FRANCISCUS PP.
LITTERAE APOSTOLICAE
VENERABILI DEI SERVAE LUCIAE AB IMMACULATA
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*
Ad perpetuam rei memoriam. — « Deus esse debet meum bonum, meus thesaurus».
Venerabilis Dei Serva Lucia ab Immaculata, saeculari nomine Maria Ripamonti appellata, dulce in se recepit Domini iugum: liberaliter ad vitam consecratam accipiens vocationem, servire exoptavit et in novissimo loco manere. Deo se tradens, congruenter id tenuit quod Mater Fundatrix sancta Maria Crucifixa Di Rosa dicere solebat: “Ancilla Caritati venundatur”. Penitus divinae voluntati se tradidit per totam vitam, usque ad perfectam immolationem coram dolenti morbo, fideliter sereneque oboediens, proximo se tradens usque ad sui totam oblivionem.
In oppido Acquate, Leuciis Italiae, die XXVI mensis Maii anno MCMIX ex altero matrimonio Ferdinandi patris et matris Ioannae Pozzi nata est. In paroeciali templo sanctorum Georgii, Catharinae et Aegidii Baptismum recepit. Studioso parocho patruo moderante, inde a puella magnum in Dominum ostendit amorem. Anno MCMXVIII, ut frequentem familiam adiuvaret, scholam deseruit et primum apud filificium operari coepit, postea apud officinam lampadium electricarum. Eodem tempore paroeciali operae auxilium tulit, in oratorio et Actionis Catholicae ad normas: quae sunt ratio et famulatus, meditatio et sacrificium. Multum est operata in Consociatione Filiarum Mariae et laetanter in eiusdem sollemnitatibus vestem gestabat. Quaedam incommoda progrediente tempore passa est, scilicet paupertatem, familiares quaestiones, usque tamen magna tranquillitate ac liberalitate suffulta. In cotidiana precatione, in silentio ac sacrificio se comparavit ad Domino vocanti respondendum, quod usque clarius percipiebat. Venerabilis Serva Dei, re mature perpensa, die XV mensis Octobris anno MCMXXXII, in memoria sanctae Teresiae a Iesu, Institutum Ancillarum a Caritate Brixiae est ingressa, “cum cuperet solummodo se sanctam fieri, mox sanctam, praeclaram quidem sanctam”. Anno MCMXXXV temporaria vota nuncupavit, nomen sibi indens sororem Luciam ab Immaculata. Die XIII mensis Decembris anno MCMXXXVIII perpetua vota nuncupavit, apud Principem Domum, ubi presbyteris inservire perrexit, qui spiritalia annua exercitia pro religiosis agebant. Laeta ac liberalis recipiebat et iuvabat quotquot subsidio indigebant, Instituti pultantes ianuam, maxime cum, secundo exstante mundano bello, id multorum factum est perfugium. Post aliam discretionem a spiritali moderatore et ab Antistita Generali Instituti licentiam obtinuit vota nuncupandi, “victima ad fratrum salutem”. Prudentia, modestia, oboedientia eminuit, ita ut exemplar fieret sororibus ac laicis, qui ad eam accedebant, suas aegritudines manifestantes. Omnibus animum addidit, subsidium obtulit, Domino se committens, ut optiora reperiret instrumenta ad urgentioribus corporis spiritusque necessitatibus subveniendum illorum quos cotidie conveniebat. Nonnullos iuvenes opere carentes iuvit ut opus invenirent, sequestrem se faciens inter opera praebentes. Sua adiumenta senioribus quoque sororibus Principis Domus praestitit, earum morbos curans amabiliter. Peculiari animi affectione et observantia indigentibus familiis occurrebat, quibus necessaria ad honeste vivendum suppeditabat.
Venerabilis Serva Dei iterare solebat: “optimum est animae facere quod ab ea expetit Deus, nam eius spiritale aedificium alto ac solido humilitatis fundamento sustentatur”. Sic, licet communitati perquam efficacem praeberet famulatum, Venerabilis Serva Dei silens et in evangelica simplicitate vixit, ex toto reperiens, in obiurgationibus quoque et emendationibus, instrumentum ut se exinaniret et ad sanctitatem progrederetur. Carcinomate iecoris correpta, tranquillitatem servavit, conscia se blande ac gratuito a Deo amari; officium animadvertit illi visui respondendi, qui eam ceperat et a quo numquam se subduxit, simplicitate veritateque confitens suis postremis morbi annis: “Mea in vita oculos in Deum defixos usque habui”. Die IV mensis Iulii anno MCMLIV Brixiae Italiae requietis domi obiit.
Venerabilis Servae Dei sanctitatis fama effecit ut Archiepiscopus Brixiensis dioecesanam Inquisitionem incoharet, quae a die I mensis Iunii anno MCMXCIII ad diem XXX mensis Maii anno MCMXCV acta est. Positione comparata, Consultores theologi, in Congressu peculiari die XI mensis Februarii anno MCMXCV coadunati, favens suffragium tulerunt et Patres Cardinales et Episcopi, in Sessione ordinaria die XXVII mensis Februarii anno MMXVII, heroicas putaverunt virtutes cardinales iisque adnexas Venerabilis Servae Dei, ita Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum congruum Decretum ederet. Beatificationis causa insuper asserta quaedam mira sanatio exhibita est, quam Medici consultores eiusdem Congregationis, in sessione die V mensis Iulii anno MMXVIII, inexplicabilem ad scientiam iudicarunt. Consultores theologi, in Congressu peculiari die XVIII mensis Octobris anno MMXVIII, Venerabilis Servae Dei intercessioni eam tribuerunt atque Patres Cardinales et Episcopi, in sessione ordinaria die XVI mensis Aprilis anno MMXIX, eam verum miraculum iudicarunt. Die XIV mensis Maii anno MMXIX Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum congruum decretum de miraculo evulgaret atque statuimus praeterea ut beatificationis ritus Brixiae Italiae die XXIII mensis Octobris anno MMXXI celebraretur.
Hodie igitur ex mandato Nostro, Marcellus S.R.E. Cardinalis Semeraro, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, Apostolicas legit Litteras quibus Nos in Beatorum catalogum rettulimus Venerabilem Luciam ab Immaculata:
Nos, vota Fratris Nostri Petri Antonii Tremolada, Episcopi Brixiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Lucia ab Immaculata (in saeculo: Maria Ripamonti) religiosa professa Instituti Ancillarum Caritatis, quae, cotidiana simplicitate Christi caritatem testata est et in infirmitatibus fide Crucem eius amplexa est, Beatae nomine in posterum appelletur atque die tricesima mensis Maii quotannis in locis et modis iure statutis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, Laterani, sub anulo Piscatoris, die XXIII mensis Octobris, anno MMXXI, Pontificatus Nostri nono.
De mandato Summi Pontificis
Petrus Card. Parolin
Secretarius Status
_____________________________________________
Copyright © Dicasterium pro Communicatione