Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BATTERIENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS AB EPARCHIA TIRUVALLENSI DETRACTIS
NOVA CONDITUR EPARCHIA NOMINE BATTERIENSIS, IN INDIA

 

Constat Paulum VI, Decessorem Nostrum bo.me., precibus auditis quas ei adhibuerat Sacra Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, haud ita pridem statuisse ut, quibusdam ab Eparchia Tiruvallensi detractis locis nominatim descriptis, nova iisdem Eparchia erigeretur proprio ac distincto nomine nuncupanda ; neque Nos latet eamdem rem etiam a postremo Decessore Nostro Ioanne Paulo I confirmatam esse. Hanc ob causam, decretum considerantes profuturum ad pastorales curas Christifidelium in illis regionibus degentium, non dubitavimus quin id Nosmet ipsi ratum omnino haberemus. Per has igitur Litteras Nostras haec, quae sequuntur, statuta decretaque habeantur. Confirmamus et iubemus ut civilibus regionibus, vulgo «Malapuram » et « Kozhikode » et « Cannanore » et « Nilgiris » et « Mysore » et « Coorg » et « Mandya » et « Hassan » et « South Canara » et « Chikmagalur » et « Shimoga » appellatis, dehinc ab Eparchia Tiruvallensi seiunctis, condatur nova Eparchia Batteriensis nuncupanda, cuius sedes erit in ipsa urbe Battery, ubi et cathedralis sacra aedes constituetur. Nova ista Eparchia suum sibi habebit Seminarium minus, quod optandum est ut quam primum ibi excitetur. Eadem praeterea, ut Ecclesia suffraganea, Sedi metropolitanae Trivandrensi posthac obnoxia erit. Has Nos Litteras Apostolicas nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Octobris anno Domini millesimo nongentesimo septuagesimo octavo, Pontificatus Nostri primo.

IOANNES Card. VILLOT
Secretarius Status


PETRUS PAULUS Card. PHILIPPE
S. Congr. pro
Ecclesiis Orientalibus Praefectus

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*AAS, vol. LXXI (1979), n. 1, pp. 5-6.



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana