Index   Back Top Print

[ LA ]

IOANNES PAULUS EPISCOPUS
SERVUS SERVORUM DEI
AD PERPETUAM REI MEMORIAM

CONSTITUTIO APOSTOLICA

TRUXILLENSIS IN HONDURIA*

IN HONDURIA NOVA CONDITUR DIOECESIS
NOMINE TRUXILLENSIS IN HONDURIA

 

Pro Supremi Ecclesiae Pastoris munere de omnium Christifidelium spirituali bono atque regimine solliciti, accipiendam esse sententiam putamus Venerabilium Fratrum Nostrorum S. R. E. Cardinalium, qui Congregationi pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide praesunt, de nova videlicet in Honduriae finibus constituenda dioecesi, quibusdam locis ab Ecclesia de Sancto Petro Sula detractis, auditis antea eorum quorum interest votis. Summa igitur Apostolica Nostra potestate a dioecesi de Sancto Petro Sula distrahimus civiles districtus, qui vulgo a Colón » et « Gracias a Dios » nuncupantur, ex iisque novam condimus dioecesim Truxillensem in Honduria, appellandam, quam metropolitanae Sedi Tegucigalpensi subicimus atque iurisdictioni Congregationis pro Gentium Evangelizatione seu de Propaganda Fide obnoxiam facimus, cuius limites iidem erunt ac duorum civilium districtuum, quos memoravimus. Praeterea iubemus Episcopi cathedram haberi in principe istius novae dioecesis templo, quod in urbe « Trujillo » exstat ; cetera secundum canonicas leges volumus temperari. Haec quae praescripsimus perficienda curabit Venerabilis Frater Franciscus De Nittis, Archiepiscopus titulo Tunetensis atque in Honduria nuntius Apostolicus, vel ab eo delegatus sacerdos, factis nempe necessariis facultatibus. Re autem acta, documenta exarentur sincerisque exemplis ad Congregationem, quam diximus, mittantur. Hanc denique Constitutionem Nostram nunc et in posterum efficecem esse foreque volumus, contrariis quibuslibet non obstantibus.

Datum Romae, apud S. Petrum, die tertio mensis Iulii, anno Domini millesimo nongentesimo octogesimo septimo, Pontificatus Nostri nono.

AUGUSTINUS Card. CASAROLI
       a publicis Ecclesiae negotiis

 IOSEPHUS Card. TOMKO
Congr. pro Gentium Evang. Praef.

 

Marcellus Rossetti, Protonot. Apost. 
Angelus Lanzoni, Protonot. Apost.


*A.A.S., vol. LXXIX (1987), n. 11, pp. 1359-1360

 

© Copyright 1987- Libreria Editrice Vaticana

 



Copyright © Dicastero per la Comunicazione - Libreria Editrice Vaticana