V. Solov’ëv, I tre dialoghi e il racconto dell’Anticristo, Bononiae 2021 ( Lapislazzuli). 256.
[23] Cfr S. Paulus VI, Allocutio ad Institutum pro Alimentis et Agricultura vicesimo quinto volvente anno ab eodem condito (6 Novembris 1972), 4: AAS 62 (1970), 833.
[24] Litt. enc. Fratres omnes (3 Octobris 2020), 11: AAS 112 (2020), 972.
[25] Ibid.: 174: AAS 112 (2020), 1030.
[26] Ibid.: 172: AAS 112 (2020), 1029.
[27] Ibid.
[28] Cfr Ibid.: 170: AAS 112 (2020), 1029.
[29] Ibid.
[30] Ibid.: 175: AAS 112 (2020), 1031.
[31] Litt. enc. Laudato si’ (24 maggio 2015), 179: AAS 107 (2015), 918.
[32] Ibid., 167: AAS 107 (2015), 914.
[33] Ibid., 167: AAS 107 (2015), 915.
[34] Ibid., 111: AAS 107 (2015), 982.
[35] Ibid., 57: AAS 107 (2015), 870.
[36] Ibid., 68: AAS 107 (2015), 874.
[37] Ibid., 86: AAS 107 (2015), 881.
[38] Ibid., 97: AAS 107 (2015), 886.
[39] Ibid., 100: AAS 107 (2015), 887.
[40] Ibid., 233: AAS 107 (2015), 938.
[41] Cfr D.J. Haraway, When Species Meet, Minneapoli 2008.
[42] Litt. enc. Laudato si’ (24 Maii 2015), 89: AAS 107 (2015), 883.
[43] Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 215: AAS 105 (2013), 1109.
[44] Cfr Nationum Unitarum de Rerum Natura Proposita, Emission Gap Report 2022. The Closing Window. Climate Crisis Calls for Rapid Transformation of Societies, 2.3.1: https://www.unep.org/resources/emissions-gap-report-2022, p. 9.
Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana