Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BARENSIS*

NOVA PROVINCIAE ECCLESIASTICAE BARENSIS RECOGNITIO

 

Qui Beatissimo Petro in Ecclesiae regimen Dei consilio successimus, non modo in id vires Nostras intendimus omnes, ut doctrina sancta populos pascamus (ait enim Dominus sic ut principi Apostolo illi, ita et Nobis : « Pasce agnos meos . . . pasce oves meas » Io. 21, 15-17) sed etiam ut per aptam finium Ecclesiarum dispositionem Venerabilium Fratrum Episcoporum commodis, fidelium utilitatibus provideamus, quibus in omnibus prodesse annitimur. Qua re, cum Venerabiles Fratres Nostri pastoralis regionis Apuliae Antistites, normis Decreti sacrosancti Concilii Vaticani II « Christus Dominus », n. 40, obsequentes, deque fidelium suorum bono solliciti, ab hac Apostolica Sede postulaverint ut ecclesiasticae Provinciae Barensis fines opportune recognoscerentur, Nos id rati posse in eius Ecclesiae cedere bonum, ea quae sequuntur decernimus. Circumscriptiones ecclesiasticas, quae finibus civilis provinciae Barensis continentur, hactenus Apostolicae Sedi recto subiectas, Provinciae ecclesiasticae Barensi aggregamus, cuius archiepiscopo Metropolitae ad iuris normam subicientur; Provinciam vero Tranensem exstinguimus. Qua re metropolitana Ecclesia Barensis his coalescet suffraganeis Ecclesiis : Conversanensi, Rubensi et Bituntina, Tranensi et Barolensi, neque quidquam immutetur de earundem archiepiscopali dignitate, Vigiliensi et Andriensi, hucusque Tranensi Sedi suffraganeis, Gravinensi, Melphictensi, Iuvenacensi, Terlitiensi, Monopolitana ; et Praelaturis Altamurensi et Aquavivensi, modo Sanctae Sedi immediate subiectis. Haec vero Venerabilis Frater Marianus Magrassi, Archiepiscopus Barensis, ad exitum deducet, factis nempe ad id facultatibus necessariis, quas alii legare poterit, si visum, modo viro in ecclesiastica dignitate constituto. Re vero acta, documenta exarentur, atque ad Sacram Congregationem pro Episcopis cito mittantur. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo mensis Octobris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri tertio.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 SEBASTIANUS Card. BAGGIO
S. Congr. pro Episc. Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. s.n.


*A.A.S., vol. LXXII (1980), n. 9, pp. 1232-1233

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana