Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SOROTIENSIS*

QUIBUSDAM TERRITORIIS AB ECCLESIA TOROROËNSI IN UGANDA
DETRACTIS, NOVA CONDITUR DIOECESIS SOROTIENSIS NOMINE

 

Ad spiritualem provehendam salutem Christifidelium intra fines dioecesis Tororoënsis in Uganda degentium necnon ad eorum aptius consulendum regimini ab hac Apostolica Sede est antea postulatum ut nonnulla territoria a dioecesi, quam diximus, seiuncta novam constituerent Ecclesiam. Nos igitur re mature perpensa, auditis eorum, quorum interest, votis, de sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium qui Sacrae Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi sunt, Nostra summa potestate sequentia decernimus. A dioecesi Tororoënsi territoria districtuum civilium, qui vulgo Soroti et Kumi nuncupantur, separamus hisque novam condimus dioecesim Sorotiensem appellandam quam, metropolitanae Sedi Kampalaënsi subiectam atque Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de PropagandaFide iurisdictioni obnoxiam, constituimus. Insuper sedem Episcopi huinsce novae dioecesis in civitate vulgo Soroti ponimus eiusque vero magisterii cathedram in templo ibidem exstante, Deo dicato in honorem beatae Mariae Virginis sub titulo Immaculatae Conceptionis, quod igitur ad cathedralis Ecclesiae dignitatem evehimus, cum debitis iuribus. Cetera omnia ad ius Canonicum perficiantur ad amussim. Ea autem quae praescripsimus ad effectum adducat Venerabilis Frater Henricus Lemaître, Archiepiscopus titulo Tungrensis et in Uganda Apostolicus Pro-Nuntius, vel ab eo delegatus vir in sacra dignitate constitutus. Re vero peracta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide cito mittantur, rite subscripta atque sigillo impressa. Has denique Litteras sive nunc sive in posterum ratas esse volumus, contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undetricesimo mensis Novembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo, Pontificatus Nostri tertio.

CAROLUS Card. CONFALONIERI
       S. Collegii Decanus

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Liborius Scaccia, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIII (1981), n. 3, pp. 221-222

 

© Copyright 1980- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana