zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVAE DEI ARMIDAE BARELLI
CAELITUM BEATORUM TRIBUITUR DIGNITAS*

Ad perpetuam rei memoriam. –– « Dominum meum habens in corde, toto obviam orbi eo et pro comperto habeo me cum Eo semper victuram esse. Minime angor animo: de omni difficultate Ille aget » (Ex scriptis).

Venerabilis Dei Serva Armida Barelli admodum altam fecit fidei electionem, in novitate saeculi XX millennii praeteriti actam, simulque magnam cum Ecclesia experta est consuetudinem, sociato munere ac oboedientia fultam.

Mediolani e locupleti familia die I mensis Decembris anno MDCCCLXXXII nata est. Prima domi effecit studia, sed minime rebus spiritualibus est initiata. Deinde in sorores sanctae Ursulae transiit atque inter annos MDCCCXCV et MCM apud sorores sanctae Crucis oppidi v.d. Menzingen didicit, magisterii diploma consequens ac germanici sermonis. Talibus in adiunctis, Dominum noscere et diligere coepit. Mediolanum cum est reversa, aliquae erant ei occasiones propriam conficiendi familiam, sed alia erat ei vocatio, quam ob rem ad pietatis operas se contulit in pupillos parentibus orbatos et in vincula coniectorum filios. Anno MCMIX Domino se dedidit, privatum nuncupans castitatis votum. Sequenti anno consuetudinem cum patre Augustino Gemelli iunxit, qui eam ad Tertium Ordinem Sancti Francisci vertit, feracem quidem consociatam inchoans operam. Varia inter negotia est Italicorum militum consecratio sacro Cordi Iesu in primo bello mundano.

Anno MCMXVII Archiepiscopus Mediolanensis, beatus Andreas Carolus S.R.E. Cardinalis Ferrari, eam invitavit ad ortivum iuvenum mulierum motum femininum catholicum comitandum. Sic exstiterunt primi circuli femininae iuventutis Actionis Catholicae, qui etiam in aliis dioecesibus in Italia futuri erant. Anno MCMXVIII Benedictus XV Papa praesidis vicariam eam nominavit Consociationis Mulierum Catholicarum Italicarum. Totam peregrinata est in Italiam, colloquia congressusque varios ad gradus componens, sed etiam sociales hebdomadas, peregrinationes, culturae et institutionis curricula. Magnopere favit actioni femininae catholicae ad Internationalia Foedera pertinenti; uti soror maior a feminis iuvenibus est existimata. Die XIX mensis Novembris anno MCMXIX Assisii una simul cum aliquot mulieribus amicis laicalis consecrationis novam inchoavit formam, deinceps a Pio XII Papa comprobatam post Constitutionem Apostolicam Provida Mater, ita ut Institutum Saeculare Missionariarum Regalitatis Domini Nostri Iesu Christi inciperetur, quod multis in nationibus adest. Litterae Apostolicae Maximum illud instinctu, missionalem femininae iuventutis actionem in Sinis inchoavit, operam cum missionariis Episcopis ordinis sancti Francisci consocians. Una cum Reverendo domino Aloisio Olgiati et Venerabili Ludovico Necchi operam cum patre Gemelli consociavit ad institutionem Universitatis Catholicae Sacri Cordis Iesu peragendam, quae anno MCMXXI evenit. Condidit etiam societatem amicorum amicarumque Universitatis et, Pio XI Papa approbante, diem quoque Universitatis ad pecuniam colligendam variis in dioecesibus. His in adiunctis instituta est ipsa officina libraria “Vita e Pensiero” vulgo nuncupata.

Anno MCMXXIX Operam Regalitatis Domini Nostri Iesu Christi composuit ad vitam liturgicam in paroeciis diffundendam, christologica spiritualitate efficta. Firma cum diligentia in viam sanctitatis procedebat, vitam christianam benigne atque cum perseverantia ac gaudio exercens, multos alios ducens homines. Spirituale eius augmentum, peractione Dei voluntatis fultum, fructiferum pro bono Ecclesiae evasit ob dotes quas receperat. Eius spiritualis vita et apostolica actio Eucharistia, Dei verbo, liturgia, pietatis devotionibus Sacro Cordi Iesu et Immaculatae curabantur. Apostola fuit omnibus patefactae sanctitatis, officia quotidiana apte multiplicibusque intervenientibus obligationibus adimplens. Munera quoque absolvit erga parentes, affines sociosque, parata ad res attento animo considerandas atque curandas. Fiducia in divinam Providentiam innisa, in fide et spe dives ambulavit.

Iam anno MCMXII scribere solebat: « Contra spem in spe credo (cfr Rom 4, 18) Deum ad sanctitatem me perducere. Dominum meum habens in corde, toto obviam orbi eo et pro comperto habeo me cum Eo semper victuram esse. Minime angor animo: de omni difficultate Ille aget ». Anno MCMXLVI Venerabilis Servus Dei Pius XII eam praesidis vicariam generalem Actionis Catholicae Italianae nominavit; paucis post annis, gravis erupit morbus, quo sese in fide ac paenitenti spiritu obtulit. Martii apud Barentium mortem obiit die XV mensis Augusti anno MCMLII. Omnibus servatis rebus iure servandis, Inquisitio dioecesana ab hac Congregatione de Causis Sanctorum per Decretum diei III mensis Aprilis anno MCMXCII est approbata. Theologi Consultores, in Congressu Peculiari Theologorum Consultorum adunati die XXIII mensis Septembris anno MMV, favens super heroum in modum exercitis virtutibus dederunt suffragium pariterque Patres agnoverunt Purpurati et Episcopi Ordinaria in Sessione diei XVI mensis Ianuarii anno MMVII. Decretum super heroicis virtutibus die I mensis Iunii anno MMVII est promulgatum. Ad Beatificationem, Causae Postulatio iudicio huius Congregationis miram quandam sanationem, intercessioni Venenerabilis Servae Dei tributam, subiecit. Medicorum Consilium Congregationis de Causis Sanctorum diei XXI mensis Februarii anno MMXIX talem sanationem declaravit ex scientiae legibus inexplicabilem fuisse. Consultores Theologi, Peculiari in Congressu diei V mensis Decembris anno MMXIX, eam intercessioni Venerabilis Servi Dei tribuerunt. Patres Cardinales et Episcopi Ordinaria in Sessione diei XXV mensis Aprilis anno MMXX eam verum iudicaverunt esse miraculum. Nosmet Ipsi, igitur, concessimus, ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo die XX mensis Februarii anno MMXXI promulgaret itemque statuimus ut eius Beatificationis ritus Mediolani celebraretur die XXX mensis Aprilis anno MMXXII. 

Hodie igitur Mediolani de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Marcellus S.R.E. Cardinalis Semeraro, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Armidam Barelli, Tertii Ordinis Sancti Francisci sodalem atque Confundatricem Instituti Saecularis Missionariarum Regiae Dignitatis Christi in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Marii Henrici Delpini, Archiepiscopi Metropolitae Mediolanensis necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Servus Dei Marius Ciceri, sacerdos dioecesanus, ardens educator iuvenum, infimorum et pauperum mitis defensor, necnon Venerabilis Serva Dei Armida Barelli, Tertii Ordinis Sancti Francisci sodalis, Confundatrix Instituti Saecularis Missionariarum Regiae Dignitatis Christi, assidua testis et fautrix christiani apostolatus in famulatu Ecclesiae et societati, Beatorum nomine in posterum appellentur atque alter die decima quarta mensis Iunii, altera die undevicesima mensis Novembris quotannis in locis et modis iure statutis celebrari possint. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Clara haec christifidelis laica diligentem ostendit spiritalem progressum atque insignia dedit pietatis testimonia. Dum illius conspicimus vitam, quae Redemptorem hominum etiam variis in difficultatibus fideliter est secuta praeceptum caritatis assidue servans, ad altiorem usque in cotidiana vita imitationem Salvatoris incitamur atque iter ad sanctitatem cotidiana in vita sedule, prompte et vigilanter prosequendum Domini vocem humiliter auscultantes.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, Laterani, sub anulo Piscatoris, die XXX mensis Aprilis, anno MMXXII, Pontificatus Nostri decimo. 

De mandato Summi Pontificis
Petrus Card. Parolin
Secretarius Status

_____________________________________________

* AAS, vol. CXVII (20 aprile 2025), n. 5, pp. 357-360.