Index   Back Top Print

[ LA ]

FRANCISCUS

EPISTULA DATA

MARCELLO S.R.E. CARDINALI SEMERARO

Venerabili Fratri Nostro
MARCELLO S.R.E. Cardinali SEMERARO
Praefecto Dicasterii de Causis Sanctorum 

Spiritu intellegentiae ab Altissimo repletus, sanctus Thomas de Aquino, presbyter et Ecclesiae Doctor, sine fictione didicit et sine invidia aliis sapientiam eximiam orationibus et scriptis communicavit. Ordinis Fratrum Praedicatorum decus, scientia numquam inflatus, caritate vero aedificatum semper se praebuit. Mirabili eruditione repleta multa scripsit opera innumerosque docuit, de disciplinis philosophicis et theologicis optime meritus. Recto ingenio ac perspicuitate fulsit atque dum divina mysteria ratione reverenter indagabat ipsa ferventi fide contemplabatur.

Nos ergo magno cum animi delectamento spiritalique laetitia variis inceptis Ecclesiae istius perillustris Doctoris sanctitatis zelum ac sacrae doctrinae studium debite honorare tres dioeceses concorditer accingentes accepimus, quoniam hoc in triennio, annis videlicet MMXXIII-MMXXV, divi Thomae insignia anniversaria occurrunt.

Cum interea memorati Sancti proximo mense Iulio adscriptionis in sanctorum numero septingentesimum anniversarium incidit, Venerabiles Fratres Gerardus Antonazzo, Episcopus Soranus-Cassinensis-Aquinatensis-Pontiscurvi, Ambrosius Spreafico, Episcopus Frusinatensis-Verulanus-Ferentinus, ac Marianus Crociata, Episcopus Latinensis-Terracinensis-Setinus-Privernensis, una voce humanissime rogaverunt ut Nos quendam eximium Purpuratum designaremus qui celebrationi in honorem sancti Thomae Nostro nomine praeesset atque verba spiritalis cohortationis pronuntiaret. Piae huic postulationi adnuere volentes, ad Te, Venerabilis Frater Noster, decurrimus qui munus Praefecti Dicasterii de Causis Sanctorum diligenter exerces. Te igitur hisce Litteris MISSUM EXTRAORDINARIUM Nostrum nominamus ad celebrationem de qua supra diximus, quaeque die XVIII advenientis mensis Iulii in abbatia Fossae Novae sollemni ritu agetur, in loco videlicet in quo Sanctus pie in Domino obdormivit. De eminenti hoc Ecclesiae viro loquens eiusque ingenti sapientia spiritali ac humana, omnes huius eventus participes adhortaberis ut precibus, meditatione necnon pastoralium necessitatum consideratione renovatis viribus novoque studio peculiarem dilectionem Christi eiusque Evangelii demonstrent atque fidei zelo in vita cotidiana ferveant.

Cunctos fideles ibi congregatos, sacros Praesules, sacerdotes, religiosos viros mulieresque et christifideles laicos, Nostro salutabis nomine Nostramque iis ostendens benevolentiam.

Nosmet Ipsi Te, Venerabilis Frater Noster, in tua missione implenda precibus comitabimur, sancto Thoma de Aquino intercedente, Tibique Benedictionem libentes iam nunc impertimur, signum Nostrae erga Te benevolentiae et caelestium donorum pignus, quam omnibus celebrationis participibus rite transmittas volumus.

Datum Romae, Laterani, die XXX mensis Iunii, anno MMXXIII, Pontificatus Nostri undecimo.

 

FRANCISCUS



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana