FRANCISCUS PP.
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI DEI SERVI OLYNTHO MARELLA
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS.*
Ad perpetuam rei memoriam. — «In Deo speravi; non timebo: quid faciet mihi homo » (Ps. 55, 12). Dei spem strenue induit Venerabilis Servi Dei Olynthus Marella, qui Ecclesiae mansit fidelis ultra cum superioribus simultates, ob quas suspensus est a divinis “expiandi causa” – sicut scripsit – ut “spiritum meum purificarem ac digniorem me efficerem apostolatu complendo ad quem quaeque munditia est exigua, quaeque firmior voluntas est debilis”. Hodie illius humilitatis amorisque electionis contemplamur fructus, per quam, amotis quibuslibet divisionis rationibus, “nostram fraternitatem reperiemus, cum personae tollantur, quae eam tegent nosque mutuo feroces reddunt. Tum una cum omnibus bonae voluntatis hominibus – altioris humiliorisque ordinis, in suspicionem habitis aut inquisitoribus – in Christi caritate nos conveniemus, a qua proditiones vel angores, fames vel angustiae, animi demissiones vel mortes – sive corporis sive iuris – neminem abducere possunt”. Eius quidem est exemplum quo pacto oboedientia ac famulatus fraternitatem restituant, a scandalis prohibeant quae eam usque feriunt ac debilitant.
Die XVIII mensis Aprilis anno MDCCCLXXXII in insula Pallestrinae, Clodiensis dioecesis et Venetiarum provinciae, in divite familia eaque penitus christiana est ortus. Studiorum curricula apud Institutum Sancti Apollinaris Romae absolvit et comitem habuit Angelum Roncalli, futurum Summum Pontificem Ioannem XXIII, qui semper eum putavit “carissimum amicum”. Presbyterali ordine anno MCMIV auctus, statim pueros in oratorium colligere coepit, pastoralem agendi modum adhibens perquam novum et illis temporibus insolitum, cum maior tribueretur libertas pro officiis illius temporis discipulis impositis. Una cum Tullio fratre, scientiae machinalis discipulus, Venerabilis Servus Dei sua in insula “Ludum puerorum et Hortum Infantiae” condidit pro piscatorum filiis. Eis hortum et aedes Marella destinavit, quae in scholarum loca sunt conversa et in ludum puerorum. In familiae aedium fronte sententiam scribendam curaverat ex epistula sancti Pauli ad Galatas exceptam: « Qua libertate Christus nos liberavit » (5, 1).
Novis principiis doctrinae socialis christianae incitatus, in Litteris encyclicis Rerum Novarum Leonis XIII enuntiatis, ad recuperationem resurrectionemque Pellestrinae totum se tradidit, eandemque ab antiqua litterarum ignorantia ac scholarum inopia liberandam. Ex hac industria nonnullorum iram sibi conciliavit, qui anno MCMIX in eundem “culpam” contulerunt publice cum theologo modernista Romulo Murri communicandi, cuius erat amicus ad cuiusque cogitationes fortasse quadam ex parte accedebat, quoad pauperes iuvandos et socialia officia potissimum attinebat. A divinis est suspensus et prohibitus ad Eucharistiam in dioecesi Clodiensi accedere. Hanc poenam maxima humilitate recepit, suam dioecesim haud parum dolens deseruit et peregrinus ad varias Italiae urbes accessit, ubi in superioribus scholis philosophiam docuit. Nemo eum sacerdotem esse noverat, sed ii qui ad eum accedebant eius intellectus honestatem cognoverunt, eius caritatem, eius summam Ecclesiae fidelitatem, praeter tot simultates.
Quod animadvertit Archiepiscopus Bononisensis Ioannes Baptista S.R.E. Cardinalis Nasalli Rocca di Corneliano, sub cuius Episcopatu anno MCMXXV, sacerdotalis ministerii facultas ei reversa est. Venerabilis Servus Dei ad pastoralem actuositatem rursus rediit atque fere statim pupillis recipiendis puerisque religiose colendis operam dedit. In Missae celebratione, ad offertorium, pater Marella, veluti signum participationis et Christi amoris in pauperes manifestationis, parvum subsidium potius quam reciperet partiri solebat. Verbum eius vitam collustraverat atque, eidem fidelis, pueros instituebat ut sui ipsi fierent domini. Ecclesiam, Dei domum, voluit ut familiam cum pauperibus, non aedificia erigendo, sed “receptionis loca”, ubi cum illis viveretur et omnes reciperentur locumque haberentur. Venerabilis Dei Servus precationem ut solidum fundamentum arbitrabatur, in quo proposita complenda niterentur. Dicebat: “Precatio animae est respiratio, nostra cum Deo conversatio, hominis omnipotentia et omnipotentia Dei, quoniam Deus humili perseveranti Suae creaturae invocationi obsistere non valet”. Continuo post bellum eius opera certior et compositior facta est per primam constitutam Civitatem Puerorum Bononiensem. Ut parvulos suos hospites aleret mendicus factus est in compitis viarum, in scabello sedens, stipem emendicans ante spectaculorum sedes et opportuna urbis loca. Eius LXX fere annorum institutio hodie facta est tutelae Opera pro debilioribus pauperioribusque hominibus, alimentum et hospitium praestans, plus quam ducentis voluntariis operantibus. Venerabilis Servus Dei septimum et octogesimum annum agens, die VI mensis Septembris anno MCMLXIX, obiit, suis diligentibus “pueris” circumdatus, ab omnibus Bononiensibus defletus.
Propter sanctitatis famam, anno MCMXCVI, Iacobus S.R.E. Cardinalis Biffi, Archiepiscopus Bononiensis Inquisitionem dioecesanam incohavit beatificationis causa. Positione comparata, Consultores Theologi in peculiari Congressu die XXIII mensis Ianuarii anno MMXII de virtutibus heroum in modum exercitis favens suffragium tulerunt et Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione Ordinaria die XIX mensis Februarii anno MMXIII idem edixerunt. Beatificationis causa sanatio exhibita est mira putata, quam Medici Consultores Congregationis de Causis Sanctorum, die X mensis Ianuarii anno MMXIX, ad scientiam inexplicabilem iudicarunt, quamque Consultores Theologi, in Congressu peculiari die IV mensis Iunii eiusdem anni intercessioni Venerabilis Servi Dei eam tribuerunt. Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione ordinaria die XXIX mensis Octobris anno MMXX eandem verum miraculum censuerunt. Nos Ipsi die XXVIII mensis Novembris anno MMXIX facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum consentaneum Decretum evulgaret ac statuimus insuper ut beatificationis ritus Bononiae, die IV mensis Octobris anno MMXX, celebraretur.
Hodie igitur ex mandato Nostro Matthaeus Maria S.R.E. Cardinalis Zuppi, Archiepiscopus Bononiensis, Apostolicas Litteras legit quibus Nos in Beatorum catalogum rettulimus Venerabilem Servum Dei Olynthum Marella:
Nos, vota Fratris Nostri Matthaei Maria S.R.E. Cardinalis Zuppi, Archiepiscopi Bononiensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Olynthus Marella, Presbyter dioecesanus, pastor secundum cor Christi, pauperum pater infirmorumque defensor, Beatorum nomine in posterum appelletur atque die sexta mensis Septembris, qua in caelum ortus est, quotannis in locis et modis iure statutis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, Laterani, sub anulo Piscatoris, die IV mensis Octobris, anno MMXX, Pontificatus Nostri octavo.
Secretarius Status hoc documentum sua subsignatione ac Summi Pontificis Leonis PP. XIV sigillo ratum facit.
Die XXX mensis Maii Anno Sancto MMXXV.
De mandato Summi Pontificis
Petrus Card. Parolin
Secretarius Status
_____________________________________________
Copyright © Dicasterium pro Communicatione