Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

SANCTISSIMI SALVATORIS MARIANOPOLITANAE*

EXARCHATUS APOSTOLICUS PRO FIDELIBUS GRAECIS MELKITIS
CATHOLICIS IN CANADA COMMORANTIBUS AD GRADUM ET DIGNITATEM
 EPARCHIAE SEDI APOSTOLICAE IMMEDIATE UBIECTAE PROVEHITUR,
TITULO SANCTISSIMI SALVATORIS MARIANOPOLITANAE APPELLANDAE

 

Beati Petri Successores nullum relinquere solemus intentatum consilium quo populi Dei portionibus ad pleniorem maturitatem prosperitatemque contendentibus valide subveniatur ac provide consulatur. Cum ergo Exarchatus Apostolicus pro fidelibus Graecis Melkitis catholicis in Canada commorantibus haud parva susceperit incrementa iamque in condicionibus versetur ut ad eparchiae gradum extollatur, duximus diutius non esse differendam eiusdem Exarchatus elevationem in eparchiam. Quam ob rem, suffragante Pro-Nuntio Apostolico una cum Conferentia Episcopali eiusdem Nationis, annuentes precibus Patriarchae Graecorum Melkitarum Catholicorum atque audita sententia Venerabilium Fratrum Nostrorum negotiis sacrae Congregationis pro Ecclesiis Orientalibus praepositorum, Nos, suprema Nostra usi potestate, Exarchatum Apostolicum pro fidelibus Graecis Melkitis catholicis in Canada commorantibus ad gradum dignitatemque eparchiae Sedi Apostolicae immediate subiectae provehimus, titulo Sanctissimi Salvatoris Marianopolitanae appellandae, additis iuribus obligationibusque novae iuridicae condicioni adnexis. Ad alia quod attinet : nempe eparchiae administrationem, cleri et populi singula iura atque onera sicque porro, ius Orientale perquam diligenter observetur, eis praesertim consideratis quae edicuntur Litteris Apostolicis « Cleri sanctitati » die secundo mensis Iunii anno MCMLVII datis et quidem canonibus a 392 ad 526. Contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die primo mensis Septembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quarto, Pontificatus Nostri sexto.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 LADISLAUS Card. RUBIN
S. Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Hyginus Quadraroli, Protonot. Apost. s. n.


*A.A.S., vol. LXXVII (1985), n. 2, pp. 105-106

 

© Copyright 1984- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana