zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

FRANCISCUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

LITTERA DECRETALIS

QUIBUS BEATAE MARIAE RIVIER
SANCTORUM HONORES DECERNUNTUR.
*

« Et dixit eis: Euntes in mundum universum praedicate evangelium omni creaturae» (Mc 16, 15).

Beata Maria Rivier, a Pio XI Papa “mulier apostolus” designata, hoc Domini praeceptum funditus tenuit.

In Francogallia apud oppidum Montpezat-sous-Bauzon departimenti Ardèche Vivariensis dioecesis, die XIX mensis Decembris anno MDCCLXVIII nata est. Circiter XVI menses nata de lecto cecidit, ex quo gravia in femore mala evenerunt, quae corporis auctum affecerunt. Cum stare non posset, ex umeris se trahebat, manibus iuvantibus. Parum auxilium ferebant parvae cruceae, quas ei paraverunt parentes. Cotidie puellam mater ad Sacellum Paenitentium ferebat, ubi erat Beata Maria Virgo a Pietate, quam Montpezat incolae pie colebant. Quattuor per annos Maria plurimum temporis exegit in parvo stragulo iacens inter altare et Beatae Mariae Virginis simulacrum. Eam intuebatur et ab ea salvari perfidenter quaeritabat. Quodam die illud subiit, si sanata esset se dicaturam fuisse pueris instituendis. Cum brevi tempore cruceis ambulare denuo incepisset, novus lapsus eam plane immobilem reddidit.

Die XV mensis Augusti anno MDCCLXXVII sanitatem recuperavit. Illius promissi memor, illo die facti, nonum agens annum, decrevit parvulis se dicaturam. Aequales “parvam matrem” eam vocare solebant. Pauperibus subveniebat bona eis suppeditando. Ex sacra Communione primo recepta, voluntatem augescere animadvertit se totam Deo consecrandi. XII annos nata, una cum sorore maiore natu, missa est ad sorores Dominae Nostrae loci Pradelles apud Altum Ligerem. Studiorum curriculis absolutis, postulavit ut monasterio ascisceretur, sed depulsa est propter exile corpus et imbecillam valetudinem. Vitae consecratae angustiae ei minime congruere videbantur. Anno MDCCLXXXVI facultatem obtinuit ut in loco Montpezat scholam condere posset. Admodum frequentes fuerunt discipuli et iuvenis magistra perstudiose eis se dicavit, praeclaris docendi dotibus praedita, ex quibus magnam sibi conciliavit aestimationem ac fiduciam. Tertium Ordinem Franciscanum ac Dominicanum est ingressa. Iuvenibus paroeciae opere carentibus locum praebuit ut instituerentur. Identidem aegros invisebat et indigentes adiuvabat.

Motu Francogallico exorto, suam operam intermittere debuit et hospitium invenit in proximo loco Thueyts. Cum religio oppugnaretur, Aloisio Pontanier moderatore, Societatis Presbyterorum a S. Sulpitio sodale, quasdam iuvenes collegit. Die XXI mensis Novembris anno MDCCXCVI, die festo Praesentationis Beatae Mariae Virginis, de Vicarii Generalis dioecesani licentia, una cum IV sociis caeli Reginae se ipsam suamque operam offerri promisit. Subsequentis anni eodem die XI sociae una cum ea religiosam professionem nuncupaverut, ad regulam quandam ad tempus confectam ab Aloisio Pontanier.

Post Pactionem subsignatam, inter annos MDCCCII et MDCCCX, domus XLVI conditae sunt atque anno MDCCCIII primus novitiatus novae Congregationis est constitutus. Beata Rivier non modo intra religiosas domos apostolatum agebat, quas continenter invisebat, sed instituebat et hortabatur populum. Die dominico fideles ad ecclesiam convocabat, quos cohortabatur ut orarent et Rosarium recitarent. Ex his concionibus conversiones evenerunt, vocationes ac multi ad Paenitentiae sacramentum redierunt. Anno MDCCCXV Maria Rivier vetus claustrum in loco Bourg-Saint-Andéol emit, Rodani regionis, quod sedes princeps Congregationis factum est necnon eius charismatis diffundendi apostolicique operis locus. Anno MDCCCXXII sororibus a Praesentatione Mariae Instituti regulam tradidit, quam XX annos cogitans, precans et experiens composuerat. Sistere debuit cum vires deficere coeperunt. Die III mensis Februarii anno MDCCCXXXVIII beata Maria Rivier ad terrestris vitae finem pervenit. Iam viva publice aestimationem probae sanctaeque feminae sibi conciliavit; quae fama post mortem increbruit. Numerus domuum Congregationis a Praesentatione Mariae, per XLII annos conditarum, fuit CXLI. Eius sepulcrum in loco Bourg-Saint-Andéol reperitur. Sorores a Praesentatione Mariae in Africa, Asia, Europa, America Septentrionali ac Meridionali hodie operantur, in puerorum, iuvenum, relictorum potissimum beneficium.

