Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

THAMARASSERRENSIS*

QUIBUSDAM LOCIS AB EPARCHIA TELLICHERRIENSI SEIUNCTIS
NOVA CONDITUR EPARCHIA NOMINE THAMARASSERRENSIS

 

Constat non modo Eparchiam Tellicherriensem late patere sed eius etiam fidelium numerum miro incremento nunc auctum iam esse necnon vel magis magisque augeri, quibus omnibus apte prospiciatur oportet. Audiendae igitur omnino videntur preces, quas Congregatio pro Ecclesiis Orientalibus, instante venerabili Episcopo Tellicherriensi eidemque rei favente venerabili Fratre Augustino Cacciavillan, Archiepiscopo titulo Amiternino atque Apostolico in India Pro-Nuntio, Nobis ipsa hodie ad hoc adhibuit, ut, certis quibusdam a memorata Eparchia plagis separatis, iisdem ibi nova constituatur Eparchia. Quapropter Ipsi, qui de universa Ecclesia assiduam pastoris curam agimus, vi et potestate Nostra Apostolica harumque Litterarum virtute ab Eparchia Tellicherriensi, quam diximus, regiones Calicutensem ac Malappuramensem distrahimus novamque ex iisdem Eparchiam condimus nomine Thamarasserrensem, ab urbe videlicet « Thamarasserry » nominandam, ubi et Sedes eparchialis et Ecclesia Cathedralis erit. Eadem autem Eparchia nunc constituta ipsi metropolitanae Ernakulamensi Ecclesiae suffraganea erit. Quod reliquum est, hac ipsa die aliarumque tamen Litterarum Nostrarum vi Episcopus etiam eligetur, qui primus novae praesit Eparchiae eamque regat rite. Quibus ita hic statutis, Apostolicas has Litteras nunc et in posterum tempus ratas esse volumus, quibuslibet rebus contrariis haud obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die duodetricesimo mensis Aprilis, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 D. SIMON Card. LOURDUSAMY
Congr. pro Eccl. Orient. Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 9, p. 908

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana