Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

GORAKHPURENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS A DIOECESI
VARANASIENSI, IN INDIA, NOVA EPARCHIA RITUS
SYRO-MALABARENSIS CONDITUR, NOMINE GORAKHPURENSIS

 

Ex quo divinum consilium fuit ut universae Christi Ecclesiae praeficeremur, is unus articulus regnat in corde : quomodo Eius sancta religio cuius custodes atque praecones hic in terris constituti sumus, latius propagetur, ac quasi in animis populorum inolescat. Resonant enim in Nobis usquequaque verba illa Salvatoris :« Euntes in mundum universum praedicate . . . qui crediderit . . . salvus erit ; qui vero non crediderit condemnabitur »(cf. Mc 16, 15) : est ergo in Ecclesiae praedicatione posita salus animorum. Cum ergo Venerabilis Frater Noster Ladislaus S. R. E. Cardinalis Rubin, Sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus Praefectus, audita sane Sacra Congregatione pro Gentium Evangelizatione atque Conferentia Episcoporum Indica, id proposuerit ut, divisa dioecesi Varanasiensi, iam nova conderetur ; Nos re bene reputata, idque rati fore ut per hoc « Sermo Dei currat et clarificetur » (2 Tim 3, 1), admotae sententiae accedentes, haec statuimus. Ab Ecclesia Varanasiensi Districtus, quos dicunt, Gorakhpur, Basti ac Deoria distrahimus, eosque in novae Eparchiae formam redigimus, Ritus Syro-Malabarensis, quem sacerdotibus e Congregatione Sanctae Teresiae seu « Little Flower » regendam atque gubernandam concredimus, quorum laudabili opere atque labore laeti fructus capti sunt. Nova Eparchia Gorakhpurensis cognominabitur, inque urbe Gorakhpur Eparchus residebit cathedramque collocabit, in construendo templo, quod scilicet cathedrale erit cum iuribus atque privilegiis iustis. Ad cetera vero quod pertinet : mensam, videlicet, Seminarium, cleri atque populi iura, similia, Ius Canonicum Orientale ad amussim servetur. Has autem Litteras Venerabilis Frater Augustinus Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus et in India Apostolicus Pro-Nuntius, ad exitum deducat, vel quem ipse legaverit, factis ad id necessariis facultatibus. Re vero acta, sincera exempla ad Sacram Congregationem pro Ecclesiis Orientalibus mittantur, rite subscripta atque sigillo munita. Contrariis nihil obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undevicesimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro
Eccl. Orient. Praef
.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
 Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 11, pp. 945-946

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana