Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

BONDUKUENSIS*

DIVISA DIOECESI ABENGURUENSI, NOVA DIOECESIS CONDITUR
IN RE PUBLICA LITORIS EBURNEI «BONDUKUENSIS» APPELLANDA

 

Qui benignissimo Dei consilio in vertice sacerdotalis potestatis constituti sumus, iam in hoc praesertim considerationem Nostram intendimus : qua nempe ratione sanctissimam Christi religionem, cuius hic in terris Vicarii ceu Petrus facti sumus, magis magisque proferamus : resonant enim usquequaque in animo Nostro verba illa divini Redemptoris : « Euntes . . . praedicate » (Mc 16, 15), et : « Pasce agnos . . . pasce oves » (Io 21, 15-17). Cum ergo Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales, Congregationi pro Gentium Evangelizatione praepositi, iam proposuerint ut detractis nonnullis territoriis a dioecesi Abenguruensi nova exinde dioecesis ibi loci conderetur ; Nos re bene reputata, in sententiam Congregationis eundum esse censuimus, ac quae sequuntur statuimus. Ab Ecclesia quam indicavimus has civiles divisiones, quae dicuntur, detrahimus, ut vulgari lingua cognominantur : Bouna, Tehini, Nassian, Bondoukou, Sandégué, et Tanda, exclusis tamen paroeciis quae propria illorum lingua Assuéfry et Transua appellantur, in Divisione Tanda sitis iisque novam dioecesim condimus Bondukuensem appellandam. Episcopus, cui dioecesis tradetur administranda, sedem suae commorationis in urbe principe loci Bondoukou ponet, ibique cathedram figet, in templo videlicet Sanctae Ottiliae, cui omnia iura templorum cathedralium facimus. Cetera quae ad dioecesium conditionem pertinent Iure Canonico temperentur. Haec autem omnia quae statuimus Venerabilis Frater Antonius Mattiazzo ad exitum deducet, Archiepiscopus titulo Virunensis, et in Litore Eburneo Apostolicus Nuntius, factis scilicet potestatibus ad rem necessariis ; poterit etiam alium Virum legare modo in ecclesiastica dignitate constitutum. Actis autem rebus, documenta exarentur, atque sinceris exemplis ad Congregationem pro Gentium Evangelizatione cito mittantur. Contrariis minime obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertia mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Iosephus Del Ton, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 12, pp. 1432-1433

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana