FRANCISCUS PP.
LITTERAE APOSTOLICAE
Venerabilibus Servis Dei Vincentio Nicasio Renuncio Toribio
et XI Sociis, Congregationis Sanctissimi Redemptoris sodalibus, martyribus,
Beatorum honores decernuntur*
Ad perpetuam rei memoriam. — «Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum, ut et vita Iesu manifestetur in carne nostra mortali» (2 Cor 4, 11).
Bene haec apostoli Pauli verba vicissitudinem exprimunt duodecim Congregationis Sanctissimi Redemptoris missionariorum, sex presbyterorum sexque fratrum coadiutorum, qui in odium fidei anno MCMXXXVI, feroci in Hispania vexatione in christianos ingravescente, interempti sunt. Communitatum a Perpetuo Succursu et Sancti Michaëlis Archangeli Matriti sodales sua vita in Christum dilectionis testimonium ediderunt, derelictissimis impense Evangelium nuntiantes.
Hi sunt:
1. Servus Dei VINCENTIUS NICASIUS RENUNCIO TORIBIO, in Burgi vico v.d. Villayuda, die XI mensis Septembris anno MDCCCLXXVI ortus, professionem religiosam anno MDCCCXCV emisit atque anno MCMI sacro presbyteratus ordine auctus est. Ad missionalem actionem, Seminarii minoris tironum institutionem et curam Sanctuarii a Perpetuo Succursu Matriti se contulit. Die XVII mensis Septembris anno MCMXXXVI comprehensus atque in carcerem coniectus, sequenti die VII mensis Novembris est occisus.
2. Servus Dei ANTONIUS GIRÓN GONZÁLEZ, in oppido v.d. Ponferrada provinciae Legionensis die XI mensis Decembris anno MDCCCLXXI natus, profes- sionem anno MDCCCLXXXIX emisit et presbyteratum anno MDCCCXCIV recepit. A militianis in loco ubi confugerat detectus, necatus est die XXX mensis Augusti anno MCMXXXVI.
3. Servus Dei DONATUS JIMÉNEZ BIBIANO, in vico v.d. Alaejos provinciae Vallisoletanae die XXI mensis Martii anno MDCCCLXXIII ortus, vota nuncupavit anno MDCCCXCIII atque presbyter anno MDCCCXCIX est ordinatus. A militianis comprehensus, in carcere detentus atque fortasse nocte diei XVII mensis Septembris anno MCMXXXVI est occisus.
4. Servus Dei CRESCENTIUS SEVERUS ORTIZ BLANCO, in oppido Pampilonensi regionis Navarrae die X mensis Martii anno MDCCCLXXXI natus, vota professus est anno MCM atque sacro presbyteratus ordine anno MCMV est auctus. Detentus et interfectus est die XX mensis Iulii anno MCMXXXVI.
5. Servus Dei ANGELUS MARTÍNEZ MIQUÉLEZ in vico provinciae Navarrae v.d. Funes die II mensis Martii anno MCMVII ortus, professionem emisit anno MCMXXV et presbyter anno MCMXXX est ordinatus. Deprehensus et occisus est a militianis die XX mensis Iulii anno MCMXXXVI.
6. Servus Dei IOSEPHUS MARIA URRUCHI ORTIZ, in oppido v.d. Miranda de Ebro proviciae Burgensis die XVII mensis Februarii anno MCMIX natus, vota religiosa nuncupavit anno MCMXXVI atque sacro presbyteratus ordine auctus est anno MCMXXXII. Die XXII mensis Augusti anno MCMXXXVI necatus est.
7. Servus Dei NICASIUS PÉREZ DEL PALOMAR QUINCOCES, in vico v.d. Tuesta provinciae v.d. Álava die II mensis Aprilis anno MDCCCLIX ortus, professionem emisit anno MDCCCXCI. Die XIV mensis Augusti anno MCMXXXVI est occisus.
8. Servus Dei ANICETUS LIZASOÁIN LIZASO, die XVII mensis Aprilis anno MDCCCLXXVII in pago v.d. Irañeta provinciae Navarrae natus, religiosam emisit professionem anno MDCCCXCVI. Die XVIII mensis Augusti anno MCMXXXVI interemptus est.
9. Servus Dei GREGORIUS ZUGASTI FERNÁNDEZ DE ESQUIDE, in vico v.d. Murillo de Yerri provinciae Navarrae die XII mensis Martii anno MDCCCLXXXIV ortus, religiosa nuncupavit vota anno MCMXII. Die XVI mensis Augusti anno MCMXXXVI interfectus est.
10. Servus Dei GABRIEL (in saeculo: BERNARDUS) SÁIZ GUTIÉRREZ, in loco v.d. Melgosa provinciae Burgensis die XXIII mensis Iulii anno MDCCCXCVI natus, religiosam emisit professionem anno MCMXX. Die XX mensis Iulii anno MCMXXXVI necatus est.
11. Servus Dei PASCHALIS (in saeculo: IOSEPHUS IOACHIMUS) ERVITI INSAUSTI, in pago v.d. Imotz provinciae Navarrae die XV mensis Novembris anno MCMII ortus, religiosorum votorum temporaneam emisit professionem die XXIV mensis Februarii anno MCMXXX atque perpetuam die XXIV mensis Februarii anno MCMXXXV. Nocte diei XXII mensis Augusti anno MCMXXXVI est trucidatus.
12. Servus Dei MAXIMUS (in saeculo: RAPHAEL) PEREA PINEDO, in loco v.d. Villalba de Losa provinciae Burgensis die XXIV mensis Octobris anno MCMIII natus, religiosa nuncupavit vota anno MCMXXVI. Die II mensis Novembris anno MCMXXXVI comprehensus et occisus est.
Iam inde ab initio, praesertim apud Congregationis Sanctissimi Redemptoris sodales, Servorum Dei caedes verum habita est martyrium. Hanc persuasionem documentorum atque testimoniorum collectio confirmat, a quibus emergit illos duodecim religiosos in odium fidei atque in odium Ecclesiae esse occisos.
Probata huius famae conscientia, magis magisque diffusa, ad coniciendam Causam Beatificationis vel Declarationem martyrii movit, cuius Inquisitio dioecesana a die XIX mensis Septembris anno MMVI ad diem XXVII mensis Novembris anno MMVII apud Curiam ecclesiasticam Matritensem celebrata est. Eius iuridica validitas per Decretum diei XXIV mensis Martii anno MMX ab hac Congregatione de Causis Sanctorum est approbata. Exarata Positio Consultorum Historicorum iudicio die XXIX mensis Ianuarii anno MMXIX est subiecta. Consuetas deinde secundum normas disceptatum est an Servorum Dei verum fuisset martyrium. Die XXIV mensis Septembris anno MMXX Peculiaris Consultorum Theologorum Congressus, positivo cum exitu, celebratus est. Patres Cardinales et Episcopi Ordinaria in Sessione diei XX mensis Aprilis anno MMXXI congregati Servos Dei agnoverunt in odium fidei interfectos esse. Nos Ipsi die XXIV mensis Aprilis eiusdem anni facultatem fecimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super martyrio ederet atque 1146 Acta Apostolicae Sedis – Commentarium Officiale statuimus ut sollemnis Beatificationis ritus Matriti die XXII mensis Octobris anno MMXXII celebraretur.
Hodie igitur in memorata urbe Matritensi de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Marcellus S.R.E. Cardinalis Semeraro, Praefectus Dicasterii de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabiles Servos Dei Vincentium Nicasium Renuncio Toribio et XI socios in Beatorum numerum adscribimus:
Nos, vota Fratris Nostri Caroli S.R.E. Cardinalis Osoro Sierra, Archiepi- scopi Metropolitae Matritensis, multorumque christifidelium explentes, de Dicasterii de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabiles Servi Dei Vincentius Nicasius Renuncio Toribio et XI Socii, e Congregatione Sanctissimi Redemptoris, martyres, humiles missionarii Evangelii, fideles Domini famuli usque ad sanguinis effusionem, Beatorum nomine in posterum appellentur atque die sexta mensis Novembris, quotannis in locis et modis iure statutis celebrari possint. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Quod autem decrevimus, volumus et nunc et in posterum tempus vim habere, contrariis rebus quibuslibet non obstantibus.
Datum Romae, Laterani, sub anulo Piscatoris, die XXII mensis Octobris, anno MMXXII, Pontificatus Nostri decimo.
Secretarius Status hoc documentum sua subsignatione ac Summi Pontificis Leonis PP. XIV sigillo ratum facit. Die XII mensis Iunii Anno Sancto MMXXV.
De mandato Summi Pontificis
Petrus Card. Parolin
Secretarius Status
____________________________________________
Copyright © Dicasterium pro Communicatione