Index   Back Top Print

[ AR  - DE  - EN  - ES  - FR  - IT  - LA  - PT ]

LITTERAE APOSTOLICAE

CANDOR LUCIS AETERNAE

SUMMI PONTIFICIS
FRANCISCI

VII CENTENARIA OCCURRENTE MEMORIA
AB OBITU
DANTIS ALIGHERII

 

Candor Lucis aeternae, Dei Verbum ex Virgine Maria carnem sumpsit, cum Ipsa respondit Angelo nuntianti: «Ecce ancilla Domini» (Lc 1, 38). Dies, quo Liturgia hoc ineffabile Mysterium celebrat, peculiarem in modum insignis quoque est propter res gestas ac litteras Summi Poëtae Dantis Aligherii, qui spei propheta fuit et testis infiniti sitis, quae in corde hominis residet. In hac recordatione igitur Nos quoque innumerae multitudini illorum consociari cupimus, qui recensere volunt VII centenariam ab eiusdem obitu memoriam.

Die XXV mensis Martii etenim Florentiae incipiebat annus secundum rationem ab Incarnatione. Dies hic, aequinoctii verni proximus et Pascham iam prospiciens, sive mundi creationi sive Redemptioni a Christo in Cruce consummatae, initio novae creationis, coniungebatur. Ipse ergo monet ad contemplandum sub luce Verbi incarnati amoris propositum, quod cor ipsum et fons afflans est clarioris Poëtae operis, Divinae Comoediae, in cuius postremo cantico Incarnationis eventus a sancto Bernardo memoratur his praestantibus versis: «In gremio tuo exarsit amor, per cuius calorem in aeterna pace sic germinavit hunc florem» (Par. XXXIII, 7-9).

Iam vero in Purgatorio Dantes Annuntiationis scaenam, in petroso pariete insculptam, figurabat (X, 34-37.40-45).

Hoc de eventu proinde fieri non potest quin Ecclesiae vox unanimi societur commemorationi hominis ac poëtae Dantis Aligherii. Multo quam tot alii praestantius, ostendit ipse per poësis pulchritudinem Dei mysterii et amoris altitudinem. Eius poëma, excelsa humani ingenii manifestatio, ex nova altaque inspiratione oritur, cuius est conscius Poëta, cum de ea loquitur, referens «sacrum carmen, quod et caelus attigit et terra» (Par. XXV, 1-2).

Has per Litteras Apostolicas Nostram cum Decessorum Nostrorum vocibus miscere volumus, qui Poëtam sic honoraverunt et celebraverunt, imprimis occasione anniversariorum ortus obitusve, ut idem Ecclesiae, universae fidelium communitati, litterarum peritis, theologis, artificibus ex integro commendetur. Summatim haec scripta referimus, Pontifices postremi saeculi et praestantiora eorum documenta potissimum respicientes.

1. Romanorum Pontificum postremi saeculi de Dante Aligherio verba

Abhinc saeculum, anno MCMXXI, interveniente VI Centenaria Poëtae obitus memoria, Benedictus XV, quaedam colligens a prioribus Pontificibus, praesertim a Leone XIII et sancto Pio X, Dantis anniversarium commemorabat et Litteris encyclicis [1] et restitutionis suscepta opera, quae ad Ravennas templum attinebat Sancti Petri Maioris, quod vulgo Sancti Francisci appellabatur, ubi exsequiae celebratae sunt Aligherii et in cuius coemeterii solo idem sepultus est. Varia incepta magni aestimans Pontifex, ad clariorem reddendam anniversariam memoriam, Ecclesiae vindicabat ius, quae ei fuit «parens», primas agendi partes his in commemorationibus, ut «suum» Dantem cohonestaret.[2] Iam vero in Epistula ad Archiepiscopum Ravennatensem, Paschalem Morganti, qua centenariarum celebrationum proposita comprobabat, Benedictus XV deliberationis suae hanc afferebat rationem: «Sed praeterea – quod etiam maius est – peculiaris quaedam ratio accedit cur memori gratulatione summaque celebritate saecularia eius sollemnia nobis censeamus recolenda: quandoquidem Aligherius noster est. […] Quis enim infitiabitur ingenii flammam virtutemque poëticam catholicae fidei afflatu Dantem nostrum usque adeo aluisse ac roborasse, ut mysteria religionis augustissima prope divino carmine cecinerit?».[3]

Illo historiae tempore, quo hostilia quaedam adversus Ecclesiam perstabant, Pontifex in Litteris encyclicis memoratis confirmabat Poëtam ad Ecclesiam pertinere: «quanta intercedat Aligherio cum hac Petri Cathedra coniunctio»; ipsius opus immo aiebat, licet «incredibilem magnitudinem et vim ingenii» referret, «multum ei roboris a divinae fidei afflatu accessisse». Quapropter, addidit Benedictus XV, «in eo non modo summa ingenii facultas efficit admirationem, verum etiam immensa quaedam magnitudo argumenti, quod divina ei religio ministravit ad canendum». Et ipsius contexuit elogium, oblique illis respondens qui denegabant vel religiosum fontem eius operis improbabant. «Eadem omnino spirat in Aligherio atque in nobis pietas; eosdem habet sensus religio. […] Haec eius nobilissima laus est, christianum esse poëtam, id est christiana instituta, quorum contemplaretur toto animo speciem ac formam […] divino quodam cecinisse cantu». Dantis opus – inquiebat Pontifex – clarum solidumque est exemplum ad confirmandum «tantum abesse ut obsequium mentis animique in Deum ingeniorum cursum retardet, ut incitet etiam et promoveat». Idcirco, argumentabatur Pontifex, «ex iis quae cum in ceteris scriptis, tum praesertim in tripartito tradit carmine, haec potissimum putamus bono esse posse hominibus nostris documento», discipulis potissimum ac litteratis, quippe «cui quidem in poëmate condendo nihil aliud fuit propositum, nisi removere viventes in hac vita de statu miseriae, id est peccati, et perducere ad statum felicitatis, id est divinae gratiae».

Ad septies saecularem Aligherii ortum, anno MCMLXV, varia referuntur sancti Pauli VI acta. Die XIX mensis Septembris inauratam crucem dono dedit parvo Ravennati templo locupletando, quod Dantis sepulcrum servat, «tali religionis signo ac spei»[4] adhuc carenti. Die XIV mensis Novembris Florentiam misit, ut in Baptisterium Sancti Ioannis insereretur, auream lauri coronam. Tandem operibus Concilii Oecumenici Vaticani II finem imponens, Conciliaribus Patribus venustam editionem Divinae Comoediae largiri voluit. At potissimum Summi Poëtae Litteris Apostolicis Altissimi Cantus[5] memoriam cohonestavit, in quibus artum vinculum confirmavit, quod inter Ecclesiam ac Dantem intercedit: «Quaesierit fortasse quispiam, curnam Catholica Ecclesia, adspectabilis eius Capitis arbitrio et ope, ita memoriam recolere, ita praedicare Florentini poëtae gloriam contendat. Facilis et prompta responsio est: quia Dantes Aligherius praecipuo iure noster est: noster, scilicet catholicae religionis, quia in Christum totus spirat amorem; noster, quia Ecclesiam valde dilexit, cuius decora cecinit; noster, quia in Romano Pontifice agnovit et veritus est Christi in terris Vicarium».[6]

Hoc autem ius, prosecutus est Pontifex, quod longe abest ab omni triumphi voluntate, officium quoque prae se fert: «Dantes noster est: liceat Nobis iterare iusti affatus sententiam, id asserentibus minime, ut ambitiosi et immodici amoris causa tanto de tropaeo gloriemur, quin potius ut ipsi moneamur officio nos teneri, talem eum agnoscendi, et explorandi in opere eius inaestimabiles divitias ad christianae intellegentiae vim sensumque spectantes, cum persuasum id Nobis habeamus tantummodo eos, qui Summi Poëtae religiosi animi secreta penetralia rimantur, posse miros in poëmate absconditos spirituales thesauros alto sensu comprehendere et pari gustu libare».[7] Tale officium haud subtrahit Ecclesiam a propheticis reprehensionis verbis recipiendis a Poëta enuntiatis illis qui Evangelium proclamare et non se ipsos exhibere debebant, sed Christum: «Nec piget meminisse eius vocem elatam et asperam sonuisse contra nonnullos Romanos Pontifices, et acerbe reprehendisse ecclesiastica Instituta virosque, qui Ecclesiae administri et legati fuere».[8]Liquido tamen patet «huiusmodi animosi spiritus habitus numquam labefactasse firmam eius catholicam fidem et erga Sanctam Matrem Ecclesiam amantis filii studiosam voluntatem».[9]

Paulus VI ideo praecipua enodavit illa quae efficiunt ut Dantis poëma spiritalium divitiarum sit fons, quae praesto sunt omnibus: «Poëma Dantis Aligherii nimirum universale est: immensa qua latitudine patet, amplectitur caelum et tellurem, aeternitatem et tempora, Dei mysteria hominumque casus, sacram doctrinam et profanas disciplinas, scientiam e Divina Revelatione et e rationis lumine haustam, ipsius usu et experientia cognita et historiae memorias».[10] Sed maxime finem intellexit, qui intra Aligherianum opus ac potissium Divinam Comoediam residet, qui finis haud semper clare aestimatus ac ponderatus videtur: «Divinae Comoediae finis apprime in actione versatur atque eo contendit, ut immutet et convertat. Cui non solum reapse praestitutum est, ut esset panctis carminibus pulchra, praeceptis morum bona, sed quam maxime ut radicitus hominem excuteret eumque eveheret, a perturbatione ad sapientiam, a noxis ad sanctitatem, ab angoribus ad felicitatem, ab horrifica contemplatione inferorum locorum ad Paradisi beatitates».[11]

Pontifici cordi fuit, tempore quodam repleto inter gentes contentionibus, pacis propositum et in Poëtae opere magni momenti repperit cogitationem ad eandem provehendam et concitandam: «Haec pax, quae homines privatos, familias, nationes, humanam consortionem attingit, pax interior et exterior, pax singularis et publica, tranquillitas ordinis conturbatur et quatitur, quia pietas et iustitia despicatui ducuntur. Idcirco, ut ordo et salus restaurentur, ad consorti foedere annitendum vocantur Fides et Ratio, Beatrix et Vergilius, Crux et Aquila, Ecclesia et Imperium».[12] Hac ratione poëticum opus ex pacis prospectu his verbis explicabat: «Sane pacis poëma Divina Comoedia est: lugubre canticum pacis perpetuo amissae in inferis locis; dulce canticum pacis, ad quam spes suspirat, Purgatorium est; Paradisus vero praeclarum epinicium est pacis plene perpetuoque possessae».[13]

Ex tali rerum prospectu, addidit Pontifex, Comoedia est poëma quod «cunctam rem socialem salubriter emendandam curet, asserta libertate, quae vindicet a servitute nequitiae, quaeque impellat ad inveniendum diligendumque Deum […] cum Dantes profiteatur humanarum rerum aestimationem et comprehensionem, cuius praecipuas notas congruenter explanandas esse opinamur».[14] Sed Paulus VI insuper firmius asseverabat quae Dantis humanitatis studii essent qualitates: «Apud Dantem Aligherium cuncta quae praesto sunt homini bona, quae ad ingenium, ad mores, ad sensum animi, ad eruditionem et doctrinam, ad humanum civilemque attinent cultum, non solum approbantur, sed etiam laudibus extolluntur. Hoc autem magnopere refert animadvertere iis bonis aestimationis locum dari et honorem tribui, dum ipse in divina se mergit, ubi caelestium rerum contemplatio potuerat terrestria elementa protenus vacua et inania facere».[15] Inde merito oritur – inquiebat Pontifex – Summi Poëtae nomen et verbum “divinum” Comoediae tributum, aeque ac Dantis renuntiatio «altissimi cantus domini»,[16] in ipsarum Litterarum Apostolicarum adhibita initio.

Aestimans exinde praeclarae artis litterarumque Dantis qualitates, Paulus VI principium confirmavit saepius ab ipso enuntiatum: «Praeterea utrimque inter theologiam philosophiamque ac pulchritudinem ibi conectitur mutua ratio, quae hic sita est: cum doctrinae pulchritudo suum ornatum habitumque tum cantus dulcedine, tum figuris vel plastices figmentis praebeat, id parat communitque iter ut illae multis sane numero utilissima praecepta impertiantur. Ea quae alte inquiruntur et subtiliter pertractantur inaccessa evadunt humilioribus hominibus, qui, magna sane multitudo, ipsi quoque veritatis appetunt panem. Verumtamen et hi percipiunt, gustant, probe aestimant pulchritudinis efficacitatem et gratiam; et hac via facilius evenit, ut veritas eis affulgeat eosque enutriat. Hoc sibi statuit, hoc altissimi cantus conditor ad rem deduxit, cui pulchritudo facta est ancilla bonitatis et veritatis, bonitas autem materia pulchritudinis».[17] Verba demum proferens Comoediae, Paulus VI omnes cohortabatur: «Sit Summo reverentia Vati» (Inf. IV, 80).

Sancti Ioannis Pauli II, qui saepenumero suis in sermonibus Summi Poëtae memoravit opera, modo ea verba quae die XXX mensis Maii anno MCMLXXXV ille protulit recordari cupimus, cum expositionem inauguraret Dantes in Vaticano. Ille quoque, sicut Paulus VI, ingenium artis extulit: Dantis opus habetur tamquam «res visu perspecta, quae de vita ultra mortem ac de Dei mysterio theologicae cogitationis virtute loquitur, artis poë­sis­que splendore simul coniunctarum transfiguratae». Pontifex insuper primarium verbum Aligherianae operis ponderare studuit, quod est «transhumanare. Hic supremus Dantis fuit conatus: operam dare, ne humani pondus divinum quod est in nobis deleat neque divini magnitudo humanum bonum exstinguat. Hac de causa Poëta propriam ipsius vicem itemque totius humani generis per theologicam speciem consideravit».

Benedictus XVI Dantis iter subinde exhibuit, ex eius operibus hauriens quaedam cogitanda ac meditanda. Exempli gratia, de suis primis Litteris encyclicis Deus caritas est loquens, ex ipsa Aligheriana visione initium sumpsit, in qua «lux et amor sunt unum», ut novum quiddam meditandum operis Dantis rursus exhiberetur: «Dantis contuitus aliquid prorsus novum percipit […]. Aeterna Lux tribus circulis exhibetur, quibus ille convertitur illis densis versibus nobis notis: “O lux aeterna, quae in te solum sidis, unam te intellegis et, a te ipsa intellecta intellegensque te, amas et ardes!” (Par. XXXIII, 124-126). Reapse, magis usque quam haec Dei revelatio ut circulus cognitionis amorisque trinitarius animum perturbat humani vultus perceptio – vultus Iesu Christi – qui Danti in mediano Lucis circulo apparet. […] Deus hic humanum vultum habet et – addere nobis liceat – humanum cor».[18] Pontifex peculiaritatem Aligherianae visionis extulit, in qua poëtice communicatur christianae experientiae novitas, quae ab Incarnationis mysterio manat: «Amoris novitas quae Deum compulit ad humanum vultum sumendum, immo ad carnem et sanguinem sumendum, totum hominem».[19]

Quod ad Nos attinet, in primis Litteris encyclicis, Lumen fidei,[20] ad Dantem Nos rettulimus, ut fidei lux demonstraretur, versum Paradisi adducentes, ubi ea describitur tamquam «favilla quae in flammam dein ardentem dilatatur et sicut stella in caelo in me scintillat» (Par. XXIV, 145-147). DCCL anniversaria Poëtae ortus interveniente recordatione, eius memoriam per nuntium honorare voluimus, exoptantes ut «Aligherius eiusque opera ex integro intellegantur atque adhibeantur»; ac proposuimus ut Comoedia legeretur sicut «magnum iter, immo vera peregrinatio, tum personalis et interior, tum communis, ecclesialis, socialis et historica»; etenim, «ipsa exemplar est omnis veri itineris, in quo humanum genus deserere impellitur id quod a Dante vocatur “areola quae nos tam feros facit” (Par. XXII, 151), ut ad novam condicionem perveniat, quae concordia, pace, felicitate distinguitur».[21] Summum igitur Poëtam hominibus qui nunc sunt demonstravimus, eum exhibentes sicut «spei prophetam, recuperationis quae fieri potest praeconem, liberationis, intimae immutationis cuiusvis viri et feminae, universi hominum generis».[22]

Demum, die X mensis Octobris anno MMXX, archidioecesis Ravennatensis Legationem accipientes et, Anno Aligheriano ineunte, hoc documentum nuntiantes, animadvertimus quomodo Dantis opus mentem ac tam multorum cor, apprime iuvenum, locupletare posset, qui, ad eius poësim accedentes «modo sibi pervio, hinc necessario totam scriptoris eiusque mundi longinquitatem intellegunt, illinc autem mirabilem quendam percipiunt repercussum».[23]

2. Vita Dantis Aligherii, speculum humanae condicionis

Volumus et Nos his Litteris Apostolicis praeclari Poëtae vitam et operam accedere, ut, hunc ipsum percipientes repercussum, eiusdem validitatem perennitatemque ostendamus et monita illa et cogitationes assequamur, quae universo humano generi usque adhuc essentiales sunt, non modo credentibus. Dantis enim opus pars humanitatis nostrae cultui necessaria est, radicibus christianis Europae atque Occidentis nos remittit et thesaurum rationum virtutumque comparat, quae etiam hodie Ecclesia et civilis societas ut humani convictus fundamentum proponunt, in quo inveniri possumus et debemus fratres omnes. Praetermissa rerum vitae privatae actionisque eius politicae et iudicialis implicata exquisitione, recordari tantum volumus adiuncta quaedam et eventus conversationis eius, quibus ipse tantorum nostrae aetatis proximus admodum apparet, essentialibus quidem ad eiusdem operam intellegendam.

Florentiae, ubi anno MCCLXV natus est et Gemmam Donati duxit uxorem, a qua quattuor filios habuit, artae necessitudinis visceribus primum adstrictus est, quae autem ob rei politicae discordias in manifestam contentionem temporis diuturnitate immutata est. Ei tamen numquam desiderium defuit illuc regrediendi, non modo propter amorem, quo urbem suam perseveranter dilexit, sed ut insigne etiam poëtae ibi ei capiti imponeretur, ubi baptismum et fidem receperat (cfr Par. XXV, 1-9). In intitulationibus quarundam suarum Epistularum (III, V, VI et VII) Dantes sese florentinum et exulem inmeritum nuncupat et in Epistula XIII ad Canem Grandem de la Scala subtilius explicat se esse florentinum natione non moribus. Guelfus ex alba factione, particeps factus est conflictionis inter Guelfos ac Ghibellinos et inter Guelfos utriusque albae et nigrae factionis atque, maioribus semper magistratibus usque ad Prioratum honoratus, rei publicae propter adversitates, anno MCCCII, bimum in exsilium pulsus est, honoribus interdictus pecuniaque solvenda multatus. Sententiam, quam immeritam duxit, Dantes repudiavit, quapropter iudicium in eum adeo exacerbatum est, ut exsilii perpetui proscriptionisque et capitis etiam damnaretur, si in patriam reversus esset. Dolenda sic Dantis inceperunt, qui reditum in dilectam Florentiam conatus est frustra, pro qua vero contenderat ardenter.

Exsul proinde factus est, “peregrinus cogitabundus”, ad «lugendam miseriam» (Convivium, I, III, 5) redactus, quae eum subegit ut portum quaereret ac tutelam apud dominos quosdam, ex quibus de la Scala Veronae et Malaspina in Lunensibus. In verbis Cacciaguidae, Poëtae maioris, aegritudo animique maeror nova de hac condicione percipiuntur: «Omnia relinques tu tibi carissima, quod acriter perdolet instar sagittae, quam arcus ille exsilii primum mittit. Disces ut sapiat sal panis alienus et durus callis sit incedenti sursum deorsum scalas terere alienas» (Par. XVII, 55-60).

Cum autem indecores condiciones indulti recusaverit, quae reditum Florentiam ei concessissent, anno MCCCXV, una nunc cum filiis adolescentibus, capitis iterum damnatus est. Novissima exsilii eius statio fuit Ravenna, ubi a Guidone Novello de Polenta receptus est et redux a legatione Venetias, LVI annos natus, nocte inter dies XIII et XIV Septembris anno MCCCXXI obiit. Corpus eius in arca apud ecclesiam Sancti Petri Maioris inhumatum est, quae exteriorem parietem antiqui claustri franciscalis tergo contigebat, ac postea in adiacens translatum est sacellum saeculo XVIII exstructum, ubi anno MDCCCLXV, post asperas vicissitudines, exuviae eius repositae sunt. Locus etiamnunc meta est plurimorum viatorum admiratorumque Summi Poëtae, Italici sermonis itemque humanarum litterarum patris.

Patriae urbis amor, cui scelestissimi Florentini (Ep. VI, 1) infidos se praebuerant, exsilii tempore in maestum desiderium mutavit. Profunda frustratio ex politicorum civiliumque eius postulatorum ruina, una et dolenda de oppido in oppidum peregrinatio ad refugium ac praesidium requirendum litteris versibusque eius sane intersunt, quorum immo praecipua radix sunt et ratio summa. Cum viatores ad loca sancta peregrinantes verbis Dantes effingit, intimam conversationem suam quodammodo ostendit et abditissimos sensus pandit: «Utinam, peregrini, qui cogitantes vaditis…» (Vita nova, 28 [XL (XLI)], v. 1). Res identidem redit, sicut in loco Purgatorii: «Sicuti peregrini meditabundi faciunt, cum obvia per viam venit ignota turba, qui avertunt ad eam, at non consistunt» (XXIII, 16-18). Aegra Dantis peregrini exsulisque maestitia in claris quoque cantici VIII Purgatorii versibus percipitur: «Tempus iam erat, cum navitas desiderium tenet, eorumque mollit cor dies ille, quo dulcibus valedixerunt amicis» (1-3).

Qui dum privatae vitae suae exsulis, penitus dubiae fortunae, fragilitatis iugisque trepidationis multum secum considerat condiciones, eandem immutat et in humanae condicionis speculum extollit, quae iter interius magis quam videtur exterius, numquam consistens, donec ad calcem pervenit. Duos ergo in universi cardines incurrimus Dantis operis: omnis existentialis itineris initium, desiderium scilicet in corde hominis insitum, et metam seu felicitatem, visione Caritatis, quae Deus est, comparatam.

Misera licet tristiaque vixerit ac molesta, Summus Poëta numquam illis cedit, nec succumbit neque patitur se anhelitum plenitudinis ac felicitatis, qui in eius residet corde, elidere neque eo minus fert se iniustitiae, simulationis, insolentiae potestatis et propriae utilitatis studio indulgere, ex quo mundus noster efficitur «areola, quae nos tam feros facit» (Par. XXII, 151).

3. Poëtae missio, spei prophetae

Dantes, ergo, vitam suam ante omnia ad lucem fidei relegens, vocationem etiam et missionem intellegit sibi commendatas, quapropter inopinate ex homine specie diruto ac decepto, peccatore ac fracto animo, in spei prophetam convertitur. In Epistula ad Canem Grandem de la Scala ipse miro nitore finem operae suae explanat, quae non amplius ope politicorum vel militarium actuum perficitur atque procedit, sed poësis et eloquentiae gratia, quae, dum omnes adit, omnes commutare potest: «dicendum est breviter quod finis totius et partis est removere viventes in hac vita de statu miseriae et perducere ad statum felicitatis» (XIII, 39 [15]). Talis finis iter conciet liberationis ab omni humana miseria et depravatione («silva obscura») eodemque tempore metam ultimam demonstrat: felicitatem scilicet sive uti plenitudinem vitae in historia sive uti sempiternam beatitudinem in Deo perceptam.

Duplicis huius finis, intrepidi huius vitae consilii, Dantes nuntius, propheta est ac testis, a Beatrice in missione sua confirmatus: «Ideo pro mundo qui male sibi est nunc aspice currum et huc illuc redux ea quae aspexisti enarra» (Purg. XXXII, 103-105). Etiam Cacciaguida, ex maioribus eius, eum adhortatur ne a sua deficiat missione. Poëtae, qui iter suum per tria regna ultra mortem breviter recordatur ac difficultatem ostendit veritates communicandi mordentes, incommodas, illustris avus respondet: «Conscientia sua vel alius contaminata labe aspera sane tua animadvertet verba. Attamen, amota fingendi quaque arte, quidquid tu vidisti manifesta et sine ubi scabies sit ibi scabatur» (Par. XVII, 124-129). Idem incitamentum ad missionem propheticam audacter vivendam affert Danti sanctus Petrus in Paradiso, ubi Apostolus, post vehemens convicium contra Bonifacium VIII, sic Poëtam alloquitur: «At qui, fili, propter mortale pondus infra redibis, solve iam linguam et quae ipse non celo noli celare» (XXVII, 64-66).

Itaque includuntur in Dantis prophetica missione etiam indicium et reprehensio horum credentium, sive Pontificum sive merorum fidelium, qui adhaesionem Christo produnt et Ecclesiam in instrumentum pro suis privatis negotiis immutant, spiritus Beatitudinum obliti et caritatis erga pauperes parvulosque, necnon potestatem ac divitias tamquam idola colentes: «quidquid nam servat Ecclesia, omnia sunt plebis quae pro amore Dei deposcit, non iam cognati nec alterius peioris» (Par. XXII, 82-84). Poëta autem per sancti Petri Damiani, sancti Benedicti et sancti Petri verba, dum corruptionem aliquarum Ecclesiae partium defert, altae instaurationis fit relator, Providentiam invocans ut eidem adsit eamque concedat: «Sed alta providentia quae in Scipione Romae servavit decus mundi, succurret festinanter, uti concipio» (Par. XXVII, 61-63).

Dantes exsul, peregrinus, infirmus, nunc autem alta atque intima experientia, quae eundem immutavit, corroboratus, ex visione regeneratus quae de profundis inferorum, de abiectissima nempe humana condicione, ad ipsius Dei visionem eum attulit, in novae ergo exsistentiae erigitur nuntium, in novae humanitatis prophetam qui pacem felicitatemque cupit.

4. Dantes humani desiderii cantator

Dantes humanum cor in altitudine intueri novit atque in omnibus, et in abiectioribus molestioribusque personis, desiderii favillam ad felicitatem quandam vitaeque plenitudinem adipiscendam aspicere valet. Adstat aures praebens animis quibus occurrit, sermocinatur iis easque interrogat, ut sentiat in se quod et ipsi eorundemque poenas aut beatitudinem participet. Ordiens ergo a vita sua, interpres fit Poëta cuiusque hominis desiderii iter prosequendi donec metam ultimam attingat, veritatem vitae et interrogationum responsionem inveniat, donec cor – ut iam sanctus Augustinus aiebat – requiescat in Domino.[24]

In Convivio ipsam desiderii vim explicat: «summum cuiusque rei desiderium, primum a natura datum, redire est ad principium suum. Et cum animarum nostrarum principium sit Deus, […] maxime ad illum redire desiderat anima. Sicut peregrinus qui adit viam, in qua numquam fuit antea, omne aedificium a longe prospectum hospitium iudicat et, res ita non esse agnoscens, statim sententiam suam in alium flectit et item per domos donec in hospitium perveniat; sic anima nostra, statim ut novum et huius vitae inconsummatum iter aggreditur, in summi boni sui verticem oculos intendit et quidquid ei videatur quadam bonitate signatum, id summum bonum esse ducit» (IV, XII, 14-15).

Itinerarium Dantis, illud maxime explicatum in opere Divina Comoedia nuncupato, vere iter est desiderii, id est reconditae interiorisque necessitatis vitae immutandae, ut felicitas attingatur ipsiusque via sic ostendatur cuique, sicut poëtae, in «silva obscura» versanti, a «recta via» deerranti. Conspicuum insuper est quod eius dux, eminens poëta latinus Vergilius, ab huius itineris initio metam consequendam ei demonstret, eum suscitans ne timori defatigationique cedat: «Cur autem tu ad tantam redis curam? cur non amoenum montem scandis, qui fons est et omnis gaudii causa?» (Inf. I, 76-78).

5. Poëta divinae misericordiae et humanae libertatis

De itinere agitur haud fallaci vel ficto, in natura rerum autem posito et quod percurri potest, cui omnes se adiungere possunt, cum misericordia Dei facultatem quandam semper praebeat immutandi, paenitendi, necnon sui ipsius ad felicitatem viae inveniendae. Arguta ad hoc sunt aliqua eventa personaeque Comoediae, quae neminem in terra a tali via praecludi testantur. Ita, exempli gratia, Traianus imperator, qui, licet paganus, in Paradiso tamen collocatur. Dantes eius praesentiae rationem his verbis probat: «Regnum caelorum patitur vim a fervida dilectione ac viva spe, quae vincunt divinam voluntatem, non modo quo homo homini praestat, sed quoniam vinci vult et ex sua bonitate victa vincit» (Par. XX, 94-99). Traiani gestus caritatis in quandam «viduulam» (45) vel «lacrimula» paenitentiae Bonicomitis Feretrani in summo mortis momento effusa (Purg. V, 107) non solum infinitam exhibent misericordiam Dei, sed confimant hominem, libertate sua, quam sequatur viam quamque mereatur sortem semper eligere posse.

Hac in luce, rex Manfredius eminet ille, a Dante in Purgatorio collocatus, qui finem suam iudiciumque divinum sic commemorat: «Gemino mortali ictu vulneratus, supplex rogavi eum qui libens parcit. Horribiles fuerunt culpae meae; immensae autem sunt clementiae tanta brachia, ut quemvis amplectentur obsecrantem» (Purg. III, 118-123). Illius quasi patris figuram ex parabola evangelica brachiorum amplexu recipientem filium prodigum ad eum redeuntem (cfr Lc 15, 11-32) cernere videtur.

Dantes facit se propugnatorem dignitatis cuiusque hominis necnon libertatis tamquam fundamentalis condicionis tum vitae electionum tum ipsius fidei. Hominis aeternam sortem Dantes, cum historias multorum hominum sive illustrium sive obscurorum nobis narrat, suggerit ab eius optionibus, ab eius libertate pendere: cotidiani etiam gestus ac qui nullius esse momenti videntur gravitate pollent quae tempus excedit, in rationem aeternam proiciuntur. Maius donum Dei homini, ut ultimam metam assequi valeat, ipsa est libertas, sicut Beatrix affirmat: «Maximum donum humanae naturae a Deo ex largitate sua collatum, benignitati suae magis conforme et magis ab ipso existimatum, liberum fuit arbitrium voluntatis» (Par. V, 19-22). Quae sententiae non sunt rethoricae et vagae, quia de exsistentia illius manant, qui libertatis novit pretium: «Libertatem requirit omnino caram, ut novit qui pro ea vitam deponit» (Purg. I, 71-72).

Libertas autem, commemorat nos Aligherius, sibimet finis non est, condicio vero est ad constantem ascensum, quem haec peragratio tria per regna liquide nobis illustrat usque ad caelum contingendum, ad plenam consequendam felicitatem. Illud «summum desiderium» (Par. XXII, 61), a libertate concitum, exstingui non potest nisi coram meta, novissima scilicet visione et beatitudine: «Qui ad omnium cupiditatum finem propinquabam, ignem mei desiderii, ut mihi opus erat, consummavi» (Par. XXXIII, 46-48). Desiderium deinde oratio etiam fit, obsecratio, intercessio, cantus qui comitatur ac signat omnes Dantis itineris stationes, sicut liturgica prex horas ac diei tempora scandit. Expositio Dominicae Orationis, quam Poëta proponit (cfr Purg. XI, 1-21), evangelicum textum experientia eius personali, difficultatibus et poenis intexit: «Regni tui pax ad nos adveniat, qui ex nobis ad eam non valeamus ire. […] Hodie da nobis nostram cotidianam mannam, qua sine aspero in hoc deserto recedit magis qui ad progrediendum sudat» (7-8.13-15). Libertas credentis in Deum uti misericordem Patrem nihil potest nisi Ei in oratione se committere, nec ea minime laeditur, immo autem corroboratur.

6. Imago hominis in visione Dei

In itinerario Comoediae, ut iam Papa Benedictus XVI extulit, libertatis desideriique iter non secum fert, uti forsitan quis imaginari possit, humanae indolis imminutionem quoad eiusdem certam rationem, personam a se ipsa non alienat, neque id delet vel desinit quod eiusdem historicam exsistentiam constituit. In Paradiso enim Dantes beatos effingit – «albas stolas» (XXX, 129) – vel in eorum corporea specie eorumque affectus, animi commotiones, visus et gestus revocat, humanitatem denique in absoluta eius animae corporisque perfectione nobis ostendit, resurrectionem praefigurans carnis. Sanctus Bernardus, qui Dantem in postrema intineris parte comitatur, pueros in rosa beatorum praesentes Poëtae ostendit et ad eosdem inspiciendos atque audiendos eum invitat: «Quod facile intellegere ex vultu potes et etiam ex puerorum voce, si ipse inspicis bene ac praebes aures» (Par. XXXII, 46-48). Animus commovetur, cum beati splendida in integrali sua humanitate se praebent, non tantum affectus sensibus erga proprios caros concitati, sed imprimis explicito desiderio corpora, terrenas nempe species, revidendi: «ut defunctorum corporum patefacerent desiderium, forsitan non su­o­rum, sed matrum patrumque et a­li­orum, quos habuerunt caros, antequam facti sunt aeternae flammae» (Par. XIV, 63-66).

Tandem in media postrema visione, in occursu cum Mysterio Sanctissimae Trinitatis, aspicit Dantes humanum ipsum Christi Vultum, Verbi aeterni, in utero Mariae caro facti: «In summi luminis ima claraque subsistentia orbes tres mihi prodierunt trium colorum uniusque continentiae […]. Orbis ille sic conceptus, luminis speciem in te habens reflexi, oculis meis bene circumspectus, mihi videbatur nostra intus ipsius coloris effigie depictus» (Par. XXXIII, 115-117.127-131). Tantummodo in visione Dei placatur desiderium hominis et totum eius perficitur laboriosum iter: «mentem meam fulgor percussit, in quo desiderium eius acquievit. Alto ingenio hic defecit virtus» (140-142).

Incarnationis Mysterium, quod hodie celebramus, vera est ingenii vena et essentialis totius poëmatis nucleus. In illo perficitur quod a Patribus Ecclesiae appellatum est «divinizatio», «admirabile commercium», cuius gratia, ingrediente historiam nostram Deo carne facto, homo, sua cum carne, divinam rem ingredi potest, rosa beatorum figuratam. Humanum genus, de sua certa ratione, gestibus et verbis cotidianis, intellegentia suisque affectibus, corpore et commotionibus assumitur in Deum, in quo felicitatem veram plenamque ac postremam perfectionem invenit, totius itineris sui assequens culmen. Dantes hanc metam in exordio Paradisi desiderabat et praevidebat: «magis arderem desiderio illam videndi quidditatem, in qua videtur quomodo natura nostra et Deus coaluerunt. Quod tenemus fide illic cernetur, indemonstratum, at notum fiet per se prima uti vera, quae homo credit» (II, 40-45).

7. Comoediae tres mulieres: Maria, Beatrix, Lucia

Mysterium Incarnationis recinens, quod universo humano generi fons est salutis et laetitiae, Dantes se abstinere non potest a Mariae, Virginis Matris, laudibus celebrandis, quae «fiat» suo, plena atque summa consilii Dei acceptione, concedit, ut Verbum caro fiat. Marialis doctrinae amoenam invenimus in Dantis opere expositionem: excelsa lyrica voce, praecipue in prece a sancto Bernardo dicta, universam theologicam de Maria eiusque Dei mysterii participatione meditationem paucis adstringit: «Virgo Mater, tui filia Filii, humilis, alta super creaturas, terminus firmus aeterni consilii, tu es quae humanam naturam nobilitasti sic, ne creator eius dedignaretur eius fieri creatura» (Par. XXXIII, 1-6). Oxymorum in primo versu ac vocabulorum series inter se oppugnantium Mariae speciei proprietatem eiusdemque singularem pulchritudinem in lucem proferunt.

Item sanctus Bernardus, beatos demonstrans in rosa mystica constitutos, Dantem sollicitat, ut Mariam contempletur, quae humanam speciem dedit Verbo incarnato: «Aspice iam faciem, quae Christi videtur similior, nam modo sua lux tibi praestare potest, ut Christum videas» (Par. XXXII, 85-87). Mysterium Incarnationis Gabrielis archangeli praesentia denuo revocatur. Dantes sanctum Bernardum interrogat: «quisnam angelus ille est, qui ita laetus reginae nostrae lumina conspicit, ita flagrans amore, ut videatur igneus?» (103-105); qui respondet: «iste ille est qui palmam in mundum detulit Mariae, cum Filius Dei ex­onerari voluit pondere nostro» (112-114). Mentio Mariae in universa Divina Comoedia semper constat. In itinere Purgatorii ea exemplar virtutum est, quae vitiis opponuntur, lucifer e silva obscura exitum expediens ad iter in montem Dei aggrediendum, firma praesentia quae, per ipsius invocationem, occursum Christi comparat mysteriique Dei: «speciosi floris vox, quam semper voco et mane et sero» (Par. XXIII, 88-89).

Dantes, qui in itinere numquam est solus, sed auctoritati obtemperat primum Vergilii, humanae rationis symbolo, dein Beatricis et sancti Bernardi, nunc, Mariae intercessione, patriam attingere potest plenaque laetitia delectari omni tempore vitae desiderata: «et cor intus adhuc blanda inde exorta voluptas mi liquat» (Par. XXXIII, 62-63). Salvos nos non solos fieri dictitare videtur Poëta, suae conscius infirmitatis: «Mea virtute non venio» (Inf. X, 61); oportet vero iter conficiatur eo comitante qui fulcire nos potest ac sapienter prudenterque regere.

Quorum magni momenti documentum videtur mulierum praesentia. In duri ascensus initio Vergilius, primus itineris ductor, solatur confirmatque Dantem ad persequendam viam, tribus pro eo intercedentibus mulieribus, quae eum deducent: Maria, Dei Mater, figura caritatis; Beatrix, figura spei; sancta Lucia, figura fidei. Ita Beatrix, mollibus verbis, prodit: «Beatrix sum, quae te evagantem facio; istinc venio, quo reverti cupio; caritas movit me, quapropter loquor» (Inf. II, 70-72), amorem unum asseverans fontem qui salutem nobis donare potest, amorem quidem humanum divina caritate transfiguratum. Beatrix autem ad alius mulieris differt intercessionem, videlicet Mariae Virginis: «Mulier venusta in coelo praepedimenti, qua te mitto, huius miseretur ita, ut asperum iudicium illic frangat» (94-96). Intercedit denique Lucia, quae Beatricem alloquitur: «Dei laus vera, Beatrix, cur non ipsa iuvas quem te dilexit sic, ut supra vulgare agmen extolleretur tibi?» (103-105). Dantes agnoscit tantum eum quem amor movit nos in itinere revera sustinere posse et ad salutem ducere, ad vitam renovandam ac proinde ad felicitatem.

8. Franciscus, sponsus Dominae Paupertatis

In candida rosa beatorum, ubi in medio effulget Mariae figura, Dante collocat quoque plurimos sanctos, quorum vitam et missionem ostendit, ut eos uti figuras proponeret quae, in reali sua exsistentia et etiam multa per experimenta, finem suae vitae et vocationis attigerunt. Memoramus breviter tantum sanctum Franciscum Assisiensem, qui in Cantico XI Paradisi illustratur, ubi de spiritibus sapientibus sermo est.

Est quaedam alta harmonia inter sanctum Franciscum et Dantem: alter quidem, una cum sodalibus suis, de claustris egressus est, ivit inter gentes, per vias pagorum et urbium, populo praedicans, in domibus sistens; alter autem illud elegit, quod aetate illa comprehendi non poterat, ad excelsum poëma de novissimis componendum vulgari uti sermone atque narrationem suam frequentans hominibus illustribus et minus notis, sed dignitate prorsus aequalibus ac terrae magnates. Alia nota coaequat duos viros: uterque patet pulchritudini bonoque humani cultus orbis, speculi et «vestigii» eius Creatoris. Quomodo non agnosceremus in illo «laudetur nomen tuum tuaque virtus quibusvis a creaturis» (Purg. XI, 4-5), ubi Dantes Orationem Dominicam explanat, eum alludere ad Canticum creaturarum sancti Francisci?

In cantico XI Paradisi talis consonantia apparet nova ratione, quae eos usque similiores efficit. Sanctitas et sapientia Francisci excellent, quoniam Dantes, conspiciens de caelo terram nostram, sordes intuetur eorum qui in bonis terrestribus confidunt: «O inanes curas mortalium, quam imperfectae ratiocinationes, quae tibi deorsum pellunt alas!» (1-3). Omnis historia, vel potius «mirabilis vita» sancti, super eius praecipuam necessitudinem cum Domina Paupertate incardinatur: «Ne autem procedam per obscura, intellegas iam in lato meo sermone Franciscum et Paupertatem hos amantes» (73-75). In cantico sancti Francisci maioris momenti res gesta vitae eius memorantur, tentationes ac denique eventus in quo conformitas eius Christo, pauperi et crucifixo, supremam, divinam confirmationem invenit in stigmatum impressione: «cum gentes ad conversionem invenisset acerbas, ne autem tempus tereret frustra, uberi adepto agro Italicae herbae, aspero in saxo Tiberim inter et Arnum a Christo accepit novissimum sigillum, quae in membris binos suis gessit annos» (103-108).

9. Dantis Aligherii testimonium accipere

Tandem, Dantis Aligherii opere breviter hic perspecto, notitiarum, usuum, meditationum in omni provincia humanae investigationis infinita fere fodina, cogitatio quaedam instat. Personarum, narrationum, signorum, amoenarum blandarumque imaginum copia a Dante nobis oblata profecto admirationem, stuporem et animum gratum movet. In eo fere multimedialis nostrae culturae praecursorem aspicere possumus, in quo verba et imagines, signa et soni, poësis et saltatio in unum coalescunt nuntium. Tunc intellegitur cur poëma eius plurimorum artis operum cuiusque generis suscitaverit fictionem.

At nostris diebus vero quoquo modo Summi Poëtae opus nos sollicitat. Quid hoc nostro tempore nobis communicare potest? Habetne adhuc hodie quicquam dicendum aut praebendum nobis? Habetne nuntius eius etiam pro nobis quamdam validitatem hoc tempore, aliquod munus explendum? Valetne nos adhuc interrogare?

Hodie Dantes – ut eius vocis interpretes fieri conemur – non postulat ut opus eius simpliciter legamus, exponamus, meditemur, perscrutemur. Postulat potius ut eum audiamus, quodammodo imitemur, comites eius fiamus, cum et hodie ad felicitatem iter nobis ostendere velit, viam rectam ad humanitatem nostram plene vivendam, ut obscuras transcendamus silvas ubi mentem nostram dignitatemque amittimus. Dantis iter eiusque vitae ultra mortem visio nec simplex materia narrationis sunt nec merus, quamvis singularis, personalis eventus.

Haec narrat Dantes – modo sane mirabili – vulgari sermone usus omnibus claro, ad universalem linguam evecto, quia nuntium gravem ac mentem et cor nostrum attingentem tradere vult nobis, ut iam nunc, in hac vita, animum nostrum transformet ac mutet. Nuntius eius nos prorsus conscios facere potest ac debet de eo quod sumus et de eo quod diem de die vivimus intime constanterque ad felicitatem, ad exsistentiae plenitudinem, ad patriam novissimam extenti, ubi in plena erimus communione cum Deo, infinita ac sempiterna Caritate. Quamquam Dantes sui temporis est homo, opinionibis praeditus de nonnullis argumentis a nostris discrepantibus, humanitas eius et hodie praestat vigetque et signum certo esse potest propositorum quae nostro tempore exstruere volumus.

Ideo magni est momenti ut Dantis opera, fausta centenarii arrepta occasione, magis usque divulgetur congruentiore modo, id est ut pervia et alliciens fiat non modo studentibus ac doctis, sed etiam omnibus qui, ad interiores interrogationes cupientes respondere, plene suam vitam perficere desiderantes, itinerarium suum vitae ac fidei conscienter vivere volunt, grato animo accipientes atque donum et munus viventes libertatis.

Magni ergo aestimamus docentes qui ardenter Dantis nuntium communicare valent, in thesaurum culturae, religionis et morum ducere, eius in operibus inclusum. Attamen hoc patrimonium postulat, ut accessibile fiat praeter scholarum et universitatum aulas.

Cohortamur communitates christianas, potissimum eas quae sunt in urbibus Dantis memorias servantibus, institutiones academicas, consociationes et motus culturae, ut promoveant incepta inchoata ad cognitionem necnon diffusionem nuntii Dantis eius in plenitudine.

Animum inde facimus peculiariter artium cultoribus, ut vocem, vultum et cor praebeant, ut formam, colorem et sonum tribuant Dantis poësi, in via pulchritudinis, quam ipse excellenter percurrit; et sic altiores veritates communicare ac diffundere, sermonibus artis propriis, nuntio pacis, libertatis, fraternitatis.

Hoc peculiari historiae momento, multis umbris signato, rerum adiunctis quae genus humanum degradant, carentia fiduciae et prospectuum pro futuro tempore, figura Dantis, prophetae spei ac testis humani felicitatis desiderii, adhuc potest dare verba et exempla quae incitant nostrum iter. Ipse potest nos adiuvare sereno et firmo animo progredi in vitae fideique peregrinatione quae nobis omnibus est perficienda, donec cor nostrum veram pacem inveniat et veram laetitiam, donec perveniamus ad ultimam metam totius humani generis, quae est «amor solem caeteraque astra movens» (Par. XXXIII, 145).

Ex Aedibus Vaticanis, die XXV mensis Martii, in Annuntiatione Domini, anno MMXXI, Pontificatus Nostri nono.

Franciscus

 


[1] In praeclara summorum (30 Aprilis 1921): AAS 13 (1921), 209-217.

[2] Cfr ibid.: 210.

[3] Ep. Nobis, ad Catholicam (28 Octobris 1914): AAS 6 (1914), 540.

[4] Sermo ad Collegium et Praelaturam Romanam (23 Decembris 1965): AAS 85 (1966), 80.

[5] Cfr AAS 58 (1966), 22-37.

[6] Ibid.: 24.

[7] Ibid.

[8] Ibid.

[9] Ibid.

[10] Ibid.: 26.

[11] Ibid.

[12] Ibid.: 28-29.

[13] Ibid.: 29.

[14] Ibid.

[15] Ibid.: 29-30.

[16] Ibid.: 22.

[17] Ibid.: 36.

[18] Sermo ad participes occursus a Pontificio Consilio “Cor unum” promoti, 23 Ianuarii 2006, Insegnamenti 2006, II/1, 92-93.

[19] Ibid., 93.

[20] Cfr n. 4: AAS 105 (2013), 557.

[21] Nuntius ad Praesidem Pontificii Consilii de Cultura (4 Maii 2015): AAS 107 (2015), 551-552.

[22] Ibid.: 552.

[23] L’Osservatore Romano, 10 Octobris 2020, p. 7.

[24] Cfr S. Augustinus, Confessiones, I, 1, 1: PL 32, col.661.

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana