Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

ZACATECOLUCANAE*

DISTRACTIS QUIBUSDAM TERRITORIIS A DIOECESI SANCTI VINCENTII,
IN SALVATORIA NOVA DIOECESIS ZACATECOLUCANA CONDITUR

 

Circumspicientes Nos animo auctas nuperius mirum in modum simul multitudines christifidelium Catholicorum in continenti Americae terra simul igitur cotidiani apostolatus necessitates, festinamus sane ea finire consilia quibus idem pastorale episcoporum ac sacerdotum opus aliquid adiuvetur prospiciaturque efficaciter venturae eorundem gregum prosperitati. Quae inter opportuna consilia merito numeratur latiorum dicionis alicuius finium partitio indeque circumscriptionis novae constitutio. Ad Nos porro adlatum est talem omnino contingere rerum statum dilectam apud ecclesiam Sancti Vincentii ubi incrementum populi fidelis ecclesialis officii augmentum secum intulerit. Ea de causa confirmantes libenter Nos sententiam Venerabilis Fratris Iosephi Ansgarii Barahona Castillo, Episcopi ipsius Sancti Vincentii, necnon Venerabilis Fratris Francisci de Nittis Archiepiscopi titulo Tunetensis ac dicione in Salvatoriana Apostolici Nuntii et pariter adsentientes iudiciis Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, quorum moderari est negotia Congregationis pro Episcopis, singula quae sequuntur haec statuimus riteque effici iubemus, persuasum cum habeamus maiori hominum ibidem spiritali bono iri consultum. De plenitudine Apostolicae potestatis ipsa a dioecesi Sancti Vincentii segregamus civilem provinciam, « departamento » vulgari sermone nuncupatam, La Paz, ita nihilominus ut fines vicorum quibus nomina Jerusalén ac Mercedes La Ceiba persistant permaneantque Sancti Vincentii dicionis partes. His ex detractis novam creamus ex integro dioecesim posterum in tempus Zacatecolucanam vocitandam, cui praeterea territorium adglutinamus paroeciae vulgo Tecoluca in finibus civilis provinciae San Vicente. Sic itaque excitatae legitime dicionis ac dioecesis sedem in urbe Zacatecoluca nominata collocamus aedemque sacram Deo ad honorem Beatissimae Mariae Virginis populari titulo « Virgen de los pobres » cognominatae ad gradum provehimus dignitatemque Cathedralis Ecclesiae cui dein universa addimus insignia privilegia quibus reliqua per terras cathedralia templa exornantur. Zacatecolucano pro tempore Antistiti Ordinario loci officia iniungimus tribuimusque iura quae ceteris Episcopis conveniunt residentialibus ex sacrorum canonum normis. Novam insuper hanc dioecesim suffraganeam efficimus Ecclesiae metropolitanae Sancti Salvatoris in America eiusque Episcopum subdimus aequabiliter metropolitico Archiepiscopi Sancti Salvatoris in America iuri. Quo vero praesto novo sit certius pastori auxilium in dioecesi regenda Collegium volumus Consultorum ad normam iuris communis primo quoque tempore constitui. Consentaneae autem sustentationi Praesulis huius communitatis ecclesialis provideatur ex Curiae emolumentis, christifidelium oblationibus ac portione obtingente ex divisione de regula canonis 122 C.I.C. perficienda ipsorum bonorum quae adhuc ad mensam Sancti Vincentii episcopalem pertinuerunt. Ad seminarii autem dioecesani erectionem necnon alumnorum sacrorum institutionem quod spectat praescripta servabuntur iuris communis ante oculos normis potissimum constitutis regulisque a Congregatione pro Institutione Catholica foras datis. Eorum vero selecti alumni philosophicis et theologicis erudiendi studiis tum ipsi iam creati sacerdotes ad altiores disciplinas persequendas Romam mittentur in Pontificium Collegium Pium Latinum Americanum. Pariter adservari iubemus singula canonum sacrorum instituta de novae dioecesis regimine, bonorum ecclesiasticorum administratione, dioecesani Administratoris sede vacante destinatione, fidelium iuribus officiisque aliisque id genus rebus. Cum primum Zacatecolucanae dicionis constitutio haec ad plenum deducta erit effectum, eo ipso sacerdotes eidem huic Ecclesiae adscripti censeantur cuius in finibus ecclesiasticum detinent officium, dum reliqui sacerdotes seminariique tirones Ecclesiae illi incardinati habeantur vel incardinentur cuius in loco legitimum occupant domicilium. Acta denique et documenta quae constitutae respiciunt dioecesis huius clericos, fideles, bona temporalia, a Curia ipsa Sancti Vincentii ad condendum suo tempore tabularium Curiae Zacatecolucanae perquam diligenter transmittantur. Quae singula ut scite exsecutioni mandentur fidentes destinamus memoratum Fratrem Venerabilem Nostrum Franciscum De Nittis cui necessarias omnes opportunasque largimur rei agendae facultates etiam subdelegandi ad effectum de quo hic tractatur quemlibet virum in ecclesiastica dignitate constitutum, officio item imposito ad Congregationem pro Episcopis verae fidei exemplar actus ipsius completae exsecutionis perferendi. Hasce postremo Litteras Nostras sub plumbo expeditas praecipimus edicimusque tam nunc ratas usquequaque esse quam posthac, contrariis quibuslibet rebus neutiquam obstantibus.

Datum Romae apud S. Petrum die quinto mensis Maii anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 BERNARDINUS Card. GANTIN
Congr. pro Episcopis Praef.

 

Angelus Lanzoni, Protonot. Apost. 
Rodomontes Galligani, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 8, pp. 1143-1145

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana