Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

PORTUS IGUASSUENSIS*

DETRACTIS NONNULLIS TERRITORIIS, SEU «DEPARTAMENTOS»
E DIOCESI POSADENSI, IN ARGENTINA, NOVA DIOECEIS
CONDITUR «PORTUS IGUASSUENSIS» COGNOMINANDA

 

Abeunt alterna vice anni et saecula; interim autem Ecclesia Christi verbis nixa : « Euntes ergo in mundum universum, praedicate Evangelium omni creaturae . . . (Mc 16, 15), creditum opus sine intermissione conficit in animorum salutem : qui enim crediderit et baptizatus fuerit, is salvus erit (cf. ib.). Quae est etiam causa cur Nos, Petri locum obtinentes, ea omnia agamus, quibus, quantum in Nobis est, sancta Christi religio « currat et clarificetur » (II Thess. 3, 1). Cum ergo Venerabilis Frater Georgius Kemerer, Episcopus Posadensis in finibus Argentinae, audita Conferentia Episcoporum eiusdem Nationis, ab hac apostolica Sede petierit, ut, diviso suae dicionis territorio, nova constitueretur dioecesis : id enim plurimum ad regionem vulgo « Misiones » evangelizandam conferre posse ; Nos, post auditam sententiam Venerabilis Fratris Ubaldi Calabresi, Archiepiscopi tituli Fundani eiusdemque Apostolici Nuntii in Argentina, remque qua oporteret consideratione reputatam, haec statuimus. A dioecesi Posadensi territoria civilium regionum seu Departamentos separamus, quorum sunt nomina : Eldorado, General Manuel Belgrado, Iguazú, Montecarlo, San Pedro et Guaraní, exceptis tamen territoriis municipii cui nomen San Vicente, et portione territorii municipii El Soberbio, ad occidentem fluminis eiusdem nominis sita, quae dioecesi Posadensi adnexa manent, quamvis intra fines regionis seu Departamento vulgo Guaraní pateant. Ex his autem omnibus terris novam dioecesim constituimus, Portus Iguassuensis appellandam, cuius Sedes episcopalis in urbe vulgo Puerto Iguazú ponetur, templum vero cathedrale illud erit quod est B. M. V. de Carmelo dicatum, facti nempe iuribus atque privilegiis talium templorum propriis. Eam praeterea subicimus tamquam suffraganeam Sedi metropolitanae Corrientensi, cuius sacro Praesuli erit Episcopus Portus Iguassuensis obnoxius. Episcopus modo constitutae dioecesis Collegium Consultorum condat in auxilium sibi in commodumque animorum ; congruae autem ac dignae Episcopi sustentationi provideatur Curiae emolumentis, fidelium collationibus, et bonorum portione quae dioecesi Posadensi erant, iuxta can. 122 C.I.C. Ad Seminarium quod attinet, atque sacrorum alumnorum formationem, serventur praescripta iuris communis, prae oculis habitis normis atque regulis sacrae Congregationis pro institutione catholica. Suo vero tempore alumni qui fuerint optimi Romam mittantur studiis philosophicis atque theologicis erudiendi ; item sacerdotes qui studia sua compiere debeant; hi omnes Pontificio Collegio Pio Latino Americano excipiantur. Regimen novae dioecesis, electio Administratoris dioecesani, sede vacante, fidelium iura et onera, hisque similia, Iure Canonico temperentur adamussim. Simulatque praeterea dioecesis Portus Iguassuensis constituta fuerit, eo sacerdotes illi Sedi censeantur adscripti, ubi officium ecclesiasticum habeant ; ceteri vero sacerdotes Seminariisque tirones, ei in cuius territorio legitimum habeant domicilium. Ultimum, documenta et acta ad novam circumscriptionem spectent, ad Curiam eius mittantur, ibique religiose serventur, in archivo rerum religiosarum. Ceterum, Venerabilem Fratrem Ubaldum Calabresi, cuius mentionem fecimus, ad haec omnia ad exitum deducenda legamus vel quem ipse delegerit, factis nempe iustis facultatibus rei gerendae. Re vero acta documenta exaranda curabit, quorum sincera exempla ad Congregationem pro Episcopis cito mittet.

Datum Romae, apud S. Petrum, die sexto decimo mensis Iunii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo sexto, Pontificatus Nostri octavo.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINIIS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Marcellus Rossetti, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXVIII (1986), n. 10, pp. 961-963

 

© Copyright 1986- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana