zoomText
  • A
  • A
  • A
pdf
Generatio PDF in progressu.....
LA

FRANCISCUS PP.

LITTERAE APOSTOLICAE

VENERABILI DEI  SERVAE MARIAE ANTONIAE A SANCTO IOSEPH
BEATORUM HONORES DECERNUNTUR*

Ad perpetuam rei memoriam. — « Fiduciam habuimus in Deo nostro loqui ad vos evangelium Dei in multa sollicitudine » (1 Thess 2, 2).

Venerabilis Serva Dei Maria Antonia a Sancto Ioseph (in saeculo Maria Antonia Paz y Figueroa) vitam vixit studio apostolico Evangelii nuntiandi repletam et, utpote Fundatrix Domus Exercitationum spiritualium in urbe Bonaërensi, docile fuit instrumentum Providentiae necnon studiosa missionaria in servitio Evangelii.

Illa nata est anno MDCCXXX in Silípica, in Argentinae provincia Sancti Iacobi de Estero vulgo dicta, ubi cognoverat Societatem Iesu. Etenim sacerdotes Iesuitae habuerunt ibi quiddam Beaterium, vel domum ad quam iuvenes feminae poterant recedere orationis operumque paenitentiae causa atque apostulatui se dedere. Ingressa est istam domum cum quindecimum annum vitae agebat suae et, vestem « Beatae » induta, votum virginitatis emisit. Etiamsi anno MDCCLXVII oportuit Iesuitas ex Argentina discedere, illa tamen omnimodo suasa est pergere in apostolatu exercitationum spiritualium quae multum provexerunt vitam beatiorem hominum cuiuscumque ordinis socialis. Hoc nobile inceptum, ab eius confessario et Episcopo necnon magistratu urbis approbatum, ab anno MDCCLXVIII factum est opus Mariae Antoniae primarium; quo opere ista insignis mulier Argentina fungebatur tamquam indefessa missionaria et praecursor formationis religiosae laicorum et sacerdotum per exercitationes spirituales Sancti Ignatii de Loyola. Discalceata, simplici tunica super cilicium induta baculumque in forma crucis tenens, illa totam per Argentinam vagabatur ut omnem populum ad paenitentiam et conversionem adhortaretur. Modus eius Evangelii praeconandi fuit simplex et efficax. Cum ad locum desideratum advenerit, illa, facultatem moderandi exercitationes spirituales a superioribus ecclesiasticis adepta, aedes quaesivit idoneas in quibus participantes potuerunt commorari sine ullis curis quae ad animam non respiciebant. Ipsa colligebat pecuniam qua sustinuit fideles qui exercitationes spirituales faciebant, atque invitabat sacerdotes et religiosos sapientia et experientia probatos qui iisdem fidelibus praedicarent. Mense Novembri anni MDCCLXXIX advenit in urbem Bonaërensem, ubi hereditatem cepit veri Beaterii apud quod pergere potuit in opus suum. Divinae Providentiae confisa, cursus exercitationum instituit etiam in urbibus Uraquariae, scilicet Coloniae Sacramenti et in urbe Montisvidei. Anno vero MDCCXCIX in morbum incedit et die VII mensis Martii eiusdem anni, omni solatio religioso praedita, suam reddidit animam Deo. Spiritui humilitatis fidelis, illa decrevit se sepeliendam esse modo pauperis in coemeterio Pietatis urbis Bonaërensis. Archiepiscopo autem persuasum erat eam, ob sanctitatis famam, sollemniori funere meritam esse; inter quas exsequias interfuit magna populi frequentia, mirati vitam eius virtutibus et paenitentia repletam. Nam vita eius consecrata fuit imprimis apostolica, et superavit labores et difficultates per totam Domino relictionem, attentione directa semper ad maiorem Dei gloriam secundum spiritum Sancti Ignatii atque in perfecta oboedientia erga Pastores Ecclesiae. Nisa toto animo ad conversionem et reformationem consuetudinum, dedidit se indefesse bono aliorum. Ob simplicitatem eius spontaneam humilemque atque alacritatem necnon sapientiam, omnibus erat « contio vivens». Cum tam diu mente et ore oraret, austere viveret atque spiritum paenitentiae uniret cum venerando Infante Iesu, Eucharistia et Sancto Ignatio, demonstravit omnino heroicitatem fidei, spei et caritatis.

Vexationes et bellum libertatis et unitatis nationalis impediverunt ne Processus Informativus tempestive introduceretur; qui Processus habitus est anno MCMV. Cunctis ad legem spectantibus servatis Positione que parata, Consultores Theologi, in Congressu Peculiari die VI mensis Octobris anno MMIX habito, votum emiserunt positivum. Patres Cardinales et Episcopi in Sessione Ordinaria die X mensis Iunii anno MMX habita iudicaverunt virtutes a Maria Antonia a Sancto Ioseph exercitas heroicas fuisse. Quamobrem Praedecessor Noster Benedictus XVI Decretum de his rebus promulgari iussit a Congregatione de Causis Sanctorum die I mensis Iulii anno MMX. Praebita deinde est Congregationi de Causis Sanctorum, beatificationis causa, quaedam sanatio mira habita et intercessioni Venerabilis Servae Dei tributa. Coetus Medicorum Congregationis de Causis Sanctorum, die XXV mensis Iunii anno MMXV congregatus, hanc sanationem scientifice inexplicabilem iudicavit. Die X mensis Novembris eodem anno habitus est Congressus Peculiaris Consultorum Theologorum, qui iudicaverunt hanc sanationem a Deo patratam esse per intercessionem Venerabilis Servae Dei Mariae Antoniae a Sancto Ioseph. Die IX mensis Februarii anno MMXVI acta est Sessio Ordinaria Patrum Cardinalium et Episcoporum, qui hanc sanationem verum enuntiaverunt miraculum. Quapropter Nos Ipsi mandavimus ut Congregatio de Causis Sanctorum Decretum super miro promulgaret atque statuimus ut sollemnis beatificationis ritus die XXVII mensis Augusti anno MMXVI in urbe Sancti Iacobi de Estero in Argentina celebraretur.

Hodie igitur, in urbe Sancti Iacobi de Estero, de mandato Nostro Venerabilis Frater Noster Angelus S.R.E. Cardinalis Amato, Praefectus Congregationis de Causis Sanctorum, textum Litterarum Apostolicarum legit, quibus Nos Venerabilem Servam Dei Mariam Antoniam a Sancto Ioseph in Beatorum numerum adscribimus:

Nos, vota Fratrum Nostrorum Marii Aurelii S.R.E. Cardinalis Poli, Archiepiscopi Metropolitae Bonaërensis, et Vincentii Bokalic Iglic, C.M., Episcopi Sancti Iacobi de Estero, necnon plurimorum aliorum Fratrum in Episcopatu multorumque christifidelium explentes, de Congregationis de Causis Sanctorum consulto, auctoritate Nostra Apostolica facultatem facimus ut Venerabilis Serva Dei Maria Antonia a Sancto Ioseph (in saeculo Maria Antonia Paz y Figueroa), virgo, Fundatrix Domus Exercitationum spiritualium in urbe Bonaërensi, Providentiae facile instrumentum et assidua missionaria in Evangelii famulatu, Beatae nomine in posterum appelletur, eiusque festum die septima mensis Martii, qua in caelum orta est, in locis et modis iure statutis quotannis celebrari possit. In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.

Quae denique per has Litteras decrevimus et nunc et in posterum firma esse volumus, rebus quibuslibet contrariis non obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, sub anulo Piscatoris, die vicesimo septimo mensis Augusti, anno Domini bis millesimo sexto decimo, Pontificatus Nostri quarto.

De mandato Summi Pontificis Petrus card. Parolin Secretarius Status
 

 


*AAS., vol. CX (2018), n. 1, pp. 42-444.