zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI SERVO DEI PAULO VI (IN SAECULO: IOANNI BAPTISTAE MONTINI),
PAPAE, BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

 

Ad perpetuam rei memoriam. — « Omne conspicimus tempus, quo Dominus Ecclesiam suam Nobis commisit; et Quos licet ultimum indignumque Petri Successorem habeamus, Eosdem tamen animadvertimus hoc in supremo limine sustentari ac conscientia suffulciri Nos indefesse iterasse coram Ecclesia et mundo: “Tu es Christus, Filius Dei vivi” (Mt 16, 16); et Nos quoque, ut Apostolum, dici posse sentimus: “Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi” (2Tim 4, 7) ». (Homilia in XV anniversarium a ministerio Petrino inito, die XXIX mensis Iunii anno MCMLXXVIII).

Occursum cum Patre praesentiens instantem, Venerabilis Servus Dei Paulus VI (in saeculo: Ioannes Baptista Montini) in extrema homilia summam suam profitetur fidem in Christo Domino. Quae agit eadem sancti Petri apud Caesaream Philippi renuntiata revocans verba, antequam a Christo mandatus erat, ut vicariam Ecclesiae eius acciperet gubernationem. Formulam Petrinam adhibens, Paulus VI Summi Pontificis ministerium se conscie exercuisse confirmat atque publica plenaque ex animi ratione semper se intentum in Divinae voluntati adhaerendum vixisse confitetur, Ecclesiam et mundum commonefaciens personam humanam talem esse, dummodo ea tota totaque eius navitas cum Christo Redemptore hominis communicantes operentur.

Venerabilis Servus Dei in vico Concesio prope Brixiam die XXVI mensis Septembris anno MDCCCXCVII natus est e familia spiritualibus socialibusque negotiis religiosae ac civilis vitae vicesimi saeculi ineuntis districta. Per testimonium amoris parentum interioris vitae et orationis, praesertim a matre, didicit sensum; pater vero catholica actuositate constanter in publicis consuetudinibus prosequenda atque Ecclesiae doctrinae ac Summi Pontificis observantia eum instituit. Studia scholae primariae et gymnasii apud Societatem Iesu peregit et, adulescentiae aetate, apud Oratorianos a Pace Brixienses, sub quorum lare, post aliquos spirituales apud monachos Benedictinos et Camaldulenses recessus, se ad presbyteratum vocari paulatim comperit. Post infirmae valetudinis superatas aerumnas, Seminarium Brixiense tamquam alumnus externus frequentavit, quod ei permisit, ut propius in humanorum negotiorum lugendique belli partem esset atque institutionem theologicam humanumque cultum exquisitioribus cumulatis cognitionibus adaugeret. Die XXIX mensis Maii anno MCMXX presbyteratu auctus, licet pastorali ministerio in paroecia attendere maluerit, Romam tamen apud Seminarium Langobardum missus est, ut studia persequeretur. Post lauream in philosophia adeptam, Pontificiam Academiam Ecclesiasticam frequentavit et novas deinde rettulit laureas Mediolani in iure canonico et apud Pontificiam Universitatem Studiorum Lateranensem in iure civili.

In legatorum ordinem productus, eorum negotiis nisu ac magna Divinae Providentiae dispositorum fiducia institit, sicuti tempore brevis commorationis in Polonia, aestate anni MCMXXIII tamquam addictus Nuntiaturae Apostolicae. Eodem exacto anno, Secretariam Status ingressus est, ubi triginta annos mansit, usque ad munera Substituti anno MCMXXXVII et Prosecretarii Status anno MCMLII procedens. Etiam implicatis in adiunctis officii administrativi, in muneribus diplomaticis enisus est, sicut ars audiendi et pacis conciliandae; praesertim vero finem coluit sese « totum Christo sacerdotali more » tradendi: ministerium enim exercuit apud paroeciam Sanctae Annae et apud ecclesiam Sancti Peregrini burgulisque Urbis sive spiritualiter sive caritatis subsidio assedit Conferentiasque Sancti Vincentii instituit ac probatus etiam fuit praedicator. Ab anno MCMXXIII ineunte, decem annos munere Assessoris Foederationis Universitariae Catholicae functus est, iuvenibus sapientis liberaeque fidei testimonium perhibens etiam coram reluctationibus tunc vigentis regiminis, humanique cultus iugiter veritatis sitientis et in partium communicationem proclivis atque navae denique caritatis. Eo exinde fidelis Sanctae Sedi ministerii tempore multa confecit itinera pastoralia et culturalia, necessitudines per ubique orbis colendi etiam cum non catholicis atque motus oecumenici innumeros conveniendi procuratores fruens facultate. Ineunte secundo totius mundi bello, Venerabilis Servus Dei de profugis et Iudaeis suscipiendis strenua sollicitudine molitus est, qui palam victimae persecutionis erant ab asseclis patratae regiminis nazistarum dominatum nationis suae illo tempore exagitantium, atque Officio in Civitate Vaticana pro militibus et civilibus captis vel dispersis quaerendis praefuit.

Die I mensis Novembris anno MCMLIV Archiepiscopus Mediolanensis electus, Ambrosianam Archidioecesim usque ad annum MCMLXIII rexit. Praecipuus hic Ecclesiae una et rerum novarum rationis usus indefessa navitate eum occupavit in angustiis populi « in nomine Domini », iuxta episcopalem suam sententiam, consulendo. Peculiari studio operariorum vacavit novorumque pauperum, quos oeconomicus provectus expromit, reiectorumque et suburbiorum necessitatibus. Centum viginti et tres novas ecclesias extruendas curavit atque magnas memorandasque in urbe Mediolanensi ad populum instituit missiones et officia pro miseriis societatis repugnandis tunc inaudita necnon instrumenta nova communicationis suscitavit, ut viventis fidei summae altius perquirendae eiusdemque virtutis evangelizationis cumulandae proposita assequeretur. Anno MCMLVIII ad dignitatem cardinalis evectus, Archidioecesi in Concilium comparandae summopere cavit.

Die XXI mensis Iunii anno MCMLXIII Successor Petri electus, Pauli VI sumpsit nomen, ad exemplaris instar suscepto Apostolo, quem inde a iuventute recensuerat. Animi mediocritate patientiaque et constantia, traditionem perseverans simulque colloquium cum mundo aetatis suae Ecclesiae suadens, Concilium a Praecessore suo et amico beato Ioanne XXIII initum confecit. Multas inter difficultates documenta Concilii exegit et instaurationes ecclesiales, imprimis liturgiae et Curiae, paupertate caritateque Ecclesiae magistris, provexit. Magisterium pro pace comparavit praecelsum, cuius Diem Mundialem instituit. Eodem spiritu, conventus oecumenicos fovit, qui verus agnitionis caritatisque aditus fuerunt, eodemque missionis fervore, quae fidem tradendam proveherent et christianae concordiae fratrum celebrarent cardines, apostolicorum itinerum inchoavit aetatem, omnia visitans Continentia.

Anno MCMLXIV primas suas Litteras encyclicas Ecclesiam suam scripsit, quibus methodum « colloquii salutis», uti nuncupabatur, in Ecclesiam cum mundo agentem infulsit, Ecclesiae angustiis firma fidei reddens traditione, qua fundamentum doctrinae evanidis aetatis suae evertentibus notionibus praestitit. Manifesta medii sociatrice gratia in omnibus emicuit, in consiliis ineundis prudens, in principiis affirmandis patiens, humanae fragilitati indulgens. Operarios saepius visitans, sicuti Tarenti die Nativitatis dominicae anno MCMLXVIII fecit, et magisterii sui virtute vigilem sociamque rerum socialium sollicitudinem Ecclesiae confirmavit. Familiae ipsiusque vitae pretium contra tunc grassans divortii abortusque praeconium strenue defendit. Contentionibus politicis ac socialibus aliquas apud nationes regimen procudentibus terroris refragatus est, cui mesta humanae misericordiae subsidia obiecit, quae universum commoverunt orbem. Verecunda humilique honestatus est indole et urbana, fidenti submissoque animo ac sollicitudine clementiaque mira. Vir spiritualitatis eximiae, quae ex Sacris Scripturis Patribusque Ecclesiae et mysticorum disciplina consistebat, fidem firmam spemque certam et caritatem pudicam ostendit, quam cotidiane interiore morum parcitate vixit. Oratio eius, quae Verbo Dei, liturgiae et cotidianae Sanctissimi Sacramenti adorationi radicitus innitebatur, Christum habebat principium, sicuti restituta Viae Crucis devotio ipsa in Amphiteathro Flavio testatur, et singulari erga Beatissimam Mariam Virginem exemplarique suffulciebatur pietate. Iuvenes iam inde a primordiis ministerii sui dilexit iisdemque et universis christifidelibus vias gaudiosas fidei et « civitatis amoris» significavit. Arce Gandulphi die VI mensis Augusti anno MCMLXXVIII pie in Domino quievit in festo Transfigurationis Domini, dum Orationem dominicam pronuntiabat, post supremum dilectae suae Ecclesiae, pro qua vitam reddiderat, imploratam unitatem, indefessam erga mundum et humanum genus suam profitens dilectionem.

Apud Vicariatum Urbis inter diem XI mensis Aprilis anno MCMXCIII ac diem XVIII mensis Martii anno MCMXCIX Inquisitio dioecesana celebrata est ac simul, inter annos MCMXCIV et MCMXCV, apud Curias Archiepiscopalem Mediolanensem et Episcopalem Brixiensem Inquisitiones Rogatoriales. Omnibus iure requisitis expletis, clarus Decessor Noster Benedictus XVI die XX mensis Decembris anno MCMXII decrevit eum virtutes theologales, cardinales iisque adnexas in modum heroum coluisse.

Beatificationis respectu dein subiecta est mira asserta sanatio, quam Medicorum Collegium Congregationis de Causis Sanctorum die XII mensis Decembris anno XXXIII inexplicabilem secundum hodiernam scientiam medicam fuisse affirmavit. Die XVII mensis Februarii anno MMXIV, Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum prospero cum exitu tantam sanationem Venerabilis Servi Dei intercessioni tribuit ac, die VI mensis Maii eodem anno, Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum de miraculo divinitus patrato constare confirmavit.

Nosmet Ipsi concessimus, ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miraculo die IX mensis Maii anno MMXIV promulgaret atque statuimus, proinde, ut ritus Beatificationis die XIX mensis Octobris anno MMXV in Foro ante Patriarchalem Basilicam Vaticanam perageretur.

Hodie igitur Nosmet in Foro ante Basilicam Papalem Sancti Petri immensa adstante multitudine gentium fere ex omni populo, lingua et natione, Beatificationis ritui perlibenter praesidentes, hanc formulam pronuntiamus, qua Venerabilem Servum Dei Paulum VI (in saeculo: Ioannem Baptistam Montini) in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratris Nostri Luciani Monari, Episcopi Brixiensis, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifìdelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus, ut Venerabilis Servus Dei Paulus VI, papa, Beati nomine in posterum appelletur eiusque festum die vicesima sexta mensis Septembris in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae autem his Litteris decrevimus, nunc et in posterum rata et firma esse volumus, contrariis quibuslibet rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die XIX mensis Octobris, anno Domini bismillesimo decimo quarto, Pontificatus Nostri secundo.

 

De mandato Summi Pontificis
Petrus card. Parolin
Secretarius Status


*AAS, vol. CIX (2017), n. 1, pp. 4-8.