Clara sanctitatis fama considerata, Processus Informativus ab anno MDCCCXLII ad annum MDCCCXLVI Vivarii est celebratus, atque actus die XV mensis Ianuarii anno MDCCCXLVII Romae sunt aperti, minus IX annis Mariae Rivier ab obitu. His observatis iure statutis, die XV mensis Ianuarii anno MDCCCXC Gongregatio Generalis habita est coram Decessore Nostro Leone XIII. Decretum super virtutibus die XIII mensis Iunii eiusdem anni est evulgatum. Beatificationis gratia, Causae Postulatio casum exhibuit assertae mirae sanationis, qui die III mensis Februarii anno MCMXXXVIII accidit, centesimo interveniente anniversario Mariae Rivier obitus. Medicorum dissertatio die IV mensis Decembris anno MCMLXXV evenit et Congressus peculiaris Consultorum theologorum die II mensis Iunii anno MCMLXXXI. Favens suffragium Plenariae Congregationis Patrum Cardinalium et Episcoporum, die XII mensis Octobris anno MCMLXXXI actae, sancto Ioanni Paulo II die XV mensis Octobris eiusdem anni est delatum. De miraculo ideo Decretum die XXVII mensis Novembris subsequentis anni est evulgatum.

Sollemni beatificationis ritui ipse sanctus Ioannes Paulus II praesedit die XXIII mensis Maii anno MCMLXXXII in Foro Petriano. Canonizationis causa asserta sanatio exhibita est, quae anno MMXV Tagbilarani, in Philippinis evenit. Die XXIII mensis Februarii anno MMXXI Medici Consultores Congregationis de Causis Sanctorum ad scientiam inexplicabilem eam iudicarunt. Consultores Theologi, in Congressu peculiari coadunati, favens suffragium tulerunt de eadem intercessioni adscripta beatae Mariae Rivier die VIII mensis Iunii eodem anno. In Sessione ordinaria die VII mensis Decembris anno MMXXI Patres Cardinales et Episcopi eam verum miraculum putarunt, sic Nos Ipsi facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum die XIII mensis Decembris anno MMXXI Decretum de miraculo ederet. In sollemni Consistorio mense Maio anno MMXXI statuimus ut canonizationis ritus Romae die XV mensis Maii anno MMXXII ageretur.

Hodie igitur in foro Petriano inter sollemnia hanc pronuntiavimus formulam:

Ad honorem Sanctae et Individuae Trinitatis, ad exaltationem fidei catholicae et vitae christianae incrementum, auctoritate Domini nostri Iesu Christi, beatorum Apostolorum Petri et Pauli ac Nostra, matura deliberatione praehabita et divina ope saepius implorata, ac de plurimorum Fratrum Nostrorum consilio, Beatos Titum Brandsma, Lazarum dictum Devasahayam, Caesarem de Bus, Aloisium Mariam Palazzolo, Iustinum Mariam Russolillo, Carolum de Foucauld, Mariam Rivier, Mariam Franciscam a Iesu Rubatto, Mariam a Iesu Santocanale et Mariam Dominicam Mantovani Sanctos esse decernimus et definimus, ac Sanctorum Catalogo adscribimus, statuentes eos in universa Ecclesia inter Sanctos pia devotione recoli debere. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Praeclara haec mulier insignes dedit religiosae pietatis testificationes, quae totam suam vitam Deo omnino addixit hominibusque iuvandis operose se tradidit.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, Laterani, die quinto decimo mensis Maii, anno Domini bis millesimo vicesimo altero, Pontificatus Nostri decimo.

 

Summus Pontifex Leo XIV hoc documentum Sua subsignatione ac Sui ipsius sigillo ratum facit.

Die XII mensis Iunii Anno Sancto MMXXV.

EGO LEO
Catholicae Ecclesiae Episcopus

Villelmus Millea, Proton. Apost.

 

____________________________________________

* AAS, vol. CXVII (2025), n. 10, pp. 991-994.