Index   Back Top Print

[ LA ]

EPISTULA DATA
CLAUDIO S.R.E. CARDINALI HUMMES, O.F.M.

 

Venerabili Fratri Nostro
Claudio S.R.E. Cardinali Hummes, O.F.M.
Archiepiscopo Emerito Sancti Pauli in Brasilia
Praefecto Emerito Congregationis pro Clericis

Nostro quoque tempore obsequentes mandato Domini Iesu: “Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae; qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit” (Mc 16,15-16), novam evangelizationem universum per orbem terrarum dum fovere studemus, libenter recordamur praeteriti temporis eventus ad Evangelium nuntiandum pertinentes. In iis enim gratiam Dei contemplari possumus, qui copiosus in misericordia per saecula tot homines ad salutem in Christo consequendam vocavit.

Certiores ergo nuper facti de sollemni celebratione XVII Congressus Eucharistici Nationalis Brasiliae in urbe Belemensi, qua occasione memorantur etiam IV elapsa saecula ab urbe hac condita simulque ab inchoata regionis Amazoniae evangelizatione, Nos, summa cum animi consolatione, ibidem cum sacris pastoribus et christifidelibus coniuncti, Christo Iesu ante omnia debitas gratias agere cupimus atque iisdem animum addere Nostramque benevolentiam et spiritalem necessitudinem manifestare.

Quamobrem libenter accepimus postulatum Venerabilis Fratris Alberti Taveira Corrêa, Archiepiscopi Metropolitae Belemensis de Pará, qui humaniter poposcit ut Patrem Purpuratum illuc mitteremus ad Personam Nostram gerendam. Nos autem censemus hanc Legationem te optime esse exsecuturum, Venerabilis Fratris Noster, praestantissimum Pastorem ex Ordine Fratrum Minorum, Brasilianae Patriae totiusque Ecclesiae insignem Filium. Ideo Nostrum Missum Extraordinarium hisce Litteris te constituimus ad XVII Congressum Eucharisticum Nationalem Brasiliae in urbe Belemensi diebus XV-XXI mensis Augusti devote et congrue celebrandum.

Sacros Praesules, auctoritates civiles omnesque adstantes Nostro nomine comiter salutabis. In hac autem honorifica explenda missione sacris liturgicis ritibus praesidebis, sermone tuo Nostram ad mentem illustrabis praecipuorum eventuum momentum, caritatem pariter Nostram testaberis erga Amazoniae totiusque Brasiliae Pastores ac dilectas ecclesiales communitates. Fidem populi confirmans, de catechesi tradenda, oratione simul agenda et caritate cotidiana in vita exercenda recordans, magnum pondus extolles ecclesiae domesticae, id est familiae, ubi novae generationes christianorum et missionariorum nascuntur et educantur. Dum autem multi fideles, reconciliationis et Eucharistiae sacramentis receptis, Dominum Iesum in fractione panis agnoscentes (cfr Lc 24,31) pie adorabunt atque in processionibus Eum comitabuntur, cum fratribus in communione in unum mysticum Corpus Christi quod est Ecclesia coniuncti, Nos, in spiritu praesentes et magnopere laetantes, ad caritatem erga indigentiores enixe eos hortari cupimus: «ex mutuo etenim amore ac potissimum ex ipsa sollicitudine nostra erga egentes nos tamquam veri Christi discipuli agnoscemur» (S. Ioannes Paulus II, Mane nobiscum Domine, 28).

Cum ergo grato animo maturos fructus fidei apostolatusque Evangelii praeconum, comitante profecto divina gratia, mirantes contemplemur, Spiritum Sanctum supplices invocamus ut similiter nostra aetate plurimos sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos ad evangelizationis operam ibi ferventer prosequendam compellere dignetur, intercedentibus Beatissima Virgine Maria “de Nazaré” omnibusque Sanctis, potissimum iis qui in Brasilia fidem in Christum vita et operibus nuntiaverunt. Denique Benedictionem Nostram Apostolicam imo ex corde tibi impertimus, quam cum omnibus adstantibus et per media communicationis coniunctis copiose participabis.

Ex Aedibus Vaticanis, die XV mensis Iulii, in die festo sancti Bonaventurae, anno MMXVI, Iubilaeo Misericordiae, Pontificatus Nostri quarto.

 

FRANCISCUS 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana