Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

KOTTAPURAMENSIS*

IN INDIAE STATU CUI NOMEN «KERALA»
NOVA CONDITUR DIOECESIS KOTTAPURAMENSIS

 

Quo aptius evangelizationis operi in Indiae Statu cui nomen « Kerala » provideretur, Venerabiles Fratres Nostri S. R. E. Cardinales Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praepositi, omnibus quidem consentientibus quorum interest, censuerunt nuper novam illic condendam esse dioecesim. Nos igitur de sententia eorum, quam ratam habemus, deque plenitudine Apostolicae potestatis per has Litteras sub plumbo datas ea decernimus quae sequuntur atque iubemus. Ab archidioecesi Verapolitana partem septentrionalem distrahimus eaque novam Ecclesiam condimus Kattapuramensem appellandam ab urbe principe eiusdem regionis, ita videlicet ut eius fines sint per limites territorii Vicariatuum Foraneorum sexti et septimi archidioecesis Verapolitanae (id est Vicariatus Foranei septentrionales), excluso territorio paroeciae vulgo « Manjally » nuncupatae cum territorio quoque paroeciae vulgo « Kottuvally » dictae (ex quarto Vicariatu Foraneo), firmis manentibus ceteris limitibus. Praeterea sic constitutam Ecclesiam metropolitanae Sedi Verapolitanae suffraganeam facimus, quam Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide iurisdictioni volumus obnoxiam. Decernimus simul ut novae dioecesis Episcopi cathedra in principe sit eiusdem Ecclesiae templo, quod in ipsa urbe « Kottapuram » exstat ; pariterque mandamus ut ad statutum ius pro canonicis ibidem consultores dioecesani eligantur ceteraque omnia regantur. Haec denique praescripsimus adducat ad effectum Venerabilis Frater Augustinus Cacciavillan, Archiepiscopus titulo Amiterninus atque in India Pro-Nuntius Apostolicas, vel ab eo delegatus sacerdos, necessariis factis facultatibus. Re vero acta, certa veraque singulorum documentorum exempla ad eandem, quam diximus, Congregationem transmittantur cito, de more signata sigilloque impressa. Hanc vero Constitutionem Nostram per Apostolicas Litteras datam sive nunc sive in posterum ratam esse volumus, nullis quibuslibet rebus vel minime quidem obstantibus.

Datum Romae, apud Sanctum Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1356-1357

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana