Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TARMENSIS*

PRAELATURA TARMENSIS EVEHITUR AD DIGNITATEM DIOECESIS

 

Cum satis superque constet Apostolicam Sedem id fovere consuevisse, quod et particularibus Ecclesiis utilitati esse videatur, nunc putamus Praelaturae Tarmensis opportunam specialemque rationem ducendam iam esse. Cum enim Apostolicis Litteris « Ecclesiae navem . . . » die XV mensis Maii condita sit anno MCMLIX, nonnulla ibi recentioribus annis conspiciuntur signa, quae certum eius incrementum testantur, non solum ob frequentiores fideles sed ob varia etiam opera tum religioni tum Civitati utilia. Quae cum ita sint, Conferentia Episcopalis Peruviana petiit a Sancta hac Sede ut Praelatura, quam diximus, ad dignitatem dioecesis eveheretur, eidem rei assentiente Venerabili Fratre Mario Tagliaferri, Archiepiscopo titulo Formiano, nuper in Peruviana Republica Nuntio Apostolico. Propterea, admissis precibus Nobis adhibitis eorumque suppleto consenso quorum interest vel interesse coniectare licet, ex summa potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute memoratam Praelaturam evehimus ad gradum dioecesis haud mutato tamen nomine seu Tarmensis appellandae iisdemque finibus definitae quibus eadem Praelatura ad hunc usque diem continebatur. Simul statuimus ut novae dioecesis sedes in urbe collocetur, cui nomen est « Tarma»; cuius templum Deo in honorem S. Annae matris Beatae Mariae Virginis dicatum evehimus ad dignitatem Ecclesiae Cathedralis, dum ei et insignia et privilegia tribuimus singulorum id genus templorum propria, Tarmensi pro tempore Episcopo iuribus factis officiisque impositis, quae ad reliquos pertinent Episcopos dioecesanos. Tarmensem autem dioecesim suffraganeam constituimus Ecclesiae Huancayensi, cuius proinde Archiepiscopi Metropolitae iuri Episcopum Tarmensem subicimus, hortantes etiam ut et Collegium Consultorum aut renovetur aut primum instituatur, qui novo Episcopo dioecesano praesenti sit adiumento. Quod congruentia respicit alimenta episcopalis mensae Tarmensis, et constare debent in Curiae emolumentis fideliumque in stipibus necnon in bonis temporalibus, quae utcumque ad ipsam Mensam Praelaticiam novae dioecesi cognominem pertinebant. Quae vero sacri canones statuerunt de dioecesis regimine, de bonorum ecclesiasticorum gestione, de Administratore dioecesano Sede vacante eligendo deque aliis id genus curandis, ea adamussim ibi serventur. In iisque praeterea, quae spectant tum Seminarii dioecesani aedificationem tum sacrorum alumnorum institutionem aut formationem, praescripta iuris communis rette retineantur, ratione etiam habita normarum a Congregatione pro Institutione Catholica editarum. Item consulatur ut selecti sacrorum alumni philosophicis aut theologicis disciplinis instruendi, ipsique sacerdotes quibus altiora fuerint studia complenda, ad Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum mittantur in Urbe situm. Deinde clerus saecularis, antehac Praelaturae adscriptus, posthac dioecesi Tarmensi addictus censeatur, cuius dioecesanus Episcopus erit Venerabilis Frater Laurentius Unfried, hactenus ibidem Episcopus Praelatus. Ad effectum autem ea, quae hic statuimus, ab ecclesiastico viro adducantur, qui negotia Apostolicae Sedis in Republica Peruviana hoc tempore curat, quem Ipsi proinde debitis instruimus facultatibus, una cum libertate id delegandi ad alium virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio addito cavendi ut certum verumque actae exsecutionis litterarum exemplum Congregationi pro Episcopis mittatur. Apostolicas denique has Litteras, ut none, sic et posthac ratas esse volumus, suamque exercere vim, contrariis rebus minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die vicesimo primo mensis Decembris, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo quinto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 5, pp. 405-407

 

© Copyright 1985- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana