Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PAMPILONENSIS - TUDELENSIS*

DIOECESIS TUDELENSIS AEQUE PRINCIPALITER
CUM ECCLESIA PAMPILONENSI CONIUNGITUR

 

Supremam exercentes potestatem, quae in universam Christi Ecclesiam desuper Nobis est tradita, quantum fieri potest curamus, ne ullum magni momenti consilium unquam repudietur, uti v. g. de aliqua alicubi Ecclesia particulari cum alia coniungenda, unde certa Populo Dei quaedam utilitas oriri posse videatur. Hac de causa, quod spectat ad Ecclesiarum Pampilonensis et Tudelensis coniunctionem legitime statuendam, cum iam constet id in votis Consilii pro publicis Ecclesiae negotiis fuisse necnon eorum suppletum esse consensum quorum interest aut interesse censetur, nunc Nos de iudicio momorati Consilii deque sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium Sacrae Congregationis pro Episcopis negotiis praepositorum, quae rata habemus, ex plenitudine potestatis Nostrae Apostolicae ea, quae sequuntur, confirmantes statuimus. Dioecesim Tudelensem cum archidioecesi Pampilonensi aeque principaliter coniungimus legeque sancimus ut unus dehinc Archiepiscopus Metropolita sit Pampilonensis idemque Episcopus Tudelensis, qui primus proinde sit venerabilis Frater Iosephus Maria Cirarda Lachiondo, quem per has Litteras utrique Ecclesiae praeficimus. Quae cum ita sint, ita praeterea efficitur ut idem sacrorum Antistes permixte reverendis unius Ecclesiae presbyteris officia alterius iure imponere possit, necnon ut Sede vacante unus ibi Administrator dioecesanus sit a Collegio consultorum eligendus. Venerabilem autem Fratrem Antonium Innocenti, Archiepiscopum titulo Aeclanensem, eundemque in Hispania Nuntium Apostolicum, designamus, qui, quod iubentes hic decrevimus, id curet exsequendum, debitis quidem factis facultatibus, una cum libertate idem officium delegandi ad alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, addito onere operae dandae ut vera actae exsecutionis litterarum exempla Sacrae Congregationi pro Episcopis cito mittantur. Quod reliquum est, volumus Apostolicas has Litteras Nostras nunc et in posterum tempus ratas esse, contrariis quibusvis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die undecimo mensis Augusti, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
S. Congr. pro
Episcopis Praefectus

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
 Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXVI (1984), n. 12, pp. 1043-1044

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana