Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA
FERDINANDO S.R.E. CARDINALI FILONI

 

Venerabili Fratri Nostro
Ferdinando S.R.E. Cardinali Filoni
Congregationis pro Gentium Evangelizatione Praefecto

Quinta mox recoletur saecularis memoria ex quo tempore Funchalensis dioecesis provido Decessoris Nostri Leonis PP. X de consilio est condita, quae nonnullos post annos ad archidioecesis dignitatem est evecta quaeque postea maxima omnium facta est, cum attingeret etiam Brasiliensia loca. Complures insuper annumerantur Evangelii praecones, qui spiritali in homines studio incensi, Salvatoris iis praebuerunt saluberrima verba.

Admodum ideo aequum est et convenit ut eventus hic congruenter commemoretur et optimo iure extollatur. Celebratio enim haec copiam dat et facultatem non huius rei dumtaxat memoriam repetendi, verum ferventiorem religionis sensum concitandi, ad quem nostris temporibus commovit etiam Summus Pontifex sanctus Ioannes Paulus II, eandem ecclesialem familiam cum inviseret.

Divina igitur suffragante gratia, mensis Iunii diebus XIII-XVI, Materiae sollemnis fiet, quingentis exactis annis, recordatio illius primae constitutae dioecesis, frequenti adstantium, Apostolici Nuntii, Episcoporum, presbyterorum, religiosorum et laicorum corona.

Quocirca cum Venerabilis Frater Antonius Iosephus Cavaco Carrilho, Episcopus Funchalensis rogavisset, ut te, Venerabilis Frater Noster, ad illam celebrationem agendam mitteremus, huic postulationi subveniendum prorsus censuimus, quo ritus ille elatius et luculentius perageretur. Itaque permagna moti affectione te Missum Extraordinarium Nostrum renuntiamus et constituimus ad rem quam supra diximus gerendam.

Universis igitur participibus fidelibusque inibi cunctis voluntatem Nostram benignam ostendes, ac pariter cohortationem ad pristinam illam pietatem repetendam tenendamque, cunctis suam operam navantibus. Omnibus Nostro nomine auctoritateque Benedictionem Apostolicam impertias volumus, quae sit animorum renovationis signum et futuro de tempore supernarum gratiarum documentum, ab omnibus pro Nostro Petrino munere frugifere absolvendo simul preces petentes.

Ex Aedibus Vaticanis, die XXVIII mensis Maii, anno MMXIV, Pontificatus Nostri secundo.

 

FRANCISCUS PP.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana