Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

DIPHUËNSIS*

IN INDIA NOVA CONDITUR DIOECESIS NOMINE DIPHUËNSIS

 

Ut per aptam Christiani Nominis propagationem « populi Dei saluti quam perfectissime fieri potest ministretur» (CD, 22); Apostolica Sedes, maxima quidem Missionum fautrix, non solum Evangelii praeconium suadet in universum, sed etiam consilia atque incepta sapienter fovere consuevit, quibus reapse evangelizationis opus ubivis adiuvetur. Hac de causa Apostolicae huic Sedi propositum est ut, quadam regione ab archidioecesi Shillongensi-Gauhatina aliaque a dioecesi Silcharina detracta, nova ibi Ecclesia conderetur. Ipsi igitur, pro certo habentes id in illis locis exoptatae evangelizationi magno auxilio esse posse, probato consilio Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide negotiis praepositorum, vi et auctoritate Nostra Apostolica haec, quae sequuntur, statuimus atque iubemus. Cum constet eiusmodi optatum omnium illic esse commune, Nos, consensum supplentes quorum interest, ab archidioecesi, quam diximus, Shillongensi-Gauhatina civilem regionem vulgo « Karbi Anglong » nuncupatam distrahimus atque a memorata dioecesi Silcharina regionem vulgo « North Cachar Hills », iisque novam dioecesim nomine Diphuënsem condimus eamque archidioecesi Shillongensi-Gauhatinae suffraganeam subicimus. Simul statuimus ut Diphuënsis Episcopi cathedra in templo principi collocetur, quod in ipsa urbe vulgo « Diphu » exstat, quod proinde ad dignitatem cathedralis templi evehimus. Ad statutum autem ius ipsa in Ecclesia hodie condita constituatur tum Consilium Presbyterale tum Collegium Consultorum ibidem rite electorum. Omnia, quae hic statuimus, exequatur venerabilis Frater Augustinus Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus atque in India Pro-Nuntius Apostolicus, aut vir in ecclesiastica dignitate constitutus ad id ab eo delegatus, necessariis factis facultatibus. Re vero acta, certa et vera singulorum documentorum exempla cito ad Sacram Congregationem pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide transmittantur. Has denique Apostolicas Litteras nunc et in posterum ratas esse volumus, contrariis quibuslibet haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die quinto mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo tertio, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 AGNELLUS Card. ROSSI
S. Congr. pro Gentium Evang. Praefectus

 

Eugenius Sevi, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 3, pp. 257-258

 

© Copyright 1983- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana