Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
FERDINANDO S.R.E. CARDINALI FILONI
NOMINATO MISSO EXTRAORDINARIO
AD IV CONGRESSIONEM AMERICANAM MISSIONARIAM
ATQUE IX CONGRESSIONEM MISSIONARIAM AMERICAE LATINAE
QUAE MARACAIBI, IN VENETIOLA, PERFICIENTUR

 

Venerabili Fratri Nostro
Ferdinando S.R.E. Cardinali Filoni
Praefecto Congregationis pro Gentium Evangelizatione

Verba Concilii Oecumenici Vaticani II "Ecclesia peregrinans natura sua missionaria est" (Ad gentes divinitus, 2) dum meditamur, de evangelizatione cogitamus quam Ecclesia altiore usque modo explendam considerat. Etenim "cum haec missio continuet et per decursum historiae explicet missionem ipsius Christi, qui evangelizare pauperibus missus est, eadem via, instigante Spiritu Christi, Ecclesia procedere debet ac ipse Christus processit, via nempe paupertatis, oboedientiae, servitii" (ibidem, 5). Hanc viam Nos vario modo proclamare non cessamus et libentes etiam omnia Episcoporum in orbe incepta ad diffusionem Evangelii perficienda inspicimus eaqua precibus Nostris prosequimur.

Laeto igitur gratoque animo accepimus Maracaibi, in Venetiola, IV Congressionem Americanam Missionariam atque IX Congressionem Missionariam Americae Latinae proxime celebratum iri, quarum participes potissimum de discipulis missionariis Iesu Christi loquentur in mundo operantibus saeculari et multiplici in provincia cultus humani. Pastores et christifideles laici in illis Continentibus degentes spiritale iter quibusdam sub aspectibus perscrutari volunt atque quaedam offerre proposita quoad futuram navitatem Ecclesiae his in orbis regionibus.

Cum de magni momenti eventu agatur, Venerabilis Frater Ubaldus Raimundus Santana Sequera, F.M.I., Archiepiscopus Metropolita Maracaibensis, humanissime Nos rogavit ut quendam insignem Purpuratum designaremus qui Congressiones participaret atque verba spiritalis cohortationis Nomine Nostro pronuntiaret. Piae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui, munus Praefecti Congregationis pro Gentium Evangelizatione exercens, aptus omnino videris ad huiusmodi missionem fructuose explendam. Itaque hisce Litteris Missum Extraordinarium Nostrum Te nominamus ad memoratas Congressiones quae a die XXVI proximi mensis Novembris ad diem I mensis Decembris Maracaibi perficientur.

Nostras vices illic agens, sacris Pastoribus et per eos dilectis Americae fidelibus Nostram caritatem palam manifestabis, quos omnes ad diligentiorem usque Christi imitationem cohortaberis: oportet enim ut novis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi, Ecclesiae et Evangelii demonstrent atque, fidei virtute ardentes, regnum Christi ubique diffundant eique advenienti vias praeparent.

Nos autem Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus ferventer comitabimur. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam libentes Tibi impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus et singulis Congressionum participibus rite transmittes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XIV mensis Octobris, anno MMXIII, Pontificatus Nostri primo.

 

FRANCISCUS

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